Epistolae 48.7.1
Necnon et apud Esaiam hoc idem Spiritus sanctus de Domini passione testatur dicens: Quare rubicunda sunt vestimenta tua, et indumenta tua velut a calcatione torcularis pleni et percalcati (Isa. LXIII, 2) ?
PL 4, 378Bさらにまた、イザヤのもとでも、聖なる霊は同じことを主の受難について証してこう言う。「なぜ汝の衣は赤いのか。汝の装いは、満ちて踏みつぶされた酒ぶねを踏んだかのようだ」(イザヤ63:2)。
Epistolae 48.7.2
Numquid rubicunda vestimenta aqua potest facere, aut in torculari aqua est quae pedibus calcatur vel praelo exprimitur?
PL 4, 378B水が衣を赤くすることなどできようか。あるいは、酒ぶねの中で足で踏まれ、圧搾機で搾られるのは水であろうか。
Epistolae 48.7.3
Vini utique mentio ideo ponitur ut Domini sanguis intelligatur, et quod in calice Dominico postea manifestatum est Prophetis annuntiantibus praediceretur.
PL 4, 378B葡萄酒への言及がなされているのは、まさしく主の血が理解されるためであり、後に主の杯において明らかにされたことが、預言者たちの告知によってあらかじめ告げられるためである。
Epistolae 48.7.4
Torcularis quoque calcatio et pressura taxatur, quia, quomodo ad potandum vinum veniri non potest nisi botrus calcetur ante et prematur, sic nec nos sanguinem Christi possemus bibere, nisi Christus calcatus prius fuisset et pressus, et calicem prior biberet, in quo credentibus propinaret.
PL 4, 379A酒ぶねを踏むことと圧搾することもまた、意味をもって挙げられている。なぜなら、房が先に踏まれ搾られなければ葡萄酒を飲むに至ることができないのと同じように、キリストがまず踏まれ搾られ、その杯をまず飲んで、信じる者たちに勧めてくださらなければ、我々もまたキリストの血を飲むことができなかったであろうからである。