Epistolae 8.0.1
Cyprianus martyribus et confessoribus in Christo Domino nostro et in Deo Patre perpetuam salutem. Exulto laetus et gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres, cognita fide ac virtute vestra, in quibus mater Ecclesia gloriatur.
PL 4, 245Cキプリアヌスより、我々の主キリストにあり、また父なる神にある殉教者たちと告白者たちに、絶えざる挨拶を送る。いと勇敢にしていと幸いなる兄弟たちよ、諸君の信仰と徳とを知り、私は喜びに満ちて歓喜し、また共に喜ぶ。母なる教会は、その信仰と徳とを誇りとしている。
Epistolae 8.0.2
Gloriata est et nuper quidem cum confessione perstante suscepta poena est quae confessores Christi fecit, extorres. Confessio tamen praesens quanto in passione fortior, tanto clarior et major in honore est. Crevit pugna, crevit et pugnantium gloria.
PL 4, 245C教会は先ごろもまた誇りとした。すなわち、告白がなお続く中で受けた刑罰が、キリストの告白者たちを追放の身とした、そのときにである。だが、この度の告白は、苦しみのうちに強靭であればあるほど、いっそう輝かしく、いっそう大いなる誉れのうちにある。戦いは増し、戦う者たちの栄光もまた増した。
Epistolae 8.0.3
Nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis ac magis estis ad aciem provocati, fortes et stabiles ad maximi certaminis praelium prompta devotione redistis.
PL 4, 246A諸君は責め苦への恐れによって戦列から引き止められることはなく、むしろ責め苦そのものによっていよいよ戦いへと駆り立てられ、勇敢に、また揺るがず、この上ない闘いの戦へと、進んで身を捧げる思いをもって戻って行った。
Epistolae 8.0.4
Ex quibus quosdam jam comperi coronatos, quosdam vero ad coronam victoriae jam jamque proximos, universos autem quos agmine glorioso carcer inclusit, pari ac simili calore virtutis ad gerendum certamen animatos, sicut esse oportet in divinis castris milites Christi, ut incorruptam fidei firmitatem non blanditiae decipiant, non minae terreant, non cruciatus ac tormenta devincant, quia major est qui in nobis est quam qui est in hoc mundo (I Joan. IV, 4) , nec plus ad dejiciendum potest terrena poena quam ad erigendum tutela divina.
PL 4, 246Aそのうちのある者たちは、すでに栄冠を得たことを私は知った。またある者たちは、勝利の栄冠にまさに間近いところにいる。そして、栄えある一隊となって牢獄に閉じ込められたすべての者たちは、等しく似た徳の熱意によって闘いを遂行するべく奮い立たされている。それは、キリストの兵士たちが神の陣営にあってあるべき姿のとおりであり、腐ることなき信仰の堅固さを、甘言が欺くことも、脅しが怯えさせることもなく、苛みや責め苦が打ち負かすこともないためである。「我々のうちにおられる方は、この世にいる者よりも大いなる方だからである」(一ヨハネ4:4)。地上の刑罰が打ち倒す力は、神の守りが奮い立たせる力にまさることはない。
Epistolae 8.0.5
Probata res est certamine fratrum glorioso, qui, ad tormenta vincenda caeteris duces facti, exemplum virtutis ac fidei praebuerunt, congressi in acie donec acies succumberet victa. Quibus ego vos laudibus praedicem, fortissimi fratres?
PL 4, 246Bこのことは、兄弟たちの栄えある闘いによって証明された。彼らは、責め苦に打ち勝つことにおいて他の者たちの指導者となり、徳と信仰との模範を示し、戦列にあって組み合い、ついにその戦列の方が打ち負かされて屈するに至ったのである。いと勇敢な兄弟たちよ、私はどのような賛辞をもって諸君を称えればよいであろうか。
Epistolae 8.0.6
Robur pectoris vestri et perseverantiam fidei, quo praeconio vocis exornem? Tolerastis usque ad consummationem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed vobis potius supplicia cesserunt.
PL 4, 246B諸君の胸のうちの力強さと信仰の不動とを、私はどのような声の頌辞で飾ればよいであろうか。諸君は、栄光の完成に至るまで、この上なく過酷な尋問に耐え抜き、刑罰に屈することなく、むしろ刑罰の方が諸君に屈したのである。
Epistolae 8.0.7
Finem doloribus, quem tormenta non dabant, coronae dederunt. Quaestio gravior ad hoc diu perseveravit, non ut stantem fidem dejiceret, sed ut homines Dei ad Dominum velocius mitteret.
PL 4, 246B責め苦が与えることのなかった苦痛の終わりを、栄冠が与えたのである。この過酷な尋問がかくも長く続いたのは、揺るがぬ信仰を打ち倒すためではなく、神の人々をより速やかに主のもとへ送るためであった。
Epistolae 8.0.8
Vidit admirans praesentium multitudo coeleste certamen, certamen Dei, certamen spiritale, praelium Christi, stetisse servos ejus voce libera, mente incorrupta, virtute divina, telis quidem saecularibus nudos, sed armis fidei credentes armatos.
PL 4, 246Bその場に居合わせた群衆は驚嘆しつつ、天の闘い、神の闘い、霊の闘い、キリストの戦いを見た。主の僕たちが、自由な声をもって、汚されざる心をもって、神の力をもって立ち、この世の武器には裸でありながらも、信仰の武具によって武装した信じる者として立っていたのを見たのである。
Epistolae 8.0.9
Steterunt torti torquentibus fortiores, et pulsantes ac laniantes ungulas pulsata ac laniata membra vicerunt.
PL 4, 246C責め苦を受ける者たちは、責め苦を加える者たちよりも力強く立ち、打ちのめし引き裂く鉤爪を、打ちのめされ引き裂かれた肢体が打ち破ったのである。
Epistolae 8.0.10
Inexpugnabilem fidem superare non potuit saeviens diu plaga repetita, quamvis, rupta compage viscerum, torquerentur in servis Dei jam non membra, sed vulnera.
PL 4, 246C長く猛威をふるい繰り返された傷打ちも、攻め落とし難い信仰に打ち勝つことはできなかった。たとえ、内臓の結び目が引き裂かれ、神の僕たちにおいてもはや肢体ではなく傷そのものが痛めつけられていたとしても、である。
Epistolae 8.0.11
Fluebat sanguis qui incendium persecutionis extingueret, qui flammas et ignes gehennae glorioso cruore sopiret.
PL 4, 247A迫害の炎を消し止める血が流れ、栄えある血潮によってゲヘナの炎と火とを鎮める血が流れていた。
Epistolae 8.0.12
O quale illud fuit spectaculum Domino, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis sacramento ac devotione militis ejus acceptum, sicut scriptum est in Psalmis, Spiritu sancto loquente ad nos pariter et monente: Pretiosa est in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 15) .
PL 4, 247Aおお、それは主にとってどれほどの見世物であったことか。なんと崇高で、なんと大いなる、なんと神の御目に、その兵士の誓約と献身とによって受け入れられたものであったことか。聖なる霊が我々に等しく語り、また諭しつつ、詩篇にこう書かれているとおりである。「主の御目には、その義人たちの死は貴い」(詩篇115:15)。
Epistolae 8.0.13
Pretiosa mors haec est quae emit immortalitatem pretio sui sanguinis quae accepit coronam de consummatione virtutis.
PL 4, 247Aこの死は貴い。それは、己が血を代価として不死を購い、徳の完成によって栄冠を得た死である。
Epistolae 8.0.14
Quam Iaetus illic Christus fuit! quam libens in talibus servis suis et pugnavit et vicit protector fidei, et dans credentibus tantum quantum se credit capere qui sumit! Certamini suo adfuit, praeliatores atque assertores sui nominis erexit, corroboravit, animavit.
PL 4, 247Aそこでキリストはいかに喜ばれたことか。信仰の守護者として、このような御自身の僕たちのうちにあって、いかに喜んでこそ戦い、そして勝利されたことか。そして、受け取る者が己に受け入れうると信じるだけのものを、信じる者たちにお与えになったことか。主は御自身の闘いに臨まれ、御名のために戦う者たち、御名を守り抜く者たちを奮い立たせ、力づけ、励まされた。
Epistolae 8.0.15
Et qui pro nobis mortem semel vicit, semper vincit in nobis. Cum vos, inquit, tradiderint, nolite cogitare quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
PL 4, 247Bそして、我々のために一度死に打ち勝たれた方は、我々のうちで常に勝ち続けられる。主は言われる。「彼らが汝らを引き渡すとき、何を語るべきかを思い煩うな。その時に何を語るべきかは、汝らに与えられるであろう。」
Epistolae 8.0.16
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20) . Documentum rei praesens praelium praebuit.
PL 4, 247B「語るのは汝らではなく、汝らのうちにあって語る、汝らの父の霊だからである」(マタイ10:19-20)。この事実の証しを、今の戦いが示した。
Epistolae 8.0.17
Vox plena Spiritu sancto de martyris ore prorupit, cum Mappalicus beatissimus inter cruciatus suos proconsuli diceret: « Videbis cras agonem. » Et quod ille cum virtutis ac fidei testimonio dixit, Dominus implevit.
PL 4, 247B聖なる霊に満ちた声が、殉教者の口からほとばしり出た。いと幸いなるマッパリクスが、その責め苦のさなかに属州総督に向かって「あなたは明日、その競技を目にするであろう」と言ったときである。そして、彼が徳と信仰の証しをもって語ったことを、主は成就された。
Epistolae 8.0.18
Agon coelestis exhibitus, et Dei servus in agonis promissi certamine coronatus est. Hic est agon quem propheta Esaias ante praedixit dicens: Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem (Isa. VII, 13) ?
PL 4, 247B天の競技が示され、神の僕は約束された競技の闘いにおいて栄冠を得た。これは、預言者イザヤがかつて「汝らにとって、人々との闘いは小さきことであろうか。神御自身が競技を授けられるのだから」(イザヤ7:13)と予告した、まさにその競技である。
Epistolae 8.0.19
Et, ut ostenderet quis hic agon futurus esset, addidit dicens: Ecce virgo in uterum accipiet et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel (Ibid. 14) . Hic est agon fidei nostrae qua congredimur, qua vincimus, qua coronamur.
PL 4, 248Aそして、この競技がいかなるものになるかを示すために、彼はさらに「見よ、乙女が胎に宿し、男の子を産むであろう。汝らはその名をエンマヌエルと呼ぶであろう」(イザヤ7:14)と付け加えた。これこそ我々の信仰の競技であり、それによって我々は闘い、それによって勝利し、それによって栄冠を得るのである。
Epistolae 8.0.20
Hic est agon quem nobis ostendit beatus Paulus apostolus, in quo oportet nos currere et ad coronam gloriae pervenire: Nescitis, inquit, quia qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occupetis.
PL 4, 248Aこれは、幸いなる使徒パウロが我々に示した競技であり、この競技において我々は走り、栄光の栄冠に至らねばならない。彼は言う。「汝らは知らないのか。競技場で走る者はみな走るが、褒賞を受けるのはただ一人であることを。それゆえ、得るように走れ。」
Epistolae 8.0.21
Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam (I Cor. IX, 24, 25) . Item suum certamen ostendens, et hostiam se Domini cito futurum esse promittens, ait: Ego jam libor, et tempus instat assumptionis meae.
PL 4, 248A「彼らは朽ちる栄冠を受けるために走るが、我々は朽ちない栄冠のために走るのである」(一コリント9:24-25)。彼はまた、自らの闘いを示し、間もなく主への生贄となることを告げつつ、「私はすでに献酒として注がれつつあり、私が引き取られる時は近づいている」と言う。
Epistolae 8.0.22
Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi. Jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illa die, ille justus judex, non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 6-8) .
PL 4, 248B「私は良き競技を戦い抜き、行程を全うし、信仰を守った。今や私には義の栄冠が残されている。かの日に、主が、かの正しき審判者が、それを私に返してくださるであろう。しかも私だけでなく、その到来を愛するすべての者にも」(二テモテ4:6-8)。
Epistolae 8.0.23
Hunc igitur agonem per Prophetas ante praedictum, per Dominum commissum, per Apostolos gestum, Mappalicus suo et collegarum suorum nomine proconsuli repromisit. Nec fefellit in promisso suo vox fidelis: pugnam quam spopondit exhibuit, et palmam quam meruit accepit.
PL 4, 248Bそれゆえマッパリクスは、預言者たちによってあらかじめ予告され、主によって開始され、使徒たちによって遂行されたこの競技を、自らと同僚たちの名において、属州総督に約束した。そしてその忠実な声は約束を裏切ることなく、誓った闘いを示し、値するに至った褒賞を受け取った。
Epistolae 8.0.24
Istum nunc beatissimum martyrem, et alios participes ejusdem congressionis, milites et comites in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione victores ut caeteri quoque sectemini et opto pariter et exhortor; ut quos vinculum confessionis et hospitium carceris simul junxit jungat etiam consummatio virtutis et corona coelestis, ut lacrymas matris Ecclesiae, quae plangit ruinas et funera plurimorum, vos vestra laetitia tergeatis, et caeterorum quoque stantium firmitatem vestri exempli provocatione solidetis.
PL 4, 248Bこの上なく幸いなるこの殉教者と、同じ闘いに参与した他の者たち——信仰にあって揺るがぬ、苦しみにあって忍耐強い、尋問にあって勝利を収めた兵士たち、また戦友たち——に、諸君もまた他の者たちと同じく倣うようにと、私は等しく願い、また勧める。告白の絆と牢獄の宿りとが共に結び合わせた者たちを、徳の完成と天の栄冠とがまた結び合わせるように。諸君の喜びによって、多くの者の破滅と死とを嘆く母なる教会の涙を拭い、諸君の模範の呼びかけによって、なお踏みとどまる他の者たちの堅固さをも固めるように。
Epistolae 8.0.25
Si vos acies vocaverit, si certaminis vestri dies venerit, militate fortiter, dimicate constanter, scientes vos sub oculis praesentis Domini dimicare, confessione nominis ejus ad ipsius gloriam pervenire; qui non sic est ut servos suos tantum spectet, sed et ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipse in certamine agonis nostri et coronat pariter et coronatur.
PL 4, 249Aもし戦列が諸君を呼ぶならば、もし諸君の闘いの日が来るならば、勇敢に戦い、揺るがず闘うがよい。諸君が、今おられる主の御目の下で闘っているのであり、御名の告白によって主御自身の栄光へと至るのだということを知りながら。主は、ただ御自身の僕たちを見ておられるだけの方ではなく、御自身も我々のうちで戦い、御自身も相まみえ、御自身も我々の競技の闘いにおいて、栄冠を授けると同時に栄冠を受けられるのである。
Epistolae 8.0.26
Quod si ante diem certaminis vestri, de indulgentia Domini, pax supervenerit, vobis tamen maneat voluntas integra et conscientia gloriosa.
PL 4, 249Aしかし、もし諸君の闘いの日より前に、主の寛大なはからいによって平和が到来するならば、それでもなお、諸君には揺るがぬ意志と栄えある良心とが残るように。
Epistolae 8.0.27
Nec contristetur aliquis ex vobis quasi illis minor sit qui ante vos tormenta perpessi, victo et calcato saeculo, ad Dominum glorioso itinere venerunt. Dominus scrutator est renis et cordis, arcana perspicit et intuetur occulta.
PL 4, 249B諸君のうち誰も、諸君より前に責め苦を耐え忍び、この世を打ち負かし踏みにじって、栄えある道のりをたどって主のもとへ来た者たちに比べ、自分が劣っているかのように嘆き悲しむことのないように。主は腎と心の探り主であり、秘められたことを見通し、隠されたことを見抜かれる。
Epistolae 8.0.28
Ad coronam de eo promerendam sufficit ipsius testimonium solum qui judicaturus est. Ergo utraque res, fratres charissimi, sublimis pariter et illustris: illa securior, ad Dominum victoriae consummatione properare; haec laetior, accepto post gloriam commeatu in Ecclesiae laude florere.
PL 4, 249B主から栄冠を得るに値するには、裁こうとされる方御自身の証しだけで十分である。それゆえ、最愛の兄弟たちよ、いずれのこともひとしく崇高であり輝かしい。一方は、より安らかである——勝利の完成をもって主のもとへ急ぎ至ることであり、他方は、より喜ばしい——栄光の後に猶予を与えられ、教会の称賛のうちに栄えることである。
Epistolae 8.0.29
O beatam Ecclesiam nostram, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis illustrat! Erat ante in operibus fratrum candida, nunc facta est in martyrum cruore purpurea: floribus ejus nec lilia nec rosae desunt.
PL 4, 249Bおお、我々の幸いなる教会よ。神の恵み深い計らいの誉れが、かくもこれを照らし、我々の時代において殉教者たちの栄えある血が、かくもこれを輝かせている。かつては兄弟たちの行いによって白く輝いていたが、今や殉教者たちの血潮によって紫に染まった。その花には、百合も薔薇も欠けることがない。
Epistolae 8.0.30
Certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissimam dignitatem. Accipiant coronas vel de opere candidas, vel de passione purpureas. In coelestibus castris et pax et acies habent flores suos, quibus miles Christi ob gloriam coronetur.
PL 4, 249C今こそ、各自はいずれの誉れの、この上なく大いなる栄えを目指して競い合うがよい。行いによる白き栄冠であれ、受難による紫の栄冠であれ、受け取るがよい。天の陣営にあっては、平和も戦いも、それぞれの花を持っており、それによってキリストの兵士は栄光のゆえに栄冠を授けられるのである。
Epistolae 8.0.31
Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper in Domino bene valere et nostri meminisse. Valete.
PL 4, 250Aいと勇敢にしていと幸いなる兄弟たちよ、諸君が常に主にあって息災であり、我々のことを心に留めてくれるよう願う。健やかであれ。