キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XXVI, Caput II 第XXVI書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 299B · 5 sectiones

Epistolae 26.2.1

1

Scripserunt autem mihi nuper quidam de lapsis humiles et mites et trementes et metuentes Deum, et qui in Ecclesia semper gloriose et granditer operati sunt, et opus suum numquam Domino imputaverunt, scientes illum dixisse: Et cum haec omnia feceritis, dicite: Servi supervacui sumus, quod debuimus facere fecimus (Luc. XIII, 10) .

PL 4, 299B

ところで最近、背教した者たちのうちのある者たちが、へりくだり、柔和で、おののき、神を畏れる者として、また教会にあって常に輝かしく大いなる働きをなし、自分の行いを決して主に対する功として言い立てることのなかった者として、私に手紙を書き送ってきた。彼らは主がこう言われたのを知っていたのである。「汝らはこれらすべてをなし終えたとき、こう言え。『我々は取るに足らぬ僕であり、なすべきことをなしたにすぎない』」(ルカ13:10)。

  • ミーニュはルカ13章10節と刷るが、引用文はルカ17章10節にあたる。

Epistolae 26.2.2

2

Quae illi cogitantes, et quamvis libello a martyribus accepto, ut tamen a Domino satisfactio sua admitti possit, orantes scripserunt mihi se delictum suum cognoscere et poenitentiam veram agere, nec ad pacem temere aut importune properare, sed expectare praesentiam nostram, dicentes pacem quoque ipsam, si eam nobis praesentibus acceperint, dulciorem sibi futuram.

PL 4, 299B

これらのことを思い、殉教者たちから和解の書付を受け取ってはいたが、それでもなお自分たちの償いが主に受け入れられるようにと願いつつ、彼らは私に手紙を書き、自分たちが自らの罪を認め、真の悔悛を行っていること、また軽々しく、あるいは無理に和解へと急ぐことなく、我々の到着を待つのだと述べた。そして、もし我々が居合わせるときに和解を受けるならば、その和解自体もより甘美なものとなるだろうと言った。

Epistolae 26.2.3

3

Quibus quantum gratulatus sim Dominus testis est, qui dignatus est ostendere quid ejusmodi et tales servi de ejus benignitate mereantur.

PL 4, 299B

私が彼らのことをどれほど喜んだか、主がその証人であられる。主はこのような、かかる僕たちがその慈愛からどれほどのものに値するかを示すことを良しとされたのである。

Epistolae 26.2.4

4

Quas litteras cum nuper acceperim, et nunc aliud scripsisse vos legerim, peto discernatis desideria vestra, et quicumque estis qui has litteras nunc misistis, nomina vestra libello subjiciatis et libellum cum singulorum nominibus ad me transmittatis.

PL 4, 299C

この手紙を私が最近受け取り、そしていま諸君が別のことを書いたのを読んだので、私は諸君に、諸君の望むところを明らかにするよう求める。そしていまこの手紙を送った者が誰であれ、その名を書付に記し、各人の名を添えた書付を私のもとへ送ってほしい。

Epistolae 26.2.5

5

Ante est enim scire quibus rescribere habeam. Tunc ad singula quae scripsistis pro loci et actus nostri mediocritate rescribam. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et secundum Domini disciplinam quiete et tranquille agere. Valete.

PL 4, 299C

なぜなら、誰に返信すべきかを知ることが先だからである。そうして初めて、諸君が書き送ったこと一つ一つに、我々の立場と務めの分に応じて返信しよう。最愛の兄弟たちよ、諸君が常に息災であり、主の規律に従って静かに、穏やかに過ごすことを私は願う。健やかであれ。