Epistolae 27.3.1
Vos itaque, secundum litteras meas fideliter et salubriter consulentes, a consiliis melioribus ne recedatis.
PL 4, 301Aそれゆえ諸君は、私の手紙に従って誠実に、また益となるように配慮し、より良い勧めから離れてはならない。
Epistolae 27.3.2
Legite vero has easdem litteras et collegis meis, si qui aut praesentes fuerint aut supervenerint, ut unanimes et concordes ad fovenda et sananda lapsorum vulnera consilium salubre teneamus, tractaturi plenissime de omnibus cum convenire in unum per Domini misericordiam coeperimus.
PL 4, 301Aそしてこの同じ手紙を、居合わせている、あるいは後から来るであろう私の同僚たちにも読み聞かせよ。それは我々が心を一つにし、一致して、背教した者たちの傷を癒やし治めるための益ある方策を保つためである。我々が主の憐れみによって一つに集うようになったならば、すべての事柄について最も詳細に論じることになろう。
Epistolae 27.3.3
Interea, si quis immoderatus et praeceps, sive de nostris presbyteris vel diaconibus, sive de peregrinis, ausus fuerit ante sententiam nostram communicare cum lapsis, a communicatione nostra arceatur, apud omnes nos causam dicturus temeritatis suae quando in unum, permittente Domino, convenerimus.
PL 4, 301Bそれまでの間、もし誰であれ、我々の司祭や助祭のうち、あるいはよそから来た者のうちで、節度なく軽率な者が、我々の判断に先立って背教した者たちと交わることを敢えてするならば、その者は我々の交わりから遠ざけられ、主の許しによって我々が一つに集うときには、皆の前でその軽率さについて申し開きをすることになろう。
Epistolae 27.3.4
Desiderastis quoque ut de Philumeno et Fortunato hypodiaconis et Favorino acolytho, qui medio tempore recesserunt et nunc venerunt, quid mihi videatur rescribam.
PL 4, 301Bまた諸君は、副助祭のフィルメヌスとフォルトゥナトゥス、そして侍祭のファヴォリヌスについて――彼らは中途で身を退け、いま戻ってきたのだが――私がどう考えるかを書き送るようにと望んだ。
Epistolae 27.3.5
Cui rei non potui me solum judicem dare, cum multi adhuc de clero absentes sint, nec locum suum vel sero repetendum putaverunt, et haec singulorum tractanda sit et limanda plenius ratio, non tantum cum collegis meis, sed et cum plebe ipsa universa.
PL 4, 301Bこの件については、私一人を裁定者とすることはできなかった。聖職者団のうちなお多くの者が不在であり、いまだに自分の持ち場に遅ればせながらでも戻るべきだとは考えていない上、この一人一人の理非は、私の同僚たちとだけでなく、信徒全体とともに、なお十分に論じ、吟味されねばならないからである。
Epistolae 27.3.6
Expensa enim moderatione libranda et pronuntianda res est, quae in posterum circa ministros Ecclesiae constituat exemplum.
PL 4, 302Aこの事柄は、慎重な節度をもって秤にかけ、判断されねばならない。それは後々、教会の奉仕者たちについての先例となるからである。
Epistolae 27.3.7
Interim se a divisione mensurna tantum contineant, non quasi a ministerio ecclesiastico privati esse videantur, sed ut integris omnibus ad nostram praesentiam differantur. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. Fraternitatem universam salutate, et valete.
PL 4, 302Aそれまでの間、彼らはただ月々の分配からのみ身を控えるべきであり、教会の奉仕から退けられたかのように見えてはならず、すべてが我々の到着まで手つかずのまま持ち越されるようにとである。最愛の兄弟たちよ、諸君が常に息災であることを私は願う。兄弟団全体によろしく伝え、健やかであれ。