偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber I, Caput XXXVIII 第1巻 第XXXVIII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2005D · 23 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.1

1

Hoc quoque addebat miraculis suis quibus defunctae suspiciebat gratiam, luisse se injusti poenas flagitii, et elementorum aegritudine expiatum interitum tanti decoris; excidio mundi, populorum lue unius mortem, sorte tamen impari vindicatam, cum fructus terra abnueret, fames augeret pestilentiam.

PL 15, 2005D

彼〔ヘロデ〕は、亡き妻の寵を慕って語ってきた自分の驚くべき話〔miraculis suis の意は定かでない。「驚くべき話」と取った〕に、さらにこう付け加えた。自分は不正な非行の刑罰を受けたのであり、これほどの美の滅びは諸元素の病によって償われたのであって、世界の破滅と諸民の疫病によって、一人の死は、とはいえ釣り合わぬ運命によって、報いを受けたのだ、と。大地が実りを拒み、飢饉が疫病を募らせたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.2

2

Hunc Mariamne exitum tulit, sobrie viro pudica, sed insolens formae conscientia. Cui magnanimitas superfluebat, sedulitas deerat, ut blanditias dedignaretur mariti, secura quod nihil ab eo qui supra modum diligeret, exitii perpeti posset: nec solum ad praesens ultionem reperit, sed etiam in reliquum haereditaria odia transmisit.

PL 15, 2006A

マリアムネはこのような最期を遂げた。夫に対しては節度をもって貞潔であったが、自らの美の自覚に奢っていた。気位は有り余り、気遣いを欠いていたため、夫の甘言を軽んじ、度を越して愛してくれる者から破滅を被ることなどありえないと安心していた。彼女は当座の復讐を果たしたばかりか、後々にまで、世襲の憎しみを伝えたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.3

3

Cui successere filii materni doloris exsecutores pio erga matrem quidem affectu, sed erga patrem impio: cum utrique parentum pari munere jus naturae solvendum foret.

PL 15, 2006A

その後を継いだのは息子たちで、母の悲しみの執行者となった。母に対しては孝心深かったが、父に対しては不敬であった。両親のどちらにも、等しい務めとして、自然の権利は果たされねばならなかったはずである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.4

4

Nec inexercitatos dolor reperit: nam diu Romae eruditi Latinis juxta et Graecis litteris, astutiam non mediocrem assumpserant, et absentes compererant necem matris, plerisque in odium patris impulsoribus asperabantur.

PL 15, 2006A

悲しみが見いだしたのは、鍛えられていない者たちではなかった。彼らは長くローマでラテンの文学とともにギリシアの文学をも学び、並々ならぬ狡知を身につけていた。しかも遠く離れている間に母の殺害を知り、多くの唆す者たちによって父への憎しみに駆り立てられ、いよいよ荒んでいたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.5

5

Regressis quoque ne conspectus quidem paterni reverentia sedulitatem infuderat; crescebat cum aetate malitia.

PL 15, 2006A

帰ってきても、父の姿を目にしたところで、敬意から気遣いが生まれることはなかった。歳とともに悪意は増した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.6

6

Accessit etiam ex conjugii societate praesumptio, quod alteri Salome filia neptis Herodis, alteri Archelao genita qui Cappadociae regnum tenebat, in jus copulae nuptialis convenerant, et nobilitas conjunctionis odiorum dederat auctoritatem.

PL 15, 2006B

さらに、婚姻の結びつきから思い上がりが生じた。一人にはサロメ〔底本は Salome。サロメの娘と解した〕の娘で、ヘロデの姪にあたる女が、もう一人にはカッパドキアの王国を治めるアルケラオスの娘が、婚姻の縁によって結ばれ、その縁組の高貴さが憎しみに権威を与えたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.7

7

Offendebatur igitur Herodes, vel tacito filiorum ingenio excitatiore, quam paterna pietas pati posset, quae etiam vultu frequenter laeditur.

PL 15, 2006B

それゆえヘロデは不快を覚えた。息子たちが黙っていても、その気質が、父の情が耐えうる以上に激しかったからである。父の情は、顔つきにさえしばしば傷つけられるものである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.8

8

Addebantur et stimuli ab his qui ab insidiis filiorum cavendum, quasi solliciti crebro denuntiabant, asserentes, quod ultrices materni exitii armarent manus.

PL 15, 2006B

さらに、息子たちの陰謀に警戒せねばならぬと、さも気遣わしげにたびたび告げる者たちから、刺激が加えられた。彼らは、息子たちが母の死の仇を討とうと手を武装していると断言した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.9

9

Quibus perterritus Herodes Antipatrum Dosidis filium praeferre fratribus, atque ad sui gratiam uberiore effectu coepit lacessere.

PL 15, 2006B

これに怯えたヘロデは、ドシスの子アンティパトロスを兄弟たちより重んじ、自分の寵を得るよう、よりいっそう実りある仕方で彼を促し始めた〔lacessere の目的語は省かれ、ad sui gratiam uberiore effectu の係りも定かでない。アンティパトロスに寵を得るよう促したと取った〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.10

10

Ardere majoribus odiis aula regia, et certamine fratrum concuti: dum illi indignantur, quod privatae mulieris filius sibi in regno ortis praeferebatur: ille versutus adulandi, quo se inferiorem materno latere cernebat, eo studiosius commendare sese patri, appetere germanos compositis insimulationibus non quiescebat, donec ipse per se ac per alios quos sibi adjunxerat, excluderet ipsos ab affectu paterno.

PL 15, 2006C

王宮はいっそう大きな憎しみに燃え、兄弟の争いに揺さぶられた。息子たち〔マリアムネの子ら〕は、一介の女の子が、王位に生まれた自分たちより重んじられることに憤り、一方アンティパトロスは、追従に狡猾で、母方では劣ると見ていたからこそ、それだけ熱心に父に取り入り、作り事の告発で兄弟たちを攻撃して止まなかった。ついには、自分自身により、また自分が味方につけた他の者たちによって、彼らを父の情から締め出したのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.11

11

Denique regnandi his spem omnem ademit, ita ut publice condito testamento, solus imperii successor designaretur, missusque ad Caesarem Romam praeter insigne diadematis omni ornatu cultuque regio fulciebatur.

PL 15, 2006C

実に、彼は、彼らから王位の望みをすべて奪った。遺言が公に作成されて、彼ひとりが支配権の後継者と指名され、カエサルのもとへローマに送られたときには、王冠の記章を除き、あらゆる王の装いと飾りに支えられていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.12

12

Inde in Judaeam regressus, aucta erga se Caesaris plurimorumque illustrium virorum gratia, exigui prope temporis intervallo tantum praevaluit, ut etiam matrem conjugio patris adderet: geminisque armis, adulandi arte et simulandi versutia, ita germanos urgere apud patrem coepit, ut patri filius necem pararet.

PL 15, 2006C

そこからユダヤに戻ると、カエサルと多くの名士たちの寵が彼に増し、わずかな時の間にこれほど優勢となって、自分の母をも父の婚姻に加えるに至った。追従の術と偽りの狡知という二つの武器によって、父のもとで兄弟たちをこれほど責め立て始め、息子が父に死を企てるかのようにまで仕立てたのである〔ut patri filius necem pararet は語のとおりには「息子が父に死を企てるほどに」。兄弟への告発の中身と取った〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.13

13

Denique furens animi Romam petit attracto secum Alexandro, quem reum magici adversum se criminis ante Caesarem statuit.

PL 15, 2006D

実に、ヘロデは、怒り狂って、アレクサンドロスを連れてローマへ向かい、彼を自分に対する魔術の罪の被告として、カエサルの前に立たせた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.14

14

Ille data sibi copia deplorandae calamitatis, aerumnarumque omnium, cum videret sibi suppetere tanti judicis auctoritatem, qui nec ab Herode traduci per gratiam posset, nec ab Antipatro circumveniri, nihil praetereundum ratus, flagitia patris quadam perstrinxit modestia, ut nec urgere tamquam accusator videretur, nec occulta esse sineret, cum plurimum causam juvaret, si se ob necis maternae dolorem paternis peti odiis demonstravisset.

PL 15, 2006D

アレクサンドロスは、悲運とあらゆる苦難を嘆く機会を与えられ、これほどの裁き手の権威が自分に味方していること、その人がヘロデに恩顧で引き込まれることも、アンティパトロスに欺かれることもありえないことを見て取り、何も見過ごすまいと考えた。そして父の非行にある控えめさをもって触れるにとどめ、告発者のように責め立てているとも見られず、かといって隠れたままにもさせないようにした。母の死の悲しみのゆえに父の憎しみに狙われていることを示せば、それが何よりも訴えに益すると見たからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.15

15

In talibus enim judiciis nihil magis liberos gravat, quam naturae pietas et pietatis auctoritas: quae si aliquanto traducuntur flagitio, praejudicium minuitur, praerogativa excluditur.

PL 15, 2007A

実に、こうした裁判において、子らをこれほど不利にするものはない。自然の情と、その情の権威にほかならない。これらがいくらかでも非行によって貶められれば、先入の判断は弱まり、優先の権は排除される。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.16

16

Ubi vero ad objecta patris ventum, validis refellens assertionibus, alienum sceleris primo fratrem demonstravit, qui suorum esset consors periculorum, quem innoxium in crimen vocari ingemiscebat.

PL 15, 2007A

さて、父の訴えに及ぶと、強い主張で反駁し、まず兄弟〔アリストブロス〕が罪と無縁であること、自分たちの危険を分かち合う者であって、無実なのに罪に呼ばれるのを嘆いていることを示した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.17

17

Adstipulabatur purae conscientiae agendi jus et dicendi peritia, nihil sibi ac fratri relictum honoris, sublata omnia per scelus germani, patrisque facilitatem.

PL 15, 2007A

澄んだ良心が訴える権利と弁論の技量が、これに加勢した。自分にも兄弟にも、何の名誉も残されていない、兄弟〔アンティパトロス〕の罪と父の安易さによって、すべてが奪われたのだ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.18

18

Amarissime deplorabat necem sibi irrogari, quam pater eo usque expetit, ut crimen adjiciat, flagitium adjungat. Quibus dictis coegit in lacrymas universos, atque eo sortem deduxit judicii, ut Caesari accusatio non probaretur, pater reconciliationem amplecteretur.

PL 15, 2007B

彼は、自分に死が負わされていることを、この上なく苦々しく嘆いた。父はその死を、罪まで加え、非行まで結びつけるほどに求めているのだ、と。これらの言葉で皆を涙へと駆り立て、裁きの成り行きを、カエサルには告発が認められず、父は和解を受け入れるところへと導いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.19

19

Id gratum admodum et praecellentissimum Romano principi, non solum regi inclyto regnum donasse, sed etiam liberos reddidisse.

PL 15, 2007B

これは、ローマの元首にとってまことにありがたく、このうえなく優れたことであった。名高い王に王国を与えただけでなく、子らをも返したからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.20

20

Itaque justo definitum examine, ut sic paterni juris reverentia inviolata maneret, et tuta filiorum innocentia; patri, ut decebat, obtemperarent liberi. Ipse inoffensum naturae affectum cohiberet filiis; cui vellet tamen, regnum relinqueret.

PL 15, 2007B

こうして、公正な審理によって決定された。父の権利への敬意が侵されぬまま保たれ、子らの無罪も守られるように、子らは父に、当然のこととして従うこと。父自身は、子らへの自然の情を傷つけぬまま保つこと。ただし、望む者に王国を遺してよい、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.21

21

Redit ex urbe Roma cum patre Alexander, judicio magis, quam suspicione absolutus. Vacare enim mentem Herodis ab odio filiorum Antipater non patiebatur: ipse enim erat odiorum materia: premebat tamen studium suum contuitu reconciliationis, ne appetitae germanitatis scenam proderet, insidias manifestaret.

PL 15, 2007B

アレクサンドロスは、疑いを晴らされたというより判決の上で放免されて、父とともにローマの町から戻った。というのも、アンティパトロスは、ヘロデの精神が息子たちへの憎しみから離れることを許さなかった。憎しみの種は彼自身だったからである。それでも、和解を見込んで熱意を抑えた。兄弟たちを狙った芝居を露わにし、陰謀を明るみに出してはならなかったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.22

22

Ubi ventum est in Ciliciam, et navigantes in Eleusiam applicaverunt, suscepit eos Archelaus opimo convivio, gratias agens Alexandri generi sui causa, quod exemptum periculo reconciliatione etiam dignum aestimasset.

PL 15, 2007C

キリキアに着き、船でエレウサ〔底本は Eleusiam。ミーニュの脚注は、ヨセフスのラテン語訳者ルフィヌスが Eleusam とするのを挙げる。これに拠る〕に寄港すると、アルケラオスは豊かな宴で彼らを迎え、婿アレクサンドロスのために感謝を述べた。ヘロデが彼を危険から救い、和解にもふさわしいと見なしたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.38.23

23

Ipse etiam litteris per suos directis, amicos rogaverat, ut genero defensionis adjumento forent, et discedenti obtulit XXX talenta hospitalitatis munere, ac Zephyrium adusque regem perduxit. Regressus domum rex continuo populum advocat, apud quem hoc modo disseruit.

PL 15, 2007C

アルケラオスはまた、自分の者たちに書簡を持たせて遣わし、友人たちに、婿の弁護の助けとなるよう頼んでおり、去り際には、もてなしの贈り物として30タラントを差し出し、王をゼピュリオンまで送り届けた。王は家に戻るとすぐに民を召集し、その前でこのように語った。