キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XII, Caput II 第XII書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 259B · 4 sectiones

Epistolae 12.2.1

1

Caeteram quoque partem plebis quae lapsa est praesentia vestra fovete, et, ut a fide et misericordia Domini non deficiant vestro solatio focillate.

PL 4, 259B

また、背教した信徒のうちの残りの者たちについても、諸君の臨席をもって慈しみ育て、彼らが主の信仰と憐れみとから離れることのないよう、諸君の慰めをもって元気づけるがよい。

Epistolae 12.2.2

2

Neque enim deserentur ab ope et auxilio Domini hi qui mites et humiles et poenitentiam vere agentes in bonis operibus perseveraverint, quominus illis quoque divino remedio consulatur.

PL 4, 259B

柔和で謙虚であり、真に悔悛を行い、善き行いのうちに堅忍する者たちは、主の助けと支援から見捨てられることはない。彼らにもまた神の癒しが与えられるであろう。

Epistolae 12.2.3

3

Audientibus etiam, si qui fuerint periculo praeventi et in exitu constituti, vigilantia vestra non desit, implorantibus divinam gratiam misericordia Domini non denegetur. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse.

PL 4, 259B

また、教えを聞く者たちのうちで、危険に見舞われ、最期に臨んでいる者があれば、諸君の目配りが欠けることのないように。神の恩寵を懇願する者たちに、主の憐れみが拒まれることのないように。最愛の兄弟たちよ、諸君が常に息災であり、我々のことを心に留めていてくれることを願う。

Epistolae 12.2.4

4

Fraternitatem universam meo nomine salutate, et ut nostri meminerit admonete et rogate. Valete.

PL 4, 259B

私の名において、兄弟団全体に挨拶を送るとともに、彼らが我々のことを心に留めるよう、戒め、また乞い願うがよい。健やかであれ。