Epistolae 53.2.1
Et dicunt se in hoc veterem consuetudinem sequi, quando apud veteres haereseos et schismatum prima adhuc fuerint initia, ut hi illic essent qui de Ecclesia recedebant, et hic baptizati prius fuerant; quos tunc tamen, ad Ecclesiam revertentes et poenitentiam agentes, necesse non erat baptizare.
PL 4, 409Cそして彼らは、これについて古くからの慣習に従っているのだと言う。というのも、古の人々のもとでは、異端と分裂とがまだ初めの端緒にあり、あちらにいたのは教会から退いた者たち、しかもこちらで先に洗礼を受けていた者たちであったからであり、それゆえその頃は、教会に立ち返り悔悛を行う彼らに、洗礼を授ける必要はなかったのだ、と。
Epistolae 53.2.2
Quod nos quoque hodie observamus, ut quos constet hic baptizatos esse et a nobis ad haereticos transiisse, si postmodum, peccato suo cognito et errore digesto, ad veritatem et matricem redeant, satis sit in poenitentiam manum imponere; ut quia ovis jam fuerat, hanc ovem abalienatam et errabundam in ovile suum pastor recipiat.
PL 4, 410Aこれは我々も今日、同様に守っている。すなわち、ここで洗礼を受けたことが確かであり、我々のもとから異端者たちのもとへ移った者たちについては、もし後になって、自らの罪を知り、誤りを払いのけて、真理と母たる教会へと立ち返るならば、悔悛のために手を置くだけで十分である。かつて羊であったのだから、この離れ去り彷徨っていた羊を、牧者が自らの羊小屋に受け入れるのである。
Epistolae 53.2.3
Si autem qui ab haereticis venit, baptizatus in Ecclesia prius non fuit, sed alienus in totum et profanus venit, baptizandus est ut ovis fiat, quia una est aqua in Ecclesia sancta quae oves faciat.
PL 4, 410Aしかし、異端者たちのもとから来た者が、以前に教会で洗礼を受けたことがなく、まったくの他人であり涜聖の者として来るのであれば、その者は羊となるために洗礼を授けられなければならない。羊を作る水は、聖なる教会にただ一つしかないからである。
Epistolae 53.2.4
Et idcirco, quia nihil potest esse commune mendacio et veritati, tenebris et luci, morti et immortalitati, antichristo et Christo, per omnia debemus Ecclesiae catholicae unitatem tenere, nec in aliquo fidei et veritatis hostibus cedere.
PL 4, 410Aそれゆえ、偽りと真理、闇と光、死と不死、反キリストとキリストとのあいだには、何ら共通のものがありえないのだから、我々はあらゆる点においてカトリック教会の一致を保たねばならず、いかなる点においても信仰と真理の敵に譲ってはならない。