キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXXIX, Caput I 第XXXIX書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 332A · 3 sectiones

Epistolae 39.1.1

1

Cyprianus plebi universae salutem. Quamquam, fratres charissimi, Virtius, fidelissimus atque integerrimus presbyter, item Rogatianus et Numidicus, presbyteri confessores et gloria divinae dignationis illustres, sed et diaconi, boni viri et ecclesiasticae administrationi per omnia obsequia devoti, cum caeteris ministris plenam vobis praesentiae suae diligentiam praebeant, et exhortationibus assiduis singulos corroborare, sed et lapsorum mentes consiliis salubribus regere et reformare non desinant, tamen ego quantum possum admoneo et quomodo possum visito vos litteris meis.

PL 4, 332A

キプリアヌスより、信徒全体へ挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、たとえ、この上なく忠実で申し分のない司祭ウィルティウス、また司祭にして告白者であり、神の高きお計らいの栄光に輝くロガティアヌスとヌミディクス、そして善良な人々であって教会の運営にあらゆる奉仕をもって献身している助祭たちが、ほかの奉仕者たちとともに、諸君のもとで十全な配慮と臨席を尽くし、絶えざる勧めによって一人一人を力づけ、さらに背教した者たちの心を有益な助言によって導き、立て直すことをやめずにいるとしても、それでも私は、できる限りのことをもって訓戒し、できる限りの仕方で手紙によって諸君のもとを訪れる。

Epistolae 39.1.2

2

Litteris, inquam, fratres charissimi: hoc enim quorumdam presbyterorum malignitas et perfidia perfecit, ne ad vos ante diem Paschae venire licuisset, dum, conjurationis suae memores, et antiqua illa contra episcopatum meum, immo contra suffragium vestrum et Dei judicium, venena retinentes, instaurant veterem contra nos impugnationem suam, et sacrilegas machinationes insidiis solitis denuo renovant.

PL 4, 333A

手紙によって、と言うのは、最愛の兄弟たちよ、ある司祭たちの悪意と不実とが、私が過越の日以前に諸君のもとへ行くことを許さなかったからである。彼らは自分たちの共謀を忘れずにいながら、私の司教職に対する、否、諸君の選出と神の裁きに対する、あの古くからの毒念を保持し続け、我々に対する古くからの攻撃を新たにし、いつもの策謀によって涜聖の企みを重ねて繰り返している。

Epistolae 39.1.3

3

Et quidem de Dei providentia, nobis hoc nec volentibus nec optantibus, immo et ignoscentibus et tacentibus, poenas quas meruerant pependerunt, ut a nobis non ejecti ultro se ejicerent, ipsi in se pro conscientia sua sententiam darent, secundum vestra et divina suffragia conjurati et scelerati de Ecclesia sponte se pellerent.

PL 4, 333B

そしてまことに、神の摂理によって——我々がこれを望みも願いもせず、むしろ許し、沈黙していたにもかかわらず——彼らは自ら受けるべき報いを受けた。すなわち、我々によって追放されたのではなく、自ら進んで自分自身を追放し、自分の良心に従って自ら判決を下し、諸君と神の投票に従って、共謀した邪悪な者たちが自ら進んで教会から身を退いたのである。