キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › Epistolae

Epistola XLVIII, Caput XIV 第XLVIII書簡 第XIV章

Cyprian of Carthage · Epistolae · PL 4, 384B · 9 sectiones

Epistolae 48.14.1

1

Non est ergo, frater charissime, quod aliquis existimet sequendam esse quorumdam consuetudinem, si qui in praeteritum in calice Dominico aquam solam offerendam putaverunt. Quaerendum est enim ipsi quem sint secuti.

PL 4, 384B

最愛の兄弟よ、それゆえ、もし誰かが過去において主の杯に水だけを献げるべきだと考えたとしても、そうした人々の慣習に従うべきだと誰も考えるべきではない。彼らこそ、自分たちが誰に従っていたのかを問われねばならないのである。

Epistolae 48.14.2

2

Nam, si in sacrificio quod Christus obtulit, non nisi Christus sequendus est, utique id nos obaudire et facere oportet quod Christus fecit et quod faciendum esse mandavit, quando ipse in Evangelio dicat: Si feceritis quod mando vobis, jam non dico vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14, 15) .

PL 4, 385A

なぜなら、キリストが献げたいけにえにおいては、キリストのほかに従うべき方はいないのであるから、我々はキリストが行ったこと、行うべきだと命じたことに、必ず従い行わなければならない。主御自身が福音書のうちでこう言われるとおりである。「もし汝らが私の命じることを行うならば、私はもはや汝らを僕とは呼ばず、友と呼ぶ」(ヨハネ15:14-15)。

Epistolae 48.14.3

3

Et quod Christus debeat solus audiri, Pater etiam de coelo contestatur dicens: Hic est filius meus dilectissimus in quo bene sensi, ipsum audite (Matth. XVII, 5) .

PL 4, 385A

そして、キリストのみが聞かれるべきであることは、父もまた天から証してこう言われる。「これは私の最愛の子であり、私が心にかなうと思った者である。彼に聞け」(マタイ17:5)。

Epistolae 48.14.4

4

Quare, si solus Christus audiendus est, non debemus attendere quid alius ante nos faciendum esse putaverit, sed quid qui ante omnes est Christus prior fecerit.

PL 4, 385A

ゆえに、もしキリストのみが聞かれるべきであるならば、我々より前に誰かが行うべきだと考えたことに目を留めるべきではなく、すべてに先立つキリストがまず行ったことに目を留めるべきである。

Epistolae 48.14.5

5

Neque enim hominis consuetudinem sequi oportet, sed Dei veritatem, cum per Esaiam prophetam Deus loquatur et dicat: Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes (Isa. XXIX, 13) .

PL 4, 385A

なぜなら、従うべきは人間の慣習ではなく神の真理だからである。神は預言者イザヤを通してこう語られる。「彼らは人間の命令と教えを教えつつ、いたずらに私を拝んでいる」(イザヤ29:13)。

Epistolae 48.14.6

6

Et iterum Dominus in Evangelio hoc idem repetat dicens: Rejicitis mandatum Dei, ut traditionem vestram statuatis (Marc. VII, 13) .

PL 4, 385A

また主は福音書のうちで再びこれと同じことを繰り返してこう言われる。「汝らは、自分たちの伝承を打ち立てるために、神の命令を退けている」(マルコ7:13)。

Epistolae 48.14.7

7

Sed et alio in loco ponit et dicit: Qui solverit unum ex mandatis istis minimis, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19) .

PL 4, 385B

さらに別の箇所ではこう述べておられる。「これらの最も小さな戒めの一つでも破り、そのように人々に教える者は、天の国において最も小さき者と呼ばれるであろう」(マタイ5:19)。

Epistolae 48.14.8

8

Quod si nec minima de mandatis Dominicis licet solvere, quanto magis tam magna, tam grandia, tam ad ipsum Dominicae passionis et nostrae redemptionis sacramentum pertinentia fas non est infringere, aut in aliud quam quod divinitus institutum sit humana traditione mutare?

PL 4, 385B

もし主の戒めのうち最も小さなものすら破ることが許されないのであれば、まして、主の受難と我々の贖いという秘義そのものに関わる、これほど大きく、これほど重大な事柄を破り、あるいは神によって定められたところと異なるものへと人間の伝承によって変えることが、許されるはずがないではないか。

Epistolae 48.14.9

9

Nam, si Jesus Christus Dominus et Deus noster ipse est summus sacerdos Dei Patris, et sacrificium Patri se ipsum primus obtulit, et hoc fieri in sui commemorationem praecepit, utique ille sacerdos vice Christi vere fungitur qui id quod Christus fecit imitatur, et sacrificium verum et plenum tunc offert in Ecclesia Deo Patri, si sic incipiat offerre secundum quod ipsum Christum videat obtulisse.

PL 4, 385B

なぜなら、我々の主にして神であるイエス・キリスト御自身が、父なる神の至高の祭司であり、御自身をまず父にいけにえとして献げ、これが御自身の記念としてなされるようにと命じられたのであるから、キリストが行ったことに倣う司教こそが、まことにキリストに代わって務めを果たす者であり、そして、キリスト御自身が献げたのを見たとおりに献げ始めるならば、そのときその司教は教会において父なる神に真実で完全ないけにえを献げるのである。