キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLIX, Caput V 第XLIX書簡 第V章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 392B · 4 sectiones

Epistolae 49.5.1

1

Lapsi vero magnitudinem delicti sui cognoscentes, a deprecando Domino non recedant, nec Ecclesiam catholicam, quae una et sola est a Domino constituta, derelinquant; sed, satisfactionibus immorantes et Domini misericordiam deprecantes, ad Ecclesiam pulsent, ut recipi illic possint ubi fuerunt, et ad Christum redeant, a quo recesserunt.

PL 4, 392B

しかし、背教した者たちは、自らの罪科の大きさを知りながらも、主に嘆願することから退いてはならず、また、主によって唯一つ立てられたカトリック教会を見捨ててもならない。むしろ、償いにとどまり、主の慈しみを嘆願しつつ、教会の門を叩き、かつて在ったところへ再び迎え入れられるようにし、離れ去ったキリストのもとへ立ち返るべきである。

Epistolae 49.5.2

2

Nec audiant eos qui se fallaci et mortali seductione decipiunt, cum scriptum sit: Nemo vos decipiat inanibus verbis. Propterea enim venit ira Dei super filios contumaciae. Nolite ergo esse participes eorum (Ephes. V, 6, 7) .

PL 4, 393A

また、欺きと死をもたらす誘惑によって自らを欺く者たちに、耳を貸してはならない。こう記されているからである。『誰も虚しい言葉によって汝らを欺いてはならない。これらのことのゆえに、神の怒りが不従順の子らの上に下るのである。それゆえ、汝らは彼らに与する者となるな』(エフェソ5:6-7)。

Epistolae 49.5.3

3

Ergo contumaces et Deum non timentes et ab Ecclesia in totum recedentes nemo comitetur. Quod si quis impatiens fuerit ad deprecandum Dominum qui offensus est, et nobis obtemperare noluerit, sed desperatos et perditos secutus fuerit, sibi imputabit cum judicii dies venerit.

PL 4, 393A

したがって、不従順な者たち、神を畏れぬ者たち、教会から全く退いてしまった者たちに、誰も付き従ってはならない。もし誰かが、気を損ねられた主に嘆願することに耐えられず、我々に従うことを拒み、絶望し破滅した者たちに従うならば、審判の日が来たとき、その責めは自らに帰せられるであろう。

Epistolae 49.5.4

4

Quomodo enim deprecari in die illo Dominum poterit qui et ante hoc Christum et nunc quoque Ecclesiam Christi negavit et, episcopis sanis et integris et viventibus non obtemperans, comitem se et participem morientibus praebuit? Opto vos, fratres charissimi ac desiderantissimi, semper bene valere.

PL 4, 393A

以前にはキリストを、そしていまはまたキリストの教会を否んだ者、また健全で汚れなく生きている司教たちに従うことなく、死にゆく者たちの仲間となり、これに与る者となった者が、どうしてかの日に主に嘆願することができようか。最愛にして最も慕わしい兄弟たちよ、諸君がいつも息災であることを私は願う。