キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLVI, Caput I 第XLVI書簡 第I章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 362A · 3 sectiones

Epistolae 46.1.1

1

Cyprianus Euchratio fratri salutem. Pro dilectione mutua et verecundia tua, consulendum me existimasti, frater charissime, quid mihi videatur de histrione quodam, qui, apud vos constitutus, in ejusdem adhuc artis suae dedecore perseverat, et magister et doctor non erudiendorum sed perdendorum puerorum, id quod male didicit caeteris quoque insinuat, an talis debeat communicare nobiscum.

PL 4, 362A

キプリアヌスより、兄弟エウクラティウスへ、挨拶を送る。最愛の兄弟よ、お前は互いの愛と自らの慎み深さゆえに、私に相談すべきだと考えた。すなわち、諸君のもとに住むある役者について、私がどう考えるかということである。彼は今なおその技の恥辱のうちにとどまり続けており、子供たちを教え育てるのではなく滅ぼすための教師にして師匠でもあって、自ら誤って学んだことを他の者たちにも教え込んでいる。そのような者が我々と交わりを持つべきかどうか、ということである。

Epistolae 46.1.2

2

Quod puto ego nec majestati divinae nec evangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor Ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur.

PL 4, 362C

私はこれが、神の威厳にも福音の訓練にもふさわしくないと考える。すなわち、教会の慎みと誉れとが、これほど恥ずべく汚らわしい穢れによって汚されることである。

Epistolae 46.1.3

3

Nam, cum in Lege prohibeantur viri induere muliebrem vestem et maledicti ejusmodi judicentur, quanto majoris est criminis, non tantum muliebria indumenta accipere, sed et gestus quoque turpes et molles et muliebres magisterio impudicae artis exprimere?

PL 4, 363A

実に、律法において男が女の衣服を身にまとうことが禁じられ、そのような者は呪われた者と判じられるのであれば、女の衣装を身につけるだけでなく、恥ずべく柔弱で女々しい仕草までも、恥知らずな技を教えることによって表し示すのは、いかにいっそう大きな罪であろうか。