Epistolae 30.8.1
Cujus temperamenti moderamen nos hic tenere quaerentes diu, et quidem multi, et quidem cum quibusdam episcopis vicinis nobis et appropinquantibus, et quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, ante constitutionem episcopi nihil innovandum putavimus, sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse credimus; ut interim, dum episcopus dari a Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum qui moras possunt dilationis sustinere causa teneatur, eorum autem quorum vitae suae finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta poenitentia et professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacrymis, si gemitibus, si fletibus dolentis ac vere poenitentis animi signa prodiderint, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute et sollicite subveniri, Deo ipso sciente quid de talibus faciat et qualiter judicii sui examinet pondera, nobis tamen anxie curantibus ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nec vere poenitentes accusent nostram quasi duram crudelitatem.
PL 4, 314Bこの節度ある取り扱いを、我々はここで長らく、しかも多くの者が、また我々の近隣に、あるいは我々に近づいてきたある司教たちとともに、そしてこの迫害の激しさによって遠く離れた他の属州から追われて来た者たちとともに、保とうと努めてきた。そして司教が立てられる前には何ら新しいことを行うべきではなく、背教した者たちへの配慮は程よく加減されるべきだと我々は信じている。すなわち、神から我々に司教が与えられるのを待つあいだ、猶予を耐えることのできる者たちの案件は保留のうちに保たれるべきであり、他方、その生の終わりが差し迫っていて猶予に耐えられない者たちについては、悔悛を行い、自らの行いへの嫌悪をたびたび言明し、涙によって、呻きによって、涕泣によって、悲しみと真に悔悛する心のしるしを示したならば、そして人としての生存の望みが何ら残っていないならば、そのときはじめて、慎重に、かつ配慮をもって助けが与えられるべきである。そのような者たちについて何をなすべきか、また自らの裁きの重みをどのように吟味すべきかは、神ご自身がご存じである。だが我々は、不正な者たちが我々の安易な寛容を称賛することもなく、真に悔悛する者たちが我々を過酷な残忍さのように非難することもないようにと、心を砕いて配慮しているのである。
Epistolae 30.8.2
Optamus te, beatissime ac gloriosissime papa, in Domino semper bene valere et nostri meminisse.
PL 4, 315Bいと祝され、いと栄えある父よ、あなたが主にあって常に息災であり、我々のことを心に留めておられるようにと我々は願う。