偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput VII 第5巻 第VII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2139A · 11 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.1

1

Caesar commotior regredientes misceri caeteris vetat, et concionem advocat, dicens: Magna cum sit virtus Romana, praestans universarum gentium populis; maxime tamen ea praecedit dispositionis ordine et praeceptorum obedientia: ea est enim disciplinae militaris custodia.

PL 15, 2139A

カエサルはいっそう怒りに駆られ、退いてきた者たちが他の者と交わることを禁じ、集会を召集して言った。「ローマの武勇は偉大であり、あらゆる諸国民の民にまさる。だが、それが最もまさっているのは、配置の秩序と命令への服従においてである。それこそ軍規の守りだからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.2

2

Nec mirum si Judaei dolos intexant, fraudes struant: qui se judicent impares fortitudine. Sed ut inferiorum est niti insidiis, sic fortiorum cavere ne virtuti illudat dolus.

PL 15, 2139A

「ユダヤ人が策略を織り込み、欺きを仕組むのも不思議ではない。彼らは自分が勇気で劣ると判断しているからである。だが、劣る者が奸計に頼るのが常であるように、強い者には、策略が武勇を愚弄しないよう警戒するのが務めである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.3

3

Mirari itaque se, quod illi in desperatione sibi congruant: Romanis non conveniat in meliorum processu: eoque fieri, ut illis effectus fraudis in vado sit, nobis virtutis conatus in ambiguo.

PL 15, 2139B

「それゆえ私は驚いている。彼らは絶望のうちに心を一つにしているのに、ローマ人は、事がより良く進んでいるなかで和合していないとは〔meliorum processu は「優る者たちの前進」とも読める。事態の好転と取った〕。そのため、彼らには欺きの成果が手の内にあり、我々には武勇の企てが不確かなのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.4

4

Quod si validior esset fortitudo hostium quam fraus, superari minus flagitiosum. A paribus enim aut fortioribus vinci opprobrio vacat.

PL 15, 2139B

「もし敵の勇気が欺きより強いのなら、打ち負かされるのも恥ずべきことは少なかろう。対等な者や強い者に負けることには、不名誉がないからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.5

5

Cum vero nihil in nobis offendat, nisi sola pugnandi immoderatio, et propria quaedam manuum intemperantia, quid nequius potest esse, quam praesente Caesare disciplinam repudiari militiae?

PL 15, 2139B

「だが我々には、ひとえに戦いにおける節度のなさと、手の特有の放縦のほかに咎めるべきものは何もないのだから、カエサルの面前で軍の規律が退けられることほど悪いことがあろうか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.6

6

Multum arbitror ipsas ingemiscere militiae leges, tantae dissolutionis flagitio: multum imperatorem, cum haec compererit, qui semper audiri se a milite suo, quam timeri ab hoste maluit. Obedientia enim militis effectum properat; metus hostium differt victoriam.

PL 15, 2139B

「私の思うに、軍の法そのものが、これほどの放埓の恥に深く嘆いている。皇帝もまた、これを知れば深く嘆くであろう。皇帝は、敵に恐れられるより、自分の兵に常に聞き従われることを望んだ。兵の服従は成果を急がせ、敵への恐れは勝利を遅らせるからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.7

7

Quid judicaturum de filio patrem putatis, cujus tam vile imperium sit apud exercitum? Pronuntiatur enim de duce, cujus praeceptum dissolvitur: nec dubium quod saepius vindicatum sit in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverint, quam in eos qui secundum imperium progressi, virtuti cesserint.

PL 15, 2139C

「父は、その命令が軍のなかでこれほど軽んじられている息子について、どう判断すると諸君は思うか。命令が破られる将軍については、そのように断じられるものである。命令に背いて敵と戦った者に対して、命令に従って進みながら武勇に屈した者に対してよりも、しばしば処罰が下されてきたことは疑いない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.8

8

Nam legibus egredienti ordinem praescripta mors est. Quid igitur futurum, ubi non unus, sed passim exercitus relinquit ordinem suum, et statutum ducis negligit?

PL 15, 2139C

「法によって、隊列から出た者には死が定められている。まして、一人ではなく、軍があちこちで自らの隊列を捨て、将軍の定めを軽んじるなら、どうなるか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.9

9

Cognoscite vos milites esse Romani imperii, plebis, senatus, apud quos sine praecepti auctoritate et vicisse crimen est. Hujusmodi oratione perterruit non solum praepositos militum, sed etiam universum exercitum.

PL 15, 2139C

「知れ、諸君はローマの支配の、平民の、元老院の兵士なのだ。彼らのもとでは、命令の権威なしに勝ったことさえ罪である。」このような演説で、彼は兵の上官たちのみならず、全軍をも震え上がらせた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.10

10

Nam cum ipsos principes ordinum acrius peteret, videbatur omnes vindicaturus. Circumfusi itaque omnes rogabant, ut paucorum culpa qui primi destiterant, universis concederetur. Etsi non fuit properus ad delicti gratiam Caesar, fuit tamen exorabilis ad indulgentiam.

PL 15, 2139D

彼は隊列の長たちそのものをいっそう厳しく責めたので、全員を罰するつもりと見えた。そこで皆が彼を取り囲み、真っ先に持ち場を離れた少数の者の咎が、全員に免ぜられるよう乞うた。カエサルは罪の赦免に急ではなかったが、寛大な処置には説き伏せられうる人であった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.7.11

11

Concessit cum summo pondere dicens: donare se omnibus, satisque in universos vindicatum invectionis auctoritate, eo quod animadversio in singulos usque ad factum procedere debeat, in multitudinem verbo tenus, illam usque ad poenam, istam usque ad correptionem. Saepe enim bonis exercitibus praeliares lapsus futurae virtutis causas dedidisse.

PL 15, 2139D

彼は極めて重々しく承諾して言った。すべての者に赦しを与える。叱責の権威によって、全員に対してすでに十分に罰した。個々の者への懲戒は行為にまで及ぶべきだが、多数への懲戒は言葉にとどまるべきであり、前者は刑罰にまで、後者は譴責にまで至る。というのも、よい軍にとって戦いでの過ちが、将来の武勇の因となったことはしばしばあったからである〔底本は dedidisse。dedisse と読む〕、と。