キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXVII, Caput I 第XXVII書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 300A · 1 sectio

Epistolae 27.1.1

1

Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Integre et cum disciplina fecistis, fratres charissimi, quod, consilio collegarum meorum qui praesentes erant, Gaio Diddensi presbytero et diacono ejus censuistis non communicandum, qui, communicando cum lapsis et offerendo oblationes eorum, in pravis erroribus suis frequenter deprehensi, et semel atque iterum, secundum quod mihi scripsistis, a collegis meis moniti ne hoc facerent, in praesumptione et audacia sua pertinaciter perstiterunt, decipientes quosdam fratres ex plebe nostra; quibus nos omni humilitate consultum cupimus, et quorum saluti non adulatione composita, sed sincera fide prospicimus ut vera poenitentia et gemitu et dolore pleno Dominum deprecentur, quia scriptum est: Memento unde cecideris, et age poenitentiam (Apoc. II, 5) ; et iterum loquitur Scriptura divina: Sic dicit Dominus: Cum conversus gemueris, tunc salvaberis, et scies ubi fueris (Isa. XXX, 15) .

PL 4, 300A

キプリアヌスより、司祭たちと助祭たち、兄弟たちへ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、諸君は健全に、また規律をもって行った。すなわち、居合わせた私の同僚たちの助言により、ガイウス・ディッデンシス司祭とその助祭とに交わりを持つべきではないと諸君が決したことである。彼らは背教した者たちと交わり、その献げ物を献げることによって、その邪な誤りのうちにたびたび見出され、また諸君が私に書き送ったところによれば、私の同僚たちから一度ならず二度までも、これを行わぬようにと戒められながら、その僭越と大胆さのうちに頑なに居座り続け、我々の信徒のうちのある兄弟たちを欺いていた。我々はあらゆるへりくだりをもって彼らに配慮したく思い、彼らの救いのために、へつらいで飾られた言葉によってではなく、誠実な信をもって心を配る。それは彼らが真の悔悛と、呻きと、溢れる痛みとをもって主に嘆願するようにとである。「お前がどこから落ちたかを思い出し、悔悛せよ」(黙示録2:5)と書かれており、また聖書はさらにこう言う。「主はこう言われる。お前が立ち返り、呻くとき、そのときお前は救われ、自分がどこにいたかを知るであろう」(イザヤ30:15)。