Epistolae 48.13.1
Nam, quia nos omnes portabat Christus, qui et peccata nostra portabat, videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi.
PL 4, 383Bなぜなら、キリストは我々すべてを担っておられた方であり、また我々の罪をも担っておられた方であるから、水においては民が意味され、葡萄酒においてはキリストの血が示されると、我々は見るのである。
Epistolae 48.13.2
Quando autem in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur et conjungitur. Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini ut commixtio illa non possit ab invicem separari.
PL 4, 384A杯において葡萄酒に水が混ぜられるとき、民はキリストと一つに結ばれ、信じる者たちの民は、自らが信じたその方に結び合わされ、つながれる。この水と葡萄酒との結び合いとつながりは、主の杯において、その混合が互いに分かたれえないような仕方で混ぜられるのである。
Epistolae 48.13.3
Unde et Ecclesiam, id est plebem in Ecclesia constitutam, fideliter et firmiter in eo quod credidit perseverantem, nulla res separare poterit a Christo quominus haereat semper et maneat individua dilectio.
PL 4, 384Aそれゆえ、教会――すなわち教会のうちに立てられ、信じたところに忠実かつ確固としてとどまり続ける民――を、いかなるものもキリストから引き離すことはできず、その愛は常に付き従い、分かたれることなくとどまり続けるのである。
Epistolae 48.13.4
Sic autem in sanctificando calice Domini offerri aqua sola non potest, quomodo nec vinum solum potest. Nam, si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo.
PL 4, 384Aしたがって、主の杯を聖別するにあたって、水だけを献げることはできず、葡萄酒だけを献げることもまたできない。なぜなら、もし誰かが葡萄酒だけを献げるならば、キリストの血は我々を欠いたものとなり始め、もし水だけであるならば、民はキリストを欠いたものとなり始めるからである。
Epistolae 48.13.5
Quando autem utrumque miscetur et adunatione confusa sibi invicem copulatur, tunc sacramentum spiritale et coeleste perficitur.
PL 4, 384Aしかし両者が混ぜられ、一体となって溶け合い互いに結び合わされるとき、そのとき霊的で天的な秘跡が成し遂げられるのである。
Epistolae 48.13.6
Sic vero calix Domini non est aqua sola aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur, quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit et copulatum et panis unius compage solidatum.
PL 4, 384Aこうして、主の杯は、両者が互いに混ぜられるのでなければ、水だけでも葡萄酒だけでもない。それは、両者が一つに合わされ結び合わされ、一つのパンの構造へと固められるのでなければ、主の体が、小麦粉だけでも水だけでもありえないのと同じである。
Epistolae 48.13.7
Quo et ipso sacramento populus noster ostenditur adunatus; ut, quemadmodum grana multa in unum collecta et commolita et commixta panem unum faciunt, sic in Christo, qui est panis coelestis, unum sciamus esse corpus, cui conjunctus sit noster numerus et adunatus.
PL 4, 384Bまさしくこの秘跡によって、我々の民が一つに結ばれていることが示される。すなわち、多くの粒が一つに集められ、共に挽かれ、混ぜられて一つのパンを作るように、天のパンであるキリストにおいて一つの体があることを我々は知るべきであり、その体に我々の数が結び合わされ、一つとされているのである。