Epistolae 48.6.1
In benedictione quoque Judae hoc idem significatur, ubi et illic Christi figura exprimitur, quod a fratribus suis laudari et adorari haberet, quod inimicorum dorsa cedentium atque fugientium manibus, quibus crucem pertulit et mortem vicit, compressurus fuisset, quodque ipse sit leo de tribu Juda, et recubet dormiens in passione, et surgat, et sit ipse spes gentium.
PL 4, 378Aユダへの祝福のうちにも、同じことが示されている。そこでもまたキリストの予型が描き出されている。すなわち、彼が自分の兄弟たちから称えられ拝されるということ、十字架を担い死に打ち勝ったその手によって、退き逃げる敵どもの背を打ち伏せるであろうということ、また彼自身がユダの部族から出た獅子であり、受難のうちに眠って横たわり、そして起き上がり、彼自身が異邦人らの希望であるということ、これである。
Epistolae 48.6.2
Quibus Scriptura divina adjungit et dicit: Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum (Gen. XLIX, 11) . Quando autem sanguis uvae dicitur, quid aliud quam vinum calicis Dominici sanguinis ostenditur?
PL 4, 378Aこれらのことに、神の聖書はさらにこう付け加えて言う。「彼は葡萄酒で自分の衣を洗い、葡萄の血で自分の外套を洗うであろう」(創世記49:11)。ところで、葡萄の血と言われるとき、それは主の杯の葡萄酒――すなわち主の血――を示すものにほかならないではないか。