Epistolae 7.8.1
Nos tantum, sine cessatione poscendi et cum fide accipiendi, simplices et unanimes Dominum deprecemur, cum gemitu pariter et fletu deprecantes, sicut deprecari oportet eos qui sint positi inter plangentium ruinas et timentium reliquias, inter numerosam languentium stragem et exiguam stantium firmitatem.
PL 4, 245Aただ我々は、絶えず求め、信をもって受ける者として、素直に、心を一つにして主に嘆願しよう。嘆きと涙とをもって等しく嘆願しよう。それは、嘆き悲しむ者たちの荒廃と、恐れおののく残された者たちのただ中に、また、倒れた者たちの夥しい惨状と、踏みとどまる者たちのわずかな堅固さとのただ中に置かれている者たちが、嘆願すべきしかたである。
Epistolae 7.8.2
Rogemus pacem maturius reddi, cito latebris nostris et periculis subveniri, impleri quae famulis suis Dominus dignatur ostendere, redintegrationem Ecclesiae, securitatem salutis nostrae, post pluvias serenitatem, post tenebras lucem, post procellas et turbines placidam lenitatem, pia paternae dilectionis auxilia, divinae majestatis solita magnalia, quibus et persequentium blasphemia retundatur, et lapsorum poenitentia reformetur, et fortis et stabilis perseverantium fiducia glorietur.
PL 4, 245A我々は、平和がより速やかに返されること、我々の隠れ場と危険とに急ぎ助けが与えられること、主が御自身の僕たちに示すにふさわしいとされたことが成就すること——すなわち教会の立て直し、我々の救いの確かさ、雨の後の晴れ間、闇の後の光、嵐と旋風の後の穏やかな凪、御父の愛の敬虔な助け、神の威厳のいつもの大いなる御業——を願い求めよう。それらによって、迫害する者たちの冒瀆が打ち砕かれ、背教した者たちの悔悛が立て直され、そして耐え忍ぶ者たちの強く揺るがぬ確信が誉れを得るのである。
Epistolae 7.8.3
Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem meo nomine salutate, et ut nostri meminerint admonete. Valete.
PL 4, 245B最愛の兄弟たちよ、諸君が常に息災であり、我々のことを心に留めてくれるよう願う。私の名において兄弟団に挨拶を送り、彼らが我々のことを心に留めるよう勧めてほしい。健やかであれ。