Epistolae 1.10.1
Sed tibi, post insidiosas vias, post diversas orbe toto multiplices pugnas, post spectacula vel cruenta vel turpia, post libidinum probra vel lupanaribus prostituta vel domesticis parietibus obsepta, quorum quo secretior culpa, major audacia est, forum fortasse videatur immune, quod ab injuriis lacessentibus liberum, nullis malorum contactibus polluatur.
PL 4, 213Aしかし、危険にみちた道々を経て、全世界にわたる様々な多くの争いを経て、血なまぐさく、あるいは恥ずべき見世物を経て、娼館にさらけ出された、あるいは家の壁のうちに閉じ込められた欲情の恥辱を経て——その罪は秘められているほど、いっそう大胆であるのだが——お前には、広場だけは、あるいは無傷であるように見えるかもしれない。挑みかかる不正から自由であり、いかなる悪の接触にも汚されていないもののように。
Epistolae 1.10.2
Illuc aciem tuam flecte. Plura illic quae detesteris invenies, magis oculos tuos inde divertes. Incisae sunt licet leges duodecim tabulis, et publice aere praefixo jura praescripta sint, inter leges ipsas delinquitur, inter jura peccatur.
PL 4, 213Aそこへ、お前の眼差しを向けてみよ。そこには、お前が忌み嫌うべきものがさらに多く見出され、お前はいっそう目をそらしたくなるであろう。十二表法に法が刻まれ、公に青銅に定めが打ち出されて掲げられているとはいえ、その法そのもののただ中で過ちが犯され、その定めそのもののただ中で罪が犯される。
Epistolae 1.10.3
Innocentia nec illic ubi defenditur reservatur. Saevit invicem discordantium rabies, et inter togas pace rupta, forum litibus mugit insanum, hasta illic et gladius et carnifex praesto est, ungula effodiens, equuleus extendens, ignis exurens, ad hominis corpus unum supplicia plura quam membra.
PL 4, 213A無垢は、それが弁護される場においてすら、保たれることがない。互いに反目する者たちの狂暴が荒れ狂い、平和が破られたトガの間で、広場は訴訟によって狂ったように轟く。そこには槍があり、剣があり、処刑人が控えており、抉る鉤爪があり、引き伸ばす拷問台があり、焼き尽くす火があって、一人の人間の肉体に対して、その肢体よりも多くの刑罰が加えられる。
Epistolae 1.10.4
Quis inter haec vero subveniat? Patronus? praevaricatur et decipit. Judex? sed sententiam vendit. Qui sedet crimina vindicaturus admittit, et ut reus innocens pereat, fit nocens judex.
PL 4, 214Aこのただ中で、いったい誰が助けとなろうか。弁護人か。彼は相手方と通じて依頼人を裏切り、欺く。裁判官か。だが彼は判決を売る。犯罪を罰するために座している者が、みずから犯罪を犯し、無実の被告が滅びるようにと、裁判官が犯罪者となるのである。
Epistolae 1.10.5
Flagrant ubique delicta, et passim multiformi genere peccandi per improbas mentes nocens virus operatur.
PL 4, 214A至るところに罪が燃え盛り、いたるところで、様々な形の罪の犯し方によって、邪な心を通じて有害な毒が働いている。
Epistolae 1.10.6
Hic testamentum subjicit, ille falsum capitali fraude conscribit; hic arcentur haereditatibus liberi, illic bonis donantur alieni; inimicus insimulat, calumniator impugnat, testis infamat.
PL 4, 214Aある者は遺言書を偽造し、ある者は死刑に値する欺きによって偽の文書を書き上げる。ある所では子らが相続から締め出され、他の所では他人が財産を贈られる。敵は虚偽の罪を負わせ、讒言者は攻め立て、証人は誹謗する。
Epistolae 1.10.7
Utrobique grassatur in mendacium criminum prostitutae vocis venalis audacia, cum interim nocentes nec cum innocentibus pereunt. Nullus de legibus metus est; de quaesitore, de judice pavor nullus. Quod potest redimi non timetur.
PL 4, 214Aいずれの側でも、身を売る声の買われた大胆さが、罪状を偽りへと押し進めていく。しかもそのあいだ、犯罪者たちは無実の者たちとともにすら滅びることがない。法に対する恐れは何もなく、糾問官に対しても、裁判官に対しても、何の恐れもない。買い戻せるものは、恐れられることがないのである。
Epistolae 1.10.8
Esse jam inter nocentes innoxium crimen est. Malos quisquis non imitatur offendit. Consensere jura peccatis, et coepit licitum esse quod publicum est.
PL 4, 214A今や、犯罪者たちの間にあって、罪なき者であることそれ自体が犯罪となっている。悪しき者たちを見習わぬ者は誰であれ、それだけで人の怒りを買う。定めは罪と結託し、公然と行われることは、合法であるとされ始めた。
Epistolae 1.10.9
Quis illic rerum pudor, quae esse possit integritas, ubi qui damnent improbos desunt, soli ibi qui damnentur occurrunt?
PL 4, 215Aそこにいったいいかなる事の恥があり、いかなる清廉がありえようか。邪悪な者たちを断罪する者は欠けており、そこに現れるのはただ、断罪される者たちだけだというのに。