Epistolae 14.2.1
Et quid egerim loquuntur vobis epistolae pro temporibus emissae numero tredecim, quas ad vos transmisi; in quibus nec clero consilium, nec confessoribus exhortatio, nec extorribus, quando oportuit, objurgatio, nec universae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam allocutio et persuasio nostra defuit, quantum, secundum legem fidei et timorem Dei, Domino suggerente, nostra mediocritas potuit eniti.
PL 4, 262Bそして、私が何を行ってきたかは、その時々に応じて送り出し、諸君のもとへ届けた十三通の手紙が、諸君に語ってくれるであろう。それらの手紙において、聖職者団への助言も、告白者たちへの励ましも、必要な時には追放された者たちへの叱責も、また神の憐れみを乞い願うようにと兄弟団全体への呼びかけと説得も、欠けることはなかった。信仰の法と神への畏れとに従い、主の導きによって、我々のつたない力の及びうる限りにおいてである。
Epistolae 14.2.2
Posteaquam vero et tormenta venerunt, sive jam tortis fratribus nostris, sive adhuc ut torquerentur inclusis, ad corroborandos et confortandos eos noster sermo penetravit.
PL 4, 262Cそして拷問が加えられるようになってからは、すでに拷問を受けた我々の兄弟たちに対しても、なお拷問を受けるべく囚われている者たちに対しても、彼らを力づけ、励ますために、我々の言葉が届けられた。
Epistolae 14.2.3
Item, cum comperissem eos qui sacrilegis contactibus manus suas atque ora maculassent, vel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent, exambire ad martyres passim, confessores quoque importuna et gratiosa deprecatione corrumpere, ut sine ullo discrimine atque examine singulorum darentur quotidie libellorum millia contra Evangelii legem, litteras feci quibus martyres et confessores consilio meo quantum possem ad Dominica praecepta revocarem.
PL 4, 263Aまた、瀆聖的な接触によって自分の手と口とを汚した者たち、あるいはそれと同様に、忌まわしい犠牲の証明書によって良心を汚した者たちが、至る所で殉教者たちに取り入り、告白者たちをもしつこく機嫌を取るような哀願によって籠絡し、各人についての見分けも吟味もなしに、福音書の律法に反して、日々何千もの和解の書付が与えられるようにしていると知ったとき、私は手紙をしたため、その中で、殉教者たちと告白者たちを、できる限り私の助言によって主の命令へと立ち返らせようとした。
Epistolae 14.2.4
Item presbyteris et diaconibus non defuit sacerdotii vigor, ut quidam, minus disciplinae memores et temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare jam coeperant, comprimerentur, intercedentibus nobis.
PL 4, 263A同様に、司祭たちと助祭たちに対しても、司教職の力強さが欠けることはなかった。訓練をあまり顧みず、性急さのあまり向こう見ずになり、すでに背教した者たちと交わりを結び始めていたある者たちを、我々が介入することによって抑えたのである。
Epistolae 14.2.5
Plebi quoque ipsi quantum potuimus animum composuimus, et ut ecclesiastica disciplina servaretur instruximus.
PL 4, 263Bまた信徒自身に対しても、できる限りその心を落ち着かせ、教会の訓練が守られるようにと教え諭した。