Epistolae 49.3.1
Nec mirum si consilia nostra aut Domini praecepta nunc abnuunt qui Dominnm negaverunt: stipes et oblationes et lucra desiderant, quibus prius insatiabiles incubabant; et coenis atque epulis etiam nunc inhiant, quarum crapulam superstite nuper in dies cruditate ructabant, nunc manifestissime comprobantes nec ante se religioni, sed ventri potius et quaestui profana cupiditate servisse.
PL 4, 391A我々の勧告や主の命令を、いま主を否んだ者たちが拒むのは何ら不思議ではない。彼らは、かつて飽くことなく貪っていた献金や捧げ物や利得を今なお求め、また、つい先頃まで日々続く胃もたれとともにその放埓の酔いを吐き出していた饗宴や祝宴を、今なお欲しがっているのである。こうして彼らは、以前から自分たちが信仰にではなく、むしろ腹と利得とに、俗な欲望をもって仕えていたことを、いまや最も明白に証し立てているのである。
Epistolae 49.3.2
Unde et ipsam venisse perspicimus et credimus de Dei exploratione censuram, ne apud altare consistere et contrectare ulterius perseverarent pudorem incesti, fidem perfidi, religionem profani, divina terreni, sancta sacrilegi.
PL 4, 391Bそれゆえ我々は、この譴責そのものが神の吟味から来たものであると見て取り、また信じる。それは、近親相姦の者が貞潔を、不実の者が信仰を、涜聖の者が信心を、地に属する者が神的なものを、冒瀆者が聖なるものを、祭壇のもとに立ちながらなおも手に取り続けることのないようにするためである。
Epistolae 49.3.3
Quod ne tales ad altaris impiamenta et contagia fratrum denuo redeant, omnibus viribus excubandum est, et omni vigore nitendum ut quantum possumus ab hac eos sui sceleris audacia retundamus, ne adhuc agere pro sacerdote conentur qui ad mortis extrema dejecti, ultra lapsos laicos ruinae majoris pondere proruerunt.
PL 4, 391Bこうした者たちが再び祭壇の冒瀆と兄弟たちへの穢れとに立ち戻ることのないよう、我々はあらゆる力を尽くして見張らなければならず、また、できる限りの気力を尽くして、彼らを自らの罪業のこの厚かましさから押しとどめるよう努めなければならない。死の際まで打ち倒され、背教した信徒たちにもまさる、より大きな破滅の重みによって転落した者どもが、なおも司教として振る舞おうとすることのないように。