Epistolae 46.2.1
Nec excuset se quisquam si a theatro ipse cessaverit, cum tamen hoc caeteros doceat. Non potest enim videri cessasse qui vicarios substituit et qui pro se uno plures succedaneos suggerit, contra institutionem Dei, erudiens et docens quemadmodum masculus frangatur in feminam et sexus arte mutetur, et diabolo divinum plasma maculanti per corrupti atque enervati corporis delicta placeatur.
PL 4, 363Aまた、たとえ自分自身は劇場から身を退いたとしても、なお他の者たちにこれを教えているのであれば、誰もそれをもって言い訳としてはならない。実に、自分に代わる者を立て、自分一人の代わりに幾人もの後継ぎを差し出す者は、身を退いたとは見なされ得ない。それは神の定めに反して、男がいかにして女へと砕かれ、性がその技によって変えられるか、そして神の造形を穢す悪魔が、堕落し弱められた肉体の悪業によっていかに喜ばされるかを、教え授けることだからである。
Epistolae 46.2.2
Quod si penuriam talis et necessitatem paupertatis obtendit, potest, inter caeteros qui alimentis Ecclesiae sustinentur, hujus quoque necessitas adjuvari, si tamen contentus sit frugalioribus sed innocentibus cibis.
PL 4, 363Aもしそのような者が困窮と貧しさのゆえの必要を言い訳とするならば、教会の施しによって支えられている他の者たちの中に交じって、この者の必要もまた助けられ得る。ただし、より質素であっても咎のない食物に満足するのであれば、の話である。
Epistolae 46.2.3
Nec putet salario se esse redimendum ut a peccatis cesset, quando hoc non nobis sed sibi praestet.
PL 4, 363Bまた、罪をやめるために自分が給金によって贖われるべきだとは考えるべきではない。それをなすことは我々のためではなく、彼自身のためになるのだからである。
Epistolae 46.2.4
Caeterum, quantum velit inde quaerat qualis quaestus est qui de convivio Abraham et Isaac et Jacob homines rapit, et, male ac perniciose in saeculo saginatos, ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit.
PL 4, 363Bもっとも、彼はそこからどれほどでも望むだけ稼ぐがよい。アブラハム、イサク、ヤコブの祝宴から人々を奪い去り、この世で悪しく破滅的に肥やされた者たちを、永遠の飢えと渇きの責め苦へと導くような稼ぎとは、いったいいかなる稼ぎであろうか。
Epistolae 46.2.5
Et ideo, quantum potes, ab hac eum pravitate et dedecore ad viam innocentiae atque ad spem vitae aeternae revoca, ut sit contentus Ecclesiae sumptibus, parcioribus quidem, sed salutaribus.
PL 4, 363Bそれゆえ、できる限り、彼をこの邪悪と恥辱とから、無垢の道と永遠の生命への希望へと呼び戻し、教会の費用に満足させるがよい。それはより乏しいものであっても、救いをもたらすものである。
Epistolae 46.2.6
Quod si illic ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet alimenta, poterit se ad nos transferre, et hic quod sibi ad victum atque ad vestitum necessarium fuerit accipere, nec alios extra ecclesiam mortalia docere, sed ipse salutaria in ecclesia discere. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 4, 363Bもしそちらの教会が、労苦する者たちに食糧を与えるのに十分でないならば、彼はこちらへ移って来ることができる。そしてここで、自分の生活と衣服とに必要なものを受け取り、教会の外で他の者たちに死をもたらすことを教えるのではなく、自ら教会の中で救いをもたらすことを学ぶがよい。最愛の兄弟よ、お前が常に息災であることを願う。