Epistolae 54.6.1
Quae vos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, implentes factis quod verbis ante docuistis, futuri maximi in regno coelorum, pollicente Domino et dicente: Qui fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19) .
PL 4, 418Bこれらすべてのことを、いと勇敢にしていと忠実なるキリストの兵士たちよ、諸君は我々の兄弟たちに教え示した。かつて言葉によって教えたことを行いによって満たし、天の国において最も大いなる者となろうとしている。主が約束して言い給うとおりである。「行い、かつそのように教える者は、天の国において最も大いなる者と呼ばれるであろう」(マタイ5:19)。
Epistolae 54.6.2
Denique exemplum vestrum secuta, multiplex plebis portio confessa est vobiscum pariter et pariter coronata est, connexa vobis vinculo fortissimae charitatis, et a praepositis suis nec carcere nec metallis separata.
PL 4, 418Cついには、諸君の模範に倣って、信徒の多くの部分が諸君とともに等しく告白し、等しく栄冠を受け、いと強き愛の絆によって諸君に結びつき、牢獄によっても鉱山によっても、その指導者たちから引き離されることがなかった。
Epistolae 54.6.3
Cujus numero nec virgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit (Matth. XIII, 8) , quasque ad coelestem coronam gloria gemina provexit.
PL 4, 418Cその数のうちには処女たちも欠けてはいない。彼女たちには六十倍の実りに百倍の実りが加わり(マタイ13:8)、二重の栄光が天の栄冠へと押し上げたのである。
Epistolae 54.6.4
In pueris quoque virtus major aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii vestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret.
PL 4, 419A少年たちにおいても、年齢を超える徳が、告白の誉れによってその年数を凌駕した。それは、諸君の殉教のこの幸いなる群れを、あらゆる性とあらゆる年齢とが飾るためであった。