キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LII, Caput X 第LII書簡 第X章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 407A · 3 sectiones

Epistolae 52.10.1

1

Memini enim quid jam mihi sit ostensum, immo quid sit servo obsequenti et timenti de Dominica et Divina auctoritate praeceptum; qui, inter caetera quae ostendere et revelare dignatus est, et hoc addidit: « Itaque qui Christo non credit sacerdotem facienti, et postea credere incipiet sacerdotem vindicanti. » Quamquam sciam somnia ridicula et visiones ineptas quibusdam videri, sed utique illis qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti.

PL 4, 407A

というのも、私はすでに私に示されたことを、いや、むしろ従順で畏れを抱く僕である私に、主なる神の権威によって命じられたことを、覚えているからである。かの方は、示し啓示することを良しとされた他のことどもの中で、こうも付け加えられた、『それゆえ、司教を立てるキリストを信じない者は、後には司教の仇を報いるキリストを信じ始めるであろう』、と。もっとも、夢は滑稽であり、幻は愚かしいものだと、ある人々には思われるであろうことは私も承知している。だがそれは、司教を信じるよりも、司教に逆らって信じることを望む者たちにとってのみのことである。

Epistolae 52.10.2

2

Sed nihil mirum, quando de Joseph fratres sui dixerunt: Ecce somniator ille venit: nunc ergo venite, occidamus illum (Gen. XXXVII, 19, 20) , et somniator postea quod somniaverat consecutus sit, et occisores ac venditores confusi sint; ut qui verbis prius non credidissent, factis postmodum crederent.

PL 4, 407B

しかし驚くには当たらない。ヨセフについて、その兄弟たちは言ったのである、『見よ、あの夢見る者がやって来る。さあ、来い、彼を殺そう』(創世記37:19-20)、と。そしてこの夢見る者は、後に自分が夢に見たことを実際に得るに至り、殺そうとし、売り渡した者たちは恥じ入ったのである。かくして、先には言葉を信じなかった者たちも、後には出来事によって信じるようになった。

Epistolae 52.10.3

3

De iis autem quae tu egisti vel in persecutione vel in pace stultum est ut velim te judicare, quando tu magis judicem te nostri constitueris. Haec pro animi mei pura conscientia et pro Domini et Dei mei fiducia rescripsi. Habes tu litteras meas, et ego tuas. In die judicii ante tribunal Christi utrumque recitabitur .

PL 4, 407B

しかし、迫害のさなかにあっても平時にあっても、お前が行ったことについて、私がお前を裁こうとするのは愚かなことであろう。お前こそ、むしろ我々の裁判官として自らを立てたのだから。以上のことを、私は自らの純粋な良心のゆえに、また私の主であり私の神である方への確信のゆえに、書き送った。お前は私の手紙を持っており、私はお前の手紙を持っている。審判の日、キリストの法廷の前で、その両方が読み上げられるであろう。