キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLVII, Caput III 第XLVII書簡 第III章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 367A · 6 sectiones

Epistolae 47.3.1

1

Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi quod et inspici et probari possit an virgo sit, cum et manus obstetricum et oculi saepe fallantur, et si incorrupta inventa fuerit virgo ea parte sui qua mulier potest esse, potuerit tamen ex alia corporis parte peccasse quae corrumpi potest et tamen inspici non potest.

PL 4, 367A

また、誰も、自分が処女であるかどうかは検分され証明され得るという言い訳によって、自分を弁護できると考えてはならない。産婆の手も目も、しばしば欺かれるものであり、また、たとえ処女がその身の、女として在り得るその部分において損なわれていないと見出されたとしても、なお、損なわれ得るが検分され得ない身体の別の部分において、罪を犯していた可能性があるからである。

Epistolae 47.3.2

2

Certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio et inosculatio, et conjacentium duorum turpis et foeda dormitio, quantum dedecoris et criminis confitetur!

PL 4, 368A

実に、その同衾そのもの、その抱擁そのもの、その睦言と口づけ、そして共に横たわる二人の恥ずべく汚らわしい眠りそのものが、いかに多くの恥辱と罪とを白状していることであろうか。

Epistolae 47.3.3

3

Si superveniens maritus sponsam suam jacentem cum altero videat, nonne indignatur et fremit et per zeli dolorem fortassis et gladium in manum sumit?

PL 4, 368A

もし夫が不意に現れて、自分の花嫁が他の男と共に横たわっているのを見たなら、彼は憤り怒り狂い、嫉妬の苦しみのあまり、あるいは剣を手に取るのではないか。

Epistolae 47.3.4

4

Quid Christus et Dominus et judex noster, cum virginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam jacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur, et quas poenas incestis ejusmodi conjunctionibus comminatur, cujus ut gladium spiritalem et venturum judicii diem unusquisque fratrum possit evadere omni consilio providere et elaborare debemus?

PL 4, 369A

まして、我々のキリスト、主、そして裁き主が、自らに献げられ、自らの聖性のために定められたその処女が、他の男と共に横たわっているのを見るとき、いかばかり憤り怒られることであろうか。またこのような純潔ならざる結びつきに対して、いかなる罰を脅しかけられることであろうか。その霊の剣と、来たるべき審判の日とを、兄弟たちの一人ひとりが逃れ得るように、我々はあらゆる思慮をもって備え、努めねばならない。

Epistolae 47.3.5

5

Et cum omnes omnino disciplinam tenere oporteat, multo magis praepositos et diaconos curare hoc fas est, qui exemplum et documentum caeteris de conversatione et moribus suis praebeant.

PL 4, 369A

そして、すべての者が総じて訓練を守らねばならないのであるから、指導者たちと助祭たちがこのことに配慮するのは、いっそう当然のことである。彼らこそ、自らの生き方と品行とによって、他の者たちに模範と教えとを示す者だからである。

Epistolae 47.3.6

6

Quomodo enim possunt integritati et continentiae praeesse, si ex ipsis incipiant corruptelae et vitiorum magisteria procedere?

PL 4, 369A

実に、もし堕落と悪徳の教えが彼ら自身から始まり出るとすれば、どうして彼らが無傷であることと節制とを統べることができようか。