キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLV, Caput II 第XLV書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 360B · 4 sectiones

Epistolae 45.2.1

1

Nam, cum denuo apostolus Paulus dicat, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) ? etiamsi charitas nos minus adigeret ad opem fratribus ferendam, considerandum tamen hoc in loco fuit Dei templa esse quae capta sunt, nec pati nos longa cessatione et neglecto dolore debere ut diu Dei templa captiva sint, sed quibus possumus viribus elaborare et velociter gerere ut Christum judicem et Dominum et Deum nostrum promereamur obsequiis nostris.

PL 4, 360B

実に、使徒パウロが重ねてこう言うとき——「汝らは、自分たちが神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに宿っていることを知らないのか」(一コリント3:16)——たとえ愛だけでは我々を兄弟たちへの援助へと十分に駆り立てないとしても、この点で考えるべきなのは、捕らわれたのが神の神殿であるということであり、我々は長く手をこまぬき、苦しみを顧みずにいて、神の神殿が長く捕らわれの身であり続けるのを、耐え忍んではならないということである。むしろ、我々にできる限りの力を尽くし、速やかに事を運んで、キリストなる我々の裁き主、主、そして神に、我々の奉仕によって値する者とならねばならない。

Epistolae 45.2.2

2

Nam, cum dicat Paulus apostolus, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27) , in captivis fratribus nostris contemplandus est Christus, et redimendus de periculo captivitatis qui nos redemit de periculo mortis; ut qui nos de diaboli faucibus exuit, nunc ipse qui manet et habitat in nobis, de barbarorum manibus exuatur, et redimatur nummaria quantitate qui nos cruce redemit et sanguine; qui idcirco haec fieri interim patitur ut fides nostra tentetur an faciat unusquisque pro altero quod pro se fieri vellet, si apud barbaros teneretur ipse captivus.

PL 4, 360B

実に、使徒パウロがこう言うとき——「キリストにあって洗礼を受けた者は皆、キリストを着たのである」(ガラテヤ3:27)——我々の捕らわれた兄弟たちのうちにキリストを見つめねばならない。我々を死の危難から贖い出した方を、今度は我々が捕囚の危難から贖い出さねばならないのである。我々を悪魔の顎から引き出した方が、今なお我々のうちにとどまり住まうその方が、今度は蛮族の手から引き出され、我々を十字架と血とをもって贖った方が、金銭の額をもって贖い出されるためである。この方がしばらくこのようなことの起こるのを許しておられるのは、我々の信仰が試されるためであり、それぞれの者が、もし自分自身が蛮族のもとに捕らわれていたなら自分にしてほしいと望むであろうことを、他の者のためにするかどうかを試されるためである。

Epistolae 45.2.3

3

Quis enim, non humanitatis memor et mutuae dilectionis admonitus, si pater est, illic esse nunc filios suos computet, si maritus est, uxorem suam illic captivam teneri cum dolore pariter ac pudore vinculi maritalis existimet?

PL 4, 360C

実に、人間性を忘れず互いの愛を心に留める者であれば、誰が、自分が父であるならば今そこに自分の息子たちがいることを、あるいは自分が夫であるならば今そこに自分の妻が捕らわれていることを、婚姻の絆の苦しみと恥辱とをもって思い量らずにいられようか。

Epistolae 45.2.4

4

Quantus vero communis omnibus nobis moeror atque cruciatus est de periculo virginum quae illic tenentur! pro quibus non tantum libertatis, sed et pudoris jactura plangenda est, nec tam vincula barbarorum quam lenonum et lupanarium stupra deflenda sunt, ne membra Christo dicata et in aeternum continentiae honore pudica virtute devota insultantium libidine et contagione foedentur.

PL 4, 360C

しかし、そこに捕らわれている処女たちの危難については、我々すべてに共通する悲嘆と苦悩はいかばかりであることか。彼女たちのためには、自由の喪失だけでなく貞潔の喪失もまた嘆かれねばならず、蛮族の鎖よりもむしろ女衒どもと娼館における凌辱こそが泣き悲しまれねばならない。キリストに献げられ、永遠に節制の誉れによって貞潔であり、徳によって身を捧げた肢体が、辱める者どもの欲情と穢れとによって汚されることのないためである。