キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola I, Caput V 第I書簡 第V章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 202A · 6 sectiones

Epistolae 1.5.1

1

Caeterum, si tu innocentiae, si justitiae viam teneas, si illapsa firmitate vestigii tui incedas, si in Deum viribus totis ac toto corde suspensus hoc sis tantum quod esse coepisti, tantum tibi ad licentiam datur quantum gratiae spiritalis augetur.

PL 4, 202A

しかし、もしお前が無垢の道を、正義の道を守り、揺るがぬ堅固さで足取りを進め、全き力と全き心をもって神に懸かりつつ、なり始めたところのものにとどまるならば、霊的な恩寵が増し加わるだけ、それだけの自由がお前に与えられるであろう。

Epistolae 1.5.2

2

Non enim, qui beneficiorum terrestrium mos est, in capessendo munere caelesti mensura ulla vel modus est. Profluens largiter Spiritus nullis finibus premitur, nec coercentibus claustris intra certa metarum spatia fraenatur: manat jugiter, exuberat affluenter.

PL 4, 203A

地上の恩恵に見られるような慣わしとは異なり、天の賜物を受け取るにあたっては、いかなる尺度も限度もない。豊かに流れ出る霊は、いかなる境界にも押し留められず、締めつける枠によって一定の境の内に手綱をかけられることもない。絶えず流れ、あふれるほどに満ちる。

Epistolae 1.5.3

3

Nostrum tantum sitiat pectus et pateat: quantum illuc fidei capacis afferimus, tantum gratiae inundantis haurimus.

PL 4, 203A

ただ我々の胸が渇き、開かれているならばよい。そこへ、受け入れうる信仰をどれほど持ち込むかに応じて、あふれ出る恩寵をそれだけ汲み取るのである。

Epistolae 1.5.4

4

Inde jam facultas datur, castitate sobria, mente integra, voce pura, virtute sincera, in medelam dolentium posse venenorum virus extinguere ; animorum desipientium labes, reddita sanitate, purgare; infestis jubere pacem, violentis quietem, ferocientibus lenitatem; immundos et erraticos spiritus, qui se expugnandis hominibus immerserint, ad confessionem minis increpantibus cogere ut recedant, duris verberibus urgere; conflictantes, ejulantes, gementes incremento poenae propagantis extendere, flagris caedere, igne torrere.

PL 4, 203A

そこから今や、力が与えられる。慎み深い貞潔、汚れなき心、清らかな声、偽りなき力をもって、苦しむ者たちの癒やしのために毒の力を消し去ることができるように。乱れた心の汚れを、健やかさを取り戻させて浄化することができるように。荒ぶる者たちに平安を、暴れる者たちに静けさを、猛る者たちに柔和を命じることができるように。人に取り憑いて征服しようとする、汚れてさまよう霊どもを、脅しと叱責によって告白へと強いて退かせ、厳しい鞭打ちによって追い立てることができるように。もがき、泣き喚き、呻く彼らを、加えられる刑罰の伸長によって引き伸ばし、鞭で打ち、火で焼くことができるように。

Epistolae 1.5.5

5

Res illic geritur, nec videtur; occulta plaga, et poena manifesta. Ita quod esse jam coepimus acceptus spiritus licentia sua potitur; quod necdum corpus ac membra mutavimus, adhuc carnalis aspectus saeculi nube caecatur.

PL 4, 204A

そこでは事が行われながら、見えることはない。傷は隠れており、罰は明らかである。かくして、我々が既に新しいものとなり始めている限りでは、受け入れた霊はおのれの自由を思うままに行使する。まだ肉体と肢体とを変えていない限りでは、肉の眼差しはなおこの世の雲に覆われて見えないままである。

Epistolae 1.5.6

6

Quantus hic animi potentatus, quanta vis est, non tantum ipsum esse subtractum perniciosis contactibus mundi, ut quis expiatus et purus nulla incursantis inimici labe capiatur, sed adhuc majorem et fortiorem viribus fieri, ut in omnem adversarii grassantis exercitum imperioso jure dominetur!

PL 4, 204A

これはいかに大いなる魂の権勢であり、いかに大いなる力であることか。世の害悪に満ちた接触から自らを引き離し、清められ純粋な者として、襲いかかる敵のいかなる汚れにも捕らえられずにいるだけでなく、なおいっそう大きく、力においてより強くなり、猛り狂う敵対者のあらゆる軍勢に対して、支配者としての権利をもって君臨するに至るとは。