キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLIV, Caput III 第XLIV書簡 第III章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 351B · 4 sectiones

Epistolae 44.3.1

1

Gaudere nos et exultare voluit in persecutionibus Dominus, quia, quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc martyribus patent coeli.

PL 4, 351B

主は迫害の中にあって我々が喜び、踊り躍ることを望まれた。迫害が起こるとき、そのときにこそ信仰の栄冠が与えられ、そのときにこそ神の兵士たちが試され、そのときにこそ殉教者たちに天が開かれるからである。

Epistolae 44.3.2

2

Neque enim sic nomen militiae dedimus ut pacem tantummodo cogitare, et detrectare et recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia primus ambulaverit Dominus humilitatis et tolerantiae et passionis magister, ut quod fieri docuit prior faceret, et quod pati hortatur, prior pro nobis ipse pateretur.

PL 4, 352A

我々が軍務に名を連ねたのは、ひたすら平和のみを思い、軍務を避け拒むべきためではない。謙遜と忍耐と受難との師であられる主御自身が、まさにその軍務において先頭を歩まれ、行うようにと教えられたことをまず自ら行い、耐えるようにと勧められたことを、まず我々のために自ら耐え忍ばれたのだから。

Epistolae 44.3.3

3

Sit ante oculos vestros, fratres dilectissimi, quod qui omne judicium a Patre solus accepit et qui venturus est judicaturus, jam judicii sui et cognitionis futurae sententiam protulerit, praenuntians et contestans confessurum se coram Patre suo confitentes et negaturum negantes.

PL 4, 352A

最愛の兄弟たちよ、次のことを諸君の目の前に据えるがよい。父からただひとり全ての裁きを受け、また来たりて裁きたもう方は、すでに御自身の裁きと来るべき審理の判決を告げておられる。すなわち、告白する者たちを御自身の父の御前で告白し、否認する者たちを否認する、と予め告げ知らせ、証ししておられるのである。

Epistolae 44.3.4

4

Si mortem possemus evadere, merito mori timeremus: porro autem, cum mortalem mori necesse sit, amplectamur occasionem de divina promissione et dignatione venientem, et fungamur exitu mortis cum praemio immortalitatis, nec vereamur occidi, quos constat quando occidimur coronari.

PL 4, 352A

もし我々が死を逃れられるのであれば、死を恐れるのも当然であろう。しかし、死すべき者が死ぬことは避けられない以上、神の約束と恵みから来るこの機会を喜んで迎え入れ、不死の報いとともに死という結末を全うしようではないか。そして、殺されるときにこそ栄冠を受けることが定かな我々が、殺されることを恐れることのないようにしよう。