Epistolae 18.0.1
Cypriano et compresbyteris Carthagini consistentibus Caldonius salutem. Necessitas temporum facit ut non temere pacem demus. Sed oportebat vobis scribere, quoniam ii qui, posteaquam sacrificaverunt, iterato tenti, extorres sunt facti.
PL 4, 271Aカルドニウスから、キプリアヌスおよびカルタゴに留まる同僚司祭たちへ、挨拶を送る。時勢のやむを得なさゆえに、我々は軽々しく和解を与えることをしない。しかし、諸君に書き送るべきであった。というのも、犠牲を捧げた後、再び捕らえられた者たちが、追放の身とされたからである。
Epistolae 18.0.2
Videntur ergo mihi abluisse prius delictum dum possessiones et domos dimittunt, et poenitentiam agentes Christum sequuntur.
PL 4, 271Aそれゆえ私には、彼らが自らの財産と家とを手放すことによって、先の罪を洗い清め、悔悛を行いつつキリストに従っているように見える。
Epistolae 18.0.3
Ergo Felix, qui presbyterium subministrabat sub Decimo, proximus mihi vinculis (plenius cognovi eumdem Felicem), Victoria conjunx ejus et Lucius fideles extorres facti reliquerunt possessiones, quas nunc fiscus tenet.
PL 4, 271Aそこで、デキムスのもとで司祭職を務めていたフェリクス——牢の鎖において私のすぐ隣にいた者である(このフェリクスについては、いっそう詳しく知ることとなった)——と、その妻ウィクトリア、そしてルキウス、いずれも信徒であるが、彼らは追放の身となり、自らの財産を残していった。それは今、国庫が所持している。
Epistolae 18.0.4
Sed et mulier nomine Bona, quae tracta est a marito ad sacrificandum, quae conscientia non commissi, sed quia tenentes manus ejus ipsi sacrificaverunt, coepit dicere contra, Non feci, vos fecistis; sic et ipsa extorris facta est.
PL 4, 271Aまた、ボナという名の女もいた。彼女は夫によって犠牲を捧げるようにと引き立てられたが、自ら手を下したという疚しさを持ってはいなかった。というのも、彼女の手を押さえつけていた者たちが自ら犠牲を捧げたからである。彼女は逆らって、「私がしたのではない、お前たちがしたのだ」と言い出した。かくして彼女もまた追放の身となった。
Epistolae 18.0.5
Cum ergo universi pacem peterent dicentes: Recuperavimus fidem quam amiseramus, poenitentiam agentes, et Christum publice sumus confessi; quamvis mihi videantur debere pacem accipere, tamen ad consilium vestrum eos dimisi, ne videar aliquid temere praesumere.
PL 4, 273Aそこで、彼らすべてが和解を求めてこう言った。「我々は、悔悛を行いつつ、失っていた信仰を取り戻し、公然とキリストを告白しました」。私には彼らが和解を受けるべきであるように思われるが、それでも、何ごとかを軽々しく独断で決めていると見られることのないよう、彼らを諸君の協議に委ねることとした。
Epistolae 18.0.6
Si quid ergo ex communi consilio placuerit, scribite mihi. Salutate nostros. Vos nostri. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere.
PL 4, 273Aそれゆえ、共同の協議によって何かが決まったならば、私に書き送ってほしい。我々の者たちに挨拶を送ってほしい。諸君にも我々の者たちから挨拶を。最愛の兄弟たちよ、諸君がつねに健やかであるようにと願う。