Epistolae 27.2.1
Ingemiscere autem et agere poenitentiam quomodo possunt quorum gemitibus et lacrymis intercedunt quidam de presbyteris, ut communicandum cum illis temere existiment? nescientes quia scriptum est: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitam pedum vestrorum turbant (Isa. III, 12) .
PL 4, 300Cだが、司祭のうちのある者たちが彼らの呻きと涙とを遮り、彼らと軽々しく交わるべきだと考えるとき、当人たちはどうして呻き、悔悛を行うことができようか。彼らは、「汝らを幸いだと言う者どもは、汝らを迷いに落とし入れ、汝らの足の道を乱す」(イザヤ3:12)と書かれていることを知らないのである。
Epistolae 27.2.2
Merito salubria nostra et vera consilia nihil promovent, dum blanditiis et palpationibus perniciosis salutaris veritas impeditur, et patitur lapsorum saucia et aegra mens quod corporaliter quoque aegri et infirmi saepe patiuntur, ut, dum salubres cibos et utiles potus quasi amaros et abhorrentes respuunt, et illa quae oblectare et ad praesens suavia videntur esse appetunt, perniciem sibi et mortem per inaudientiam et intemperantiam provocent, nec proficiat ad salutem artificis medela vera, dum blandimentis decipit dulcis illecebra.
PL 4, 300Cそれゆえ、我々の健全で真実な勧めが何の効も奏さないのも当然である。有害な甘言と迎合とによって、救いに資する真理が妨げられ、背教した者たちの傷つき病んだ心は、肉体において病み弱った者たちがしばしば苦しむのと同じことを被っている。すなわち、彼らは健やかな食べ物と有益な飲み物とを、まるで苦く忌まわしいものであるかのように拒み、快く、目先だけ甘美に見えるものを求め、聞き従わぬことと節度のなさとによって、自分自身に滅びと死とを招くのである。そして甘美な誘惑が甘言によって欺くかぎり、医師の真の治療も救いのために功を奏することはない。