Epistolae 17.0.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Dominus loquitur et dicit: Super quem respiciam, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos (Isa. LXVI, 2) ?
PL 4, 269Bキプリアヌスから、司祭たちと助祭たる兄弟たちへ、挨拶を送る。主は語ってこう言われる。「私が顧みるのは、へりくだり、穏やかで、私の言葉におののく者のほかに、誰があろうか」(イザヤ66:2)。
Epistolae 17.0.2
Hoc cum debeamus omnes esse, tum modo hujusmodi illi esse debent quibus laborandum est ut, post gravem lapsum, vera poenitentia et humilitate tota promereri Dominum possint.
PL 4, 270A我々は皆このような者であるべきであるが、今はとりわけ、重い背教の後、真の悔悛と全き謙遜とによって主の心にかなうよう努めなければならない者たちが、このような者であるべきである。
Epistolae 17.0.3
Legi autem et universorum confessorum litteras, quas voluerunt per me collegis omnibus innotescere et ad eos pacem a se datam pervenire de quibus apud nos ratio constiterit quid post commissum egerint.
PL 4, 270A私はまた、告白者一同の書簡を読んだ。彼らはこれを、私を通じてすべての同僚たちに知らせることを望み、また、罪を犯した後にいかに行ったかについて我々のもとで事情が確認された者たちに対して、彼らが与えた和解が届くことを望んだのである。
Epistolae 17.0.4
Quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam exspectet, praejudicare ego et soli mihi rem communem vindicare non audeo.
PL 4, 270Aこの事柄は我々全員の協議と判断を待つべきものであるから、私は先んじて判断を下し、共同の事柄を私一人のものとして取り仕切ることを、あえてしようとは思わない。
Epistolae 17.0.5
Et ideo instetur interim epistolis quas ad vos proxime feceram, quarum exemplum collegis quoque multis jam misi; qui rescripserunt placere sibi quod statuimus, nec ab eo recedendum esse donec, pace nobis a Domino reddita, in unum convenire et singulorum causas examinare possimus.
PL 4, 270Aそれゆえ、さしあたり、私が先ごろ諸君に宛てて書いた書簡に従うべきである。その写しはすでに多くの同僚たちにも送っており、彼らは、我々が定めたことが自分たちの意にかなうと返信してきた。そして、主から我々に平穏が戻され、一堂に会して各人の事情を吟味することができるようになるまでは、この方針から退くべきではないとも述べている。
Epistolae 17.0.6
Sed et quid mihi Caldonius collega meus scripserit quidque ego ei rescripserim ut sciretis, utriusque epistolae exemplum litteris meis junxi.
PL 4, 270Bまた、私の同僚カルドニウスが私に何を書き送り、私が彼に何を返信したかを諸君が知るために、双方の書簡の写しを、この私の書簡に添えておいた。
Epistolae 17.0.7
Quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis ac magis ad patientiam componantur, nec delicto proprio adjiciant adhuc aliud delictum, dum nec nobis nec Evangelio volunt servire, nec secundum universorum confessorum litteras causas suas examinari permittunt.
PL 4, 271Aこれらすべてを、我々の兄弟たちに読み聞かせるよう、私は求める。それは、彼らがいよいよ忍耐へと整えられ、我々にも福音にも仕えることを望まず、告白者一同の書簡に従って自らの事情が吟味されることを許そうともしないままに、自らの罪にさらに別の罪を付け加えることのないようにするためである。
Epistolae 17.0.8
Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem universam salutate. Valete.
PL 4, 271A最愛の兄弟たちよ、諸君がつねに健やかであり、我々を思い起こしてくれるようにと願う。兄弟団全体に挨拶を送ってほしい。健やかであれ。