Epistolae 20.1.1
Celerinus Luciano salutem. Haec cum tibi scriberem, domine frater, gaudens et tristis eram: gaudens eo quod audierim te pro nomine Domini nostri Jesu Christi salvatoris nostri tantum et illius nomen penes magistratus hujus mundi confessum, tristis autem in eo quod ab eo ex quo te deduxi, numquam litteras tuas accipere potui.
PL 4, 274Bケレリヌスから、ルキアヌスへ、挨拶を送る。尊き兄弟よ、私があなたにこれを書き送っているとき、私は喜びと悲しみとの両方のうちにあった。喜びとは、あなたが我々の主イエス・キリスト、我々の救い主の御名のため、しかもその御名だけを、この世の政務官たちの前で告白したと聞いたことであり、悲しみとは、私があなたを見送ったその時このかた、あなたの書簡を一度も受け取ることができなかったことである。
Epistolae 20.1.2
Et nunc modo duplex mihi tristitia incubuit, quod, cum Montanum fratrem nostrum communem abs te de carcere ad me esse venturum sciebas, de salute tua vel quid penes te agatur mihi non significaveris.
PL 4, 274Cそして今また、私には二重の悲しみがのしかかっている。というのも、我々共通の兄弟モンタヌスが牢獄からあなたのもとを発って私のもとへ来ることをあなたは知っていながら、あなたの安否や、あなたの身に何が起こっているかを、私に知らせてくれなかったからである。
Epistolae 20.1.3
Sed hoc solet contingere servis Dei, maxime eis qui in confessione Christi sunt constituti. Scio enim quoniam unusquisque jam quae sunt saeculi non attendit, quoniam coronam coelestem sperat. Ego enim dixi fortasse oblitum te esse mihi scribere.
PL 4, 275Aしかし、これは神の僕たちに、とりわけキリストの告白のうちに置かれている者たちによく起こることである。というのも、天の冠を望む者は、もはやこの世のことに心を留めないと私は知っているからである。それゆえ私は、あなたが私に書き送ることを忘れているのだろうと思った。
Epistolae 20.1.4
Nam, ut tibi quoque de infimo tuus vel frater dicar, si fuero dignus Celerinus audire, tamen cum essem et ego in tam florida confessione, fratres meos vetustissimos memorabam, et eos litteris meis memoravi charitatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse.
PL 4, 275Aというのも——この上なく卑しい者である私が、あなたからも「あなたのもの」とも、あるいは「兄弟」とも呼ばれますように、もし私がそもそもケレリヌスと呼ばれるにふさわしい者であるならば〔この挿入句は構文が取りにくく、自らを卑下しつつ呼び名を願う句と解した〕——それでもなお、私自身もまた、あの華々しい告白のうちにあったとき、私の最も古くからの兄弟たちを思い起こし、彼らの以前からの愛情が今なお私と私の身内のうちにあることを、書簡によって彼らに思い起こさせたのである。
Epistolae 20.1.5
Peto tamen, charissime, a Domino ut, si ante cruore illo sancto laveris, si prius passus fueris pro nomine Domini nostri Jesu Christi quam litterae meae te in hoc mundo apprehendant, vel nunc si apprehenderint, mihi ad haec rescribas.
PL 4, 275Aそれでもなお、最愛の者よ、私は主に願う。もしあなたが、私のこの書簡があなたをこの世で捉える前に、かの聖なる血によって身を洗い清め、我々の主イエス・キリストの御名のために先に苦しみを受けているのであれば、あるいは今、この書簡があなたを捉えたのであれば、これに対して私に返信してほしい。
Epistolae 20.1.6
Sic coronet te cujus nomen confessus es. Credo enim quoniam, etsi in hoc mundo nos non viderimus, in futuro tamen nos coram Christo complectemur. Pete ut sim dignus et ego coronari cum numero vestro.
PL 4, 275Bあなたがその御名を告白したその方が、そのようにしてあなたに冠を授けられるように。私は信じる。たとえこの世で我々が互いを見ることがなかったとしても、来たるべき世では、キリストの御前で我々は抱き合うことになるであろう、と。私もまた諸君の仲間とともに冠を授けられるにふさわしい者となれるよう、祈ってほしい。