Epistolae 32.2.1
Merebatur talis clericae ordinationis ulteriores gradus et incrementa majora, non de annis suis sed de meritis aestimandus.
PL 4, 319Aこのような者は、その年齢によってではなく功績によって評価されるべきであり、聖職者としての叙任のさらに上の位階と、より大きな昇進に値していた。
Epistolae 32.2.2
Sed interim placuit ut ab officio lectionis incipiat, quia et nihil magis congruit voci quae Dominum gloriosa praedicatione confessa est, quam celebrandis divinis lectionibus personare; post verba sublimia quae Christi martyrium prolocuta sunt, Evangelium Christi legere, unde martyres fiunt; ad pulpitum post catastam venire, illic fuisse conspicuum gentilium multitudini, hic a fratribus conspici, illic auditum esse cum miraculo circumstantis populi, hic cum gaudio fraternitatis audiri.
PL 4, 319Aしかしさしあたり、彼が読師の務めから始めることが決められた。というのも、栄光ある宣言によって主を告白した声にとって、神聖な朗読を高らかに響かせること以上にふさわしいことはないからである。すなわち、キリストのための殉教を語り出した崇高な言葉を発したのちに、殉教者たちを生み出すキリストの福音を読むこと、拷問台のあとに朗読台に来ること、そこ(拷問台)では異教徒の群衆に見つめられ、ここ(朗読台)では兄弟たちに見つめられること、そこでは取り巻く民衆の驚嘆とともに耳を傾けられ、ここでは兄弟団の喜びとともに耳を傾けられること以上にふさわしいことはないのである。
Epistolae 32.2.3
Hunc igitur, fratres dilectissimi, a me et a collegis qui praesentes aderant ordinatum sciatis. Quod vos scio et libenter amplecti et optare tales in ecclesia nostra quamplurimos ordinari.
PL 4, 319Bそれゆえ最愛の兄弟たちよ、彼が私と、その場に居合わせた同僚たちによって叙任されたことを知ってほしい。諸君がこのことを喜んで受け入れ、我々の教会にこのような者たちができる限り多く叙任されることを望んでいるのを、私は知っている。
Epistolae 32.2.4
Et quoniam semper gaudium properat, nec potest moras ferre laetitia, dominico legit interim nobis, id est, auspicatus est pacem dum dedicat lectionem.
PL 4, 320Aそして喜びはつねに急ぐものであり、歓喜は遅延に耐えられないので、彼はさしあたり主日に我々のために朗読した。すなわち、朗読を献じることによって、和解の門出を吉兆とともに開いたのである。
Epistolae 32.2.5
Vos orationibus frequenter insistite, et preces nostras vestris precibus adjuvate, ut Domini misericordia favens nobis, cito plebi suae et sacerdotem reddat incolumem et martyrem cum sacerdote lectorem. Opto vos, fratres charissimi, in Deo Patre et Christo Jesu semper bene valere.
PL 4, 320A諸君は絶えず祈りに励み、我々の祈りを諸君の祈りによって支えてほしい。主の憐れみが我々に好意を示し、速やかにその信徒のもとへ、司教を無事に、また殉教者たる読師を司教とともに、返してくださるように。最愛の兄弟たちよ、諸君が父なる神とキリスト・イエスにあって、つねに息災であるように願う。