Epistolae 30.1.1
Cypriano papae presbyteri et diaconi Romae consistentes salutem. Quamquam bene sibi conscius animus, et evangelicae disciplinae vigore subnixus, et verus sibi in decretis coelestibus testis effectus, soleat solo Deo judice esse contentus, nec alterius aut laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni qui, cum conscientiam sciant Deo soli debere se judici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus comprobari.
PL 4, 307Aローマに留まる司祭たちと助祭たちより、父なるキプリアヌスへ、挨拶を送る。おのれに疚しいところのない心は、福音の規律の力に支えられ、天の定めにあって自らの真実な証人となり、神のみを審判者として満ち足り、他者からの称賛を求めることも、非難を恐れることもないのが常であるとはいえ、それでもなお、自らの良心が神おひとりにのみ裁きを負うと知りながら、それでも自らの行いが兄弟たち自身からも是認されることを望む者たちは、二重の称賛に値するのである。
Epistolae 30.1.2
Quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui, pro tua verecundia et ingenita industria consiliorum tuorum, nos non tam judices voluisti quam participes inveniri, ut in tuis rebus gestis laudem tecum, dum illas probamus, inveniremus, et tuorum consiliorum bonorum cohaeredes, quia et affirmatores, esse possimus.
PL 4, 308Aキプリアヌス兄弟よ、あなたがそのように行うのは驚くことではない。あなたはその慎みと生まれつきの勤勉さとによって、あなたの決定について〔consiliorum tuorum は ingenita industria に掛けることもできるが、judices と participes に掛けて取った〕、我々が裁定者としてよりも、むしろ関与者として見出されることを望まれた。それは、我々があなたの行いを是認しつつ、あなたとともにその称賛を見出すため、また我々があなたの善き考えの共同の相続人となり、それを支持する者ともなりうるためである。
Epistolae 30.1.3
Idem omnes credimur operati, in quo deprehendimur eadem omnes censurae et disciplinae consensione sociati.
PL 4, 308A我々は皆、同じ譴責と規律とへの一致によって結ばれていると見出されるかぎり、皆が同じことをなしたと信じられるのである。