キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLIX, Caput I 第XLIX書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 389A · 4 sectiones

Epistolae 49.1.1

1

Cyprianus Epicteto fratri et plebi Assuras consistenti salutem. Graviter et dolenter motus sum, fratres charissimi, quod cognoverim Fortunatianum quondam apud vos episcopum post gravem lapsum ruinae suae pro integro nunc agere velle et episcopatum sibi vindicare coepisse.

PL 4, 389A

キプリアヌスより、兄弟エピクテトゥスおよびアッスラスに住む信徒たちへ、挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、私は重く、また痛ましく心を動かされた。かつて諸君のもとで司教であったフォルトゥナティアヌスが、自らの破滅という重大な転落の後、いまや潔白な者として振る舞おうとし、司教職を自らのものと要求し始めたことを知ったからである。

Epistolae 49.1.2

2

Quae res contristavit me, primo propter ipsum, qui miser, vel diaboli tenebris in totum excoecatus, vel quorumdam sacrilega persuasione deceptus, cum debeat satisfacere et ad Dominum exorandum diebus ac noctibus lacrymis et orationibus et precibus incumbere, audet sibi adhuc sacerdotium quod prodidit vindicare, quasi post aras diaboli accedere ad altare Dei fas sit, aut non majorem in se iram et indignationem Domini in die judicii provocet, qui, cum fidei et virtutis dux fratribus esse non potuerit, perfidiae et audaciae et temeritatis magister existat, et qui non docuit fratres in praelio fortiter stare, doceat eos qui victi et prostrati sunt nec rogare, cum Dominus dicat: Illis fudistis libamina, et illis imposuistis sacrificia; super haec omnia ergo non indignabor? dicit Dominus (Isa. LVII, 6) .

PL 4, 389A

このことは、私を悲しませた。まず彼自身のゆえにである。彼は哀れにも、あるいは悪魔の闇によって全く盲目にされ、あるいは或る者たちの冒瀆的な説得に欺かれて、本来ならば償いを行い、昼も夜も涙と祈りと願いとをもって主に嘆願することに専心すべきであるのに、なお自らが裏切った司教職を自分のものと要求することを敢えてしている。あたかも悪魔の祭壇の後に神の祭壇へ近づくことが許されているかのように、また、審判の日に主のより大いなる怒りと憤りを自らに引き起こさないかのように。彼は、兄弟たちにとって信仰と徳の指導者たりえなかったのに、不実と厚顔と無謀の教師となっており、また、戦いにおいて兄弟たちが雄々しく踏みとどまることを教えなかったのに、打ち負かされ倒れた者たちに、願い求めることさえしないようにと教えている。主はこう言っておられるのである。『汝らは彼らに献酒を注ぎ、彼らに生贄を捧げた。それでもなお、これらすべてのことについて、私は怒らずにいられようか』と主は言われる(イザヤ57:6)。

Epistolae 49.1.3

3

Et alio loco: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli (Exod. XXII, 19) . Item Dominus denuo loquitur et dicit: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti eorum, et curvatus est homo et humiliatus est vir, et non laxabo illis (Isa. II, 8, 9) .

PL 4, 390A

また別のところでは、『主のほかの神々に犠牲を捧げる者は根絶やしにされる』(出エジプト記22:19)とある。同じく主は再び語ってこう言われる。『彼らは自分の指で造ったものを拝んだ。人は屈み、人間は卑しめられた。私は彼らを赦しはしない』(イザヤ2:8-9)。

Epistolae 49.1.4

4

In Apocalypsi quoque legimus iram Domini comminantis et dicentis: Si quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam in fronte sua et in manu, bibet et ipse de vino irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis Agni, et fumus de tormentis eorum in saecula saeculorum ascendet, nec habebunt requiem die ac nocte qui adorant bestiam et imaginem ejus (Apoc. XIV, 9-11) .

PL 4, 390A

また黙示録においても、我々は主が脅しをもって怒りを表し、こう言っておられるのを読む。『もし誰かが獣とその像とを拝み、その額と手とに刻印を受けるならば、その者もまた、神の怒りの葡萄酒、すなわちその怒りの杯に混ぜ合わされたものを飲み、聖なる天使たちの前と小羊の前とで、火と硫黄とによって罰せられるであろう。そして彼らの責め苦の煙は世々限りなく立ち昇り、獣とその像とを拝む者たちは、昼も夜も安らぎを得ることがないであろう』(黙示録14:9-11)。