キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola VII, Caput I 第VII書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 240A · 6 sectiones

Epistolae 7.1.1

1

Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Quamquam sciam, fratres charissimi, pro timore quem singuli debemus Deo, vos quoque illic assiduis orationibus et enixis precibus instanter incumbere, admoneo tamen et ipse religiosam sollicitudinem vestram ut ad placandum atque exorandum Dominum, non voce sola, sed et jejuniis et lacrymis et omni genere deprecationis ingemiscamus.

PL 4, 240A

キプリアヌスより、兄弟である司祭たちと助祭たちに挨拶を送る。最愛の兄弟たちよ、我々各自が神に対して負うべき畏れのゆえに、諸君もまたそちらで絶え間ない祈りと切なる願いに熱心に打ち込んでいることを私は知っているが、それでもなお私自身、主を宥め嘆願するために、声だけでなく断食と涙とあらゆる種類の哀願をもって我々が共にうめき祈るよう、諸君の敬虔な配慮に勧める。

Epistolae 7.1.2

2

Intelligendum est enim et confitendum pressurae istius tam turbidam vastitatem, quae gregem nostrum maxima ex parte populata est et adhuc usque populatur, secundum peccata nostra venisse, dum viam Domini non tenemus, nec data nobis ad salutem coelestia mandata servamus.

PL 4, 241A

というのも、我々の群れの大部分を荒らし尽くし、今なお荒らし続けているこの苦難のかくも激しい荒廃は、我々が主の道を守らず、救いのために与えられた天の掟を守らないために、我々の罪に応じて到来したのだと理解し、また告白しなければならないからである。

Epistolae 7.1.3

3

Fecit Dominus noster voluntatem Patris, et nos non facimus Domini voluntatem, patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni vacantes, simplicitatis et fidei negligentes, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes et omnibus displicentes.

PL 4, 241A

我々の主は御父の御旨を行われたが、我々は主の御旨を行わず、世襲財産と利得に励み、高慢を追い求め、張り合いと不和とに時を費やし、素直さと信仰とを怠り、この世を言葉だけで棄て、行いにおいては棄てず、各自が自分自身を喜ばせて、すべての人を不快にさせている。

Epistolae 7.1.4

4

Vapulamus itaque ut meremur, cum scriptum sit: Servus autem ille qui cognoscit voluntatem domini sui, et non paruerit voluntati ejus, vapulabit multis (Luc. XII, 47) .

PL 4, 241B

かくして我々は当然の報いとして打たれる。「主人の意向を知りながら、それに従わなかった僕は、多く打たれるであろう」(ルカ12:47)と書かれているとおりである。

Epistolae 7.1.5

5

Quas autem plagas, quae verbera non meremur, quando nec confessores, qui exemplo caeteris ad bonos mores esse debuerant, teneant disciplinam?

PL 4, 241B

だが、告白者たちでさえ——他の者たちに良き習わしの模範となるべきはずの者たちでさえ——訓練を守らないというのに、我々はどれほどの災いを、どれほどの鞭打ちを受けるに値しないというのか。

Epistolae 7.1.6

6

Itaque, dum quosdam insolenter extollit confessionis suae tumida et inverecunda jactatio, tormenta venerunt, et tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solatio mortis, tormenta quae ad coronam non facile dimittant, sed tamdiu torqueant quamdiu dejiciant; nisi si aliquis, divina dignatione subtractus, inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii, sed velocitate moriendi.

PL 4, 241B

かくして、ある者たちの膨れ上がった恥知らずな誇示が、自らの告白ゆえに傲慢にもその者たちを持ち上げている間に、責め苦がやって来た。それは、責め苦を加える者の手が尽きることもなく、断罪の終わりもなく、死による慰めもない責め苦であり、たやすくは栄冠へと解き放たず、打ち倒すまでいつまでも苦しめ続ける責め苦である。ただし、神の恵み深い計らいによって取り除かれた者が、その責め苦のさなかに歩みを進め、刑罰の終わりによってではなく、死の速やかさによって栄光を得た場合は別である。