Epistolae 53.1.1
Cyprianus Quinto fratri salutem. Retulit ad me, frater charissime, Lucianus compresbyter noster te desiderasse ut significaremus tibi quid sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur.
PL 4, 407Bキプリアヌスより、兄弟クイントゥスへ、挨拶を送る。最愛の兄弟よ、我々の同僚司祭ルキアヌスが私に伝えたところによれば、異端者たちと分裂者たちのもとで洗礼を受けたと見える者たちについて、我々がどう考えているかをお前に知らせてほしいと、お前が望んだとのことである。
Epistolae 53.1.2
De qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi, cum compresbyteris qui aderant, censuerimus ut scires, ejusdem epistolae exemplum tibi misi.
PL 4, 407Bこの件について、先ごろの教会会議において、居合わせた同僚司祭たちと共に、多くの同僚司教たちが何を決定したかをお前が知ることができるように、私は同じ書簡の写しをお前に送った。
Epistolae 53.1.3
Nescio etenim qua praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris, ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos venerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum Baptisma esse: quod unum scilicet ideo est, quia Ecclesia una est, et esse Baptisma extra Ecclesiam non potest.
PL 4, 409Aというのも、我々の同僚のうちの或る者たちが、いかなる僭越に導かれて、異端者たちのもとで浸された者たちが我々のもとに来たときに、洗礼を授けられる必要はないと考えるに至ったのか、私には分からないからである。彼らは、洗礼はただ一つであると言うのだが、それが一つであるのは、教会が一つであるからにほかならず、教会の外に洗礼はありえないのである。
Epistolae 53.1.4
Nam, cum duo baptismata esse non possint, si haeretici vere baptizant, ipsi habent baptisma.
PL 4, 409Aというのも、二つの洗礼はありえないのだから、もし異端者たちが真に洗礼を授けているのであれば、洗礼を持っているのは彼らだということになってしまう。
Epistolae 53.1.5
Et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit ut hostis et adversarius Christi habere videatur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem.
PL 4, 409Aそして、自らの権威によって彼らにこの後ろ盾を与える者は、キリストの敵であり敵対者である者が、人を洗い、浄め、聖化する権力を持っているように見えることを、彼らに譲り、認めることになる。
Epistolae 53.1.6
Nos autem dicimus eos qui inde veniunt non rebaptizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt illic aliquid ubi nihil est; sed veniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et veritas omnis est, quia et gratia et veritas una est.
PL 4, 409Aしかし我々は言う、そこから来る者たちは、我々のもとで再び洗礼を授けられるのではなく、洗礼を授けられるのだ、と。なぜなら、彼らはあちらで何も受け取ってはいないからである、そこには何もないのだから。むしろ彼らは、恩寵と真理のすべてがあるここにおいてそれを受け取るために、我々のもとに来るのである。恩寵も真理も、ただ一つだからである。
Epistolae 53.1.7
Porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire; et dum, unius Baptismi asseveratione, baptizare venientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe, quod est gravius, haereticorum sordidam et profanam tinctionem vero et unico et legitimo Ecclesiae catholicae Baptismo praeponere et praeferre contendunt, non considerantes scriptum esse: Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus (Eccli. XXXIV, 30) ?
PL 4, 409Bしかるに我々の同僚のうちの或る者たちは、我々に同意するよりも、異端者たちに栄誉を与えることを望んでいる。そして、洗礼はただ一つであるという主張のもとに、やって来る者たちに洗礼を授けようとしないことによって、彼らは自ら二つの洗礼を作り出しているのである。異端者たちのもとにも洗礼があると言っているのだから。あるいはさらに重大なことに、異端者たちの汚らわしく俗なる浸礼を、カトリック教会の真実で唯一の正当な洗礼よりも上に置き、それに優先させようとしている。次のように書かれていることを考慮せずに、『死者から洗礼を受ける者に、その洗いが何の役に立つであろうか』(集会の書34:30)、と。
Epistolae 53.1.8
Manifestum est autem eos qui non sunt in Ecclesia Christi inter mortuos computari, nec posse ab eo vivificari alterum qui ipse non vivat, quando una sit Ecclesia, quae vitae aeternae gratiam consecuta et vivit in aeternum et vivificat Dei populum.
PL 4, 409Bしかるに明らかなことに、キリストの教会にいない者たちは死者のうちに数えられ、自らが生きていない者は、他の誰かを生かすことができない。教会は一つであって、永遠の生命の恩寵を得、永遠に生き、神の民を生かしているのだから。