キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LVIII, Caput II 第LVIII書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 425B · 14 sectiones

Epistolae 58.2.1

1

Nec quicquam versetur in cordibus et mentibus vestris quam divina praecepta et mandata coelestia, quibus vos ad tolerantiam passionis Spiritus sanctus semper animavit.

PL 4, 425B

諸君の心と思いのうちには、聖なる霊が諸君を受難への忍耐へと常に鼓舞してきた、神の教えと天の命令のほかには何も宿らぬように。

Epistolae 58.2.2

2

Nemo mortem cogitet, sed immortalitatem, nec temporariam poenam, sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: Pretiosa est in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 15) .

PL 4, 425B

誰も死を思わず、不死を思うがよい。一時の刑罰を思わず、永遠の栄光を思うがよい。『主の御目には、その義人たちの死は尊い』(詩篇115:15)と書かれているとおりである。

Epistolae 58.2.3

3

Et iterum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psalm. L, 19) .

PL 4, 425B

また『神への生贄は打ち砕かれた霊である。打ち砕かれ、へりくだった心を、神は蔑まれない』(詩篇50:19)とも。

Epistolae 58.2.4

4

Et iterum, ubi loquitur Scriptura divina de tormentis quae martyres Dei consecrant et in ipsa passionis probatione sanctificant: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est.

PL 4, 425C

また、神の殉教者たちを聖別し、まさに受難の試練のうちで聖化する拷問について、神の聖典が語る箇所にはこうある。『たとえ人々の前で拷問を受けたとしても、彼らの希望は不死に満ちている』。

Epistolae 58.2.5

5

Et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.

PL 4, 426A

『わずかな苦しみを受けたのちに、彼らは多くの善きものに置かれるであろう。神が彼らを試み、御自身にふさわしい者と見出したからである。神は炉の中の金のように彼らを吟味し、全焼の犠牲のように彼らを受け入れられた。しかるべき時に、彼らへの顧みがあるであろう』。

Epistolae 58.2.6

6

Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit eorum dominus in perpetuum (Sap. III, 4-8) .

PL 4, 426A

『義人たちは輝き、葦原の火花のように走り巡るであろう。彼らは諸国民を裁き、諸民族を支配し、彼らの主は永遠に統べ治めるであろう』(知恵の書3:4-8)。

Epistolae 58.2.7

7

Quando ergo judicaturos vos et regnaturos cum Christo Domino cogitatis, exultetis necesse est et futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis, scientes ab initio mundi sic institutum ut laboret istic in saeculari conflictatione justitia, quando in origine statim prima Abel justus occiditur, et exinde justi quique et Prophetae et Apostoli missi.

PL 4, 426A

それゆえ、諸君が主キリストとともに裁き、統べ治めることになると思うならば、諸君は喜び躍らずにはいられないはずであり、来るべきものの喜びによって、現在の刑罰を踏みにじるべきである。世の初めより、正義がこの世的な争いのうちで労苦するようにと定められていたことを知っているからである。事実、その最初から、正しき者アベルがまず殺され、それより後、義しき者たちも預言者たちも使徒たちも、次々に遣わされたのである。

Epistolae 58.2.8

8

Quibus omnibus Dominus quoque in se ipso constituit exemplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secuti sint, pervenire dicens: Qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam.

PL 4, 426B

この者たち全員に対して、主もまた御自身のうちに模範を打ち立てられた。そして、御自身の道に従った者たちでなければ、御自身の国に至ることはできないと教えて、こう言われた。『この世において自分の命を愛する者は、それを失うであろう。』

Epistolae 58.2.9

9

Et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam conservabit illam (Joa. XII, 25) .

PL 4, 426B

『そして、この世において自分の命を憎む者は、それを永遠の生命へと保つであろう』(ヨハネ12:25)。

Epistolae 58.2.10

10

Et iterum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere: magis autem metuite eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam (Matth. X, 28) .

PL 4, 426B

また『体を殺しても魂を殺すことのできない者どもを恐れるな。むしろ、魂も体もゲヘナで殺すことのできる方を恐れよ』(マタイ10:28)とも。

Epistolae 58.2.11

11

Paulus etiam nos adhortatur ut qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debeamus: Sumus, inquit, filii Dei.

PL 4, 426B

パウロもまた我々を勧め、主の約束に至ろうと望む我々は、すべてにおいて主に倣うべきであるとして、『我々は神の子らである』と言う。

Epistolae 58.2.12

12

Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, siquidem compatiamur, ut et commagnificemur. (Rom. VIII, 16) .

PL 4, 426B

『しかし子であるならば、相続人でもある。神の相続人であり、キリストとともに相続する者である。ともに苦しむのであれば、ともに栄光を受けるためである』(ローマ8:16)。

Epistolae 58.2.13

13

Addidit etiam comparationem praesentis temporis et futurae claritatis dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Ibid. 18) .

PL 4, 426C

彼はさらに、現在の時と来るべき輝きとの比較を加えてこう言った。『この時の苦しみは、我々のうちに現れようとしている来るべき輝きに値するものではない』(ローマ8:18)。

Epistolae 58.2.14

14

Cujus claritatis gloriam cogitantes, pressuras omnes et persecutiones tolerare nos convenit, quia, etsi sunt multae pressurae justorum, ex omnibus tamen liberantur qui in Deum fidunt.

PL 4, 427A

この輝きの栄光を思うならば、我々はあらゆる苦難と迫害とを耐え忍ぶべきである。義人たちの苦難は多くとも、神を信じる者たちはそのすべてから救い出されるからである。