Epistolae 29.3.1
Tu tamen, frater, numquam pro tua charitate desistas lapsorum animos temperare et errantibus veritatis praestare medicinam, licet animus aegrorum medentium respuere soleat industriam.
PL 4, 305Bだが兄弟よ、あなたはその愛ゆえに、背教した者たちの心を和らげ、迷える者たちに真理の治療を施すことを、決してやめてはならない。病める者の心が、癒やす者の労苦を拒むのが常であるとしても。
Epistolae 29.3.2
Recens est lapsorum nuper hoc vulnus et adhuc in tumorem plaga consurgens: et idcirco certi sumus quod, spatio productioris temporis impetu isto consenescente, amabunt hoc ipsum, ad fidelem se dilatos esse medicinam, si tamen desint qui illos arment ad periculum proprium, et, in perversum instruentes, pro salutaribus dilationum remediis exitiosa deposcant illis properatae communicationis venena.
PL 4, 305B背教した者たちのこの傷はまだ新しく、傷はいまなお腫れ上がりつつある。それゆえ我々は確信している。より長い時が経ち、この激しさが和らげば、彼らはまさにこのこと――信頼できる治療のために猶予されたこと――を喜ぶようになるであろう。ただし、彼らを自らの危険へと駆り立て、誤った方向へと教え導き、猶予という益ある療法の代わりに、性急な交わりという有害な毒を彼らに求めさせる者たちがいなければの話であるが。
Epistolae 29.3.3
Neque enim credimus sine instinctu quorumdam ausuros fuisse omnes tam petulanter sibi pacem vindicare.
PL 4, 306A実際、ある者たちの扇動なしに、すべての者たちがこれほど不遜に自分たちのために和解を主張しようとしたとは、我々には信じられない。
Epistolae 29.3.4
Novimus Carthaginensis ecclesiae fidem, novimus institutionem, novimus humilitatem: unde etiam mirati sumus quod quaedam in te per epistolam injecta durius notaremus, cum amorem vestrum mutuum et charitatem exemplis multis reciprocae affectionis in vos invicem saepe comperissemus.
PL 4, 306A我々はカルタゴの教会の信仰を知っており、その教えを知っており、その謙遜を知っている。それゆえ、手紙によってあなたに投げつけられたいくつかの事柄を、我々がかくも厳しく咎めねばならなかったことにも、我々は驚いたのである。諸君のあいだの相互の愛と情愛とを、互いへの心づかいの多くの実例によって、我々はしばしば知り得ていたのだから。
Epistolae 29.3.5
Tempus est igitur ut agant delicti poenitentiam, ut probent lapsus sui dolorem, ut ostendant verecundiam, ut monstrent humilitatem, ut exhibeant modestiam, ut de submissione provocent in se Dei clementiam, et de honore debito in Dei sacerdotem eliciant in se divinam misericordiam.
PL 4, 306Bそれゆえ、いまこそ彼らが自らの罪の悔悛を行い、自らの背教の痛みを証し、慎みを示し、謙遜を明かし、節度を表し、へりくだりによって神の慈しみを自らに呼び起こし、神の司教への然るべき敬意によって神の憐れみを自らに引き寄せるべき時である。
Epistolae 29.3.6
Quanto meliores ipsorum litterae fuissent si pro ipsis preces stantium humilitate ipsorum adjutae fuissent! quoniam et facilius impetratur quod petitur quando is pro quo petitur condignus est ut quod petitur impetretur.
PL 4, 306Bもし彼らのための、堅く立つ者たちの祈りが、彼ら自身のへりくだりによって支えられていたなら、彼らの手紙はどれほど良いものになっていたことか。求められていることのために求められている当人がそれにふさわしいとき、求められていることはより容易く聞き入れられるものだからである。