キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LI, Caput II 第LI書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 399A · 4 sectiones

Epistolae 51.2.1

1

Quod episcopi antecessores nostri religiose considerantes et salubriter providentes, censuerunt ne quis frater excedens ad tutelam vel curam clericum nominaret, ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro co, nec sacrificium pro dormitione ejus celebraretur.

PL 4, 399A

このことを、我々の先任の司教たちは、信心深く考慮し、また有益に配慮して、こう定めた。すなわち、世を去る兄弟は誰も、後見あるいは管財のために聖職者を指名してはならず、もし誰かがこれを行ったならば、その者のために献げ物が捧げられることも、その永眠のために生贄が執り行われることもない、と。

Epistolae 51.2.2

2

Neque enim apud altare Dei meretur nominari in sacerdotum prece qui ab altari sacerdotes et ministros voluit avocare.

PL 4, 399A

祭壇から司教たちと奉仕者たちとを引き離そうとした者は、神の祭壇のもとで、司教たちの祈りのうちに名を挙げられるに値しないからである。

Epistolae 51.2.3

3

Et ideo Victor, cum, contra formam nuper in concilio a sacerdotibus datam, Geminium Faustinum presbyterum ausus sit tutorem constituere, non est quod pro dormitione ejus apud vos fiat oblatio, aut deprecatio aliqua nomine ejus in Ecclesia frequentetur, ut sacerdotum decretum religiose et necessarie factum servetur a nobis, simul et caeteris fratribus detur exemplum ne quis sacerdotes et ministros Dei altari ejus et Ecclesiae vacantes ad saeculares molestias devocet.

PL 4, 399A

それゆえ、ウィクトルは、つい先頃司教会議において司教たちが定めた型に反して、あえて司祭ゲミニウス・ファウスティヌスを後見人に立てたのであるから、諸君のもとで、彼の永眠のために献げ物がなされることも、彼の名によって教会で何らかの嘆願が繰り返されることもあってはならない。それは、司教たちの決定が信心深くまた必要に基づいてなされたものとして、我々によって守られるため、そして同時に、神の祭壇と教会とに専念する司教たちと奉仕者たちを世俗の煩いへと引き出す者が誰もいないようにという模範が、他の兄弟たちにも与えられるためである。

Epistolae 51.2.4

4

Observari enim de caetero poterit ne ultra hoc fiat circa personam clericorum, si quod nunc factum est fuerit vindicatum. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.

PL 4, 399B

というのも、いま行われたことが処罰されるならば、今後、聖職者について再びこのようなことが起こらないよう、これからも見張ることができるであろうからである。最愛の兄弟たちよ、諸君がいつも息災であることを私は願う。