Epistolae 7.5.1
Oremus instanter et assiduis precibus ingemiscamus. Nam et hoc nobis non olim per visionem, fratres charissimi, exprobratum sciatis, quod dormitemus in precibus, nec vigilanter oremus.
PL 4, 243A我々は熱心に祈り、絶え間ない祈りをもってうめこう。最愛の兄弟たちよ、我々が祈りにおいて眠り込み、目覚めて祈っていないことを、先ごろ幻を通して咎められたことを、諸君は知っておくがよい。
Epistolae 7.5.2
Et Deusutique, qui quem corripit diligit (Prov. III, 12) , quando corripit ad hoc corripit ut emendet, ad hoc emendat ut servet.
PL 4, 243Aそして、神は「御自らが戒める者を愛される」方であるから(箴言3:12)、戒められるときは正すために戒められ、正されるときは救うために正されるのである。
Epistolae 7.5.3
Excutiamus itaque et abrumpamus somni vincula, et instanter ac vigilanter oremus, sicut Paulus apostolus praecipit dicens: Instate orationi vigilantes in ea (Coloss. IV, 2) .
PL 4, 243Aそれゆえ我々は眠りの鎖を振り払い、断ち切り、使徒パウロが「目を覚まして祈りに励め」(コロサイ4:2)と命じているとおり、熱心に、また目覚めて祈ろう。
Epistolae 7.5.4
Nam et Apostoli orare diebus ac noctibus non destiterunt, et Dominus quoque ipse disciplinae magister et exempli nostri via frequenter et vigilanter oravit, sicut in Evangelio legimus: Exiit in montem orare, et fuit pernoctans in oratione Dei (Luc. VI, 12) .
PL 4, 243A使徒たちも、昼も夜も祈ることをやめなかった。また主御自身も、訓練の師であり我々の模範の道である方として、しばしば目覚めて祈られた。「彼は祈るために山へ出て行き、夜を徹して神に祈っておられた」(ルカ6:12)と福音書に読むとおりである。
Epistolae 7.5.5
Et utique quod orabat orabat ille pro nobis, cum peccator ipse non esset, sed aliena peccata portaret. Adeo autem pro nobis ille deprecabatur ut legamus alio loco: Dixit autem Dominus ad Petrum: Ecce Satanas postulavit ut vos vexaret quomodo triticum.
PL 4, 243Bそして、主が祈られたのは我々のためであった。それは、主御自身が罪人ではなく、他人の罪を担っておられたからである。主が我々のためにこれほどまでに執り成しておられたことは、我々が他の箇所で読むとおりである。すなわち、主はペトロに言われた。「見よ、サタンは汝らを麦のようにふるいにかけようと願い出た。」
Epistolae 7.5.6
Ego autem rogavi pro te ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 31) . Quod si pro nobis ac pro delictis nostris ille et laborabat et vigilabat et precabatur, quanto nos magis insistere precibus et orare, et primo ipsum Dominum rogare, tum deinde per ipsum Deo Patri satisfacere debemus?
PL 4, 243B「しかし私は、汝の信仰が絶えることのないよう、汝のために祈った」(ルカ22:31)。もし主が我々のため、我々の過ちのために、労し、目覚め、祈っておられたのならば、我々はなおいっそう祈りに専心し、祈らねばならず、まず主御自身に願い求め、それから主を通して御父なる神に償いをすべきではないか。
Epistolae 7.5.7
Habemus advocatum et deprecatorem pro peccatis nostris Jesum Christum Dominum et Deum nostrum, si modo nos in praeteritum peccasse poeniteat, et confitentes atque intelligentes delicta nostra, quibus nunc Dominum offendimus, vel de caetero nos ambulare in viis ejus et praecepta ejus metuere spondeamus.
PL 4, 243B我々には、我々の罪のための弁護者であり執り成しを乞う方である、我々の主にして神なるイエス・キリストがおられる。ただし、我々が過去に犯した罪を悔い、自らの過ちを告白し理解して——それによって我々は今主を怒らせているのだが——今後は主の道を歩み、主の掟を畏れ守ることを誓うならば、である。
Epistolae 7.5.8
Pater nos corrigit et tuetur, stantes tamen in fide et pressuris atque angustiis, scilicet Christo ejus firmiter adhaerentes, sicut scriptum est: Quis nos separabit a dilectione Christi? pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius (Rom. VIII, 35) ?
PL 4, 243C御父は我々を正し、また守られる。それは、信仰のうちに、また圧迫と苦難のうちに踏みとどまり、すなわちそのキリストに固く結びついている者としてである。「誰が我々をキリストの愛から引き離すであろうか。圧迫か、苦難か、迫害か、飢えか、裸か、危険か、剣か」(ローマ8:35)と書かれているとおりである。
Epistolae 7.5.9
Nihil horum potest separare credentes, nihil potest avellere corpori ejus et sanguini cohaerentes. Persecutio ista examinatio est atque exploratio pectoris nostri.
PL 4, 243Cこれらのもののいずれも、信じる者たちを引き離すことはできず、御体と御血とに結びついている者たちを引きはがすこともできない。この迫害は、我々の心の吟味であり探索である。
Epistolae 7.5.10
Excuti nos Deus voluit et probari, sicut suos semper probavit; nec tamen in probationibus ejus aliquando auxilium credentibus defuit.
PL 4, 244A神は、御自身の民を常に試みてこられたように、我々もまた揺さぶられ試みられることをお望みになった。しかし、神の試みにおいて、信じる者たちに助けが欠けたことは一度もなかった。