キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola LII, Caput II 第LII書簡 第II章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 401A · 3 sectiones

Epistolae 52.2.1

1

An putas majus esse de me meum quam Dei testimonium, cum Dominus ipse doceat et dicat testimonium non esse verum si quis ipse de se testis existat, eo quod unusquisque utique sibi faveat, nec contra se aliquis infesta et adversa depromat, fides vero sincera sit veritatis, si in praedicationibus nostris alius sit praedicator ac testis: Si testimonium, inquit, dixero de me, testimonium meum non est verum.

PL 4, 401A

あるいはお前は、私自身についての私の証言が、神の証言よりも重いと思うのか。主御自らが教えて言われるところによれば、もし誰かが自分自身について自ら証人として立つならば、その証言は真実ではない。なぜなら、誰でも必ず自分に有利になるように計らい、自分に不利な、敵対する事柄を語り出す者はいないからである。むしろ真理への誠実な信頼は、我々の宣教において、宣べ伝える者とは別に証人がいる場合にこそある。『もし私が自分について証しするなら、私の証しは真実ではない』と、かの方は言われる。

Epistolae 52.2.2

2

Alius est enim qui testis est de me (Joan. V, 31, 32) . Quod si ipse Dominus, omnia postmodum judicaturus, noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de judicio ac testimonio Dei Patris probari, quanto magis hoc servos ejus observare oportet, qui judicio ac testimonio Dei non probantur tantum, sed etiam gloriantur.

PL 4, 401B

『私について証しする者は他にいる』(ヨハネ5:31-32)。もし主御自身が、後にすべてを裁くことになる方でありながら、御自身の証言によって御自身が信じられることを望まず、むしろ父なる神の裁きと証言によって証しされることを選ばれたのであれば、まして神の裁きと証言によって証しされるだけでなく、それを誇りともするその僕たちは、なおのことこれを守らねばならない。

Epistolae 52.2.3

3

Praevaluit autem apud te contra divinam sententiam et contra conscientiam nostram, fidei suae viribus nixam, inimicorum et malignorum commentum, quasi apud lapsos et profanos et extra Ecclesiam positos, de quorum pectoribus excesserit Spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens prava et fallax lingua et odia venenata et sacrilega mendacia; quibus qui credit, cum illis necesse est inveniatur cum judicii dies venerit.

PL 4, 401B

しかるにお前のもとでは、神の宣告に逆らい、また自らの信仰の力に支えられた我々の良心に逆らって、敵たちと悪意ある者たちの作り話が勝ってしまった。あたかも、背教した者たち、涜聖の者たち、教会の外に置かれた者たち——その胸から聖なる霊が去ってしまった者たち——のもとに、邪な心と偽りの舌と毒を含んだ憎しみと瀆聖的な偽り以外の何かがありうるかのように。しかるにそれを信じる者は、審判の日が来るとき、必ずやその者たちと共にいるところを見出されるであろう。