偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput LIII 第5巻 第LIII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2199C · 68 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.1

1

Desperatis itaque rebus Eleazarus, auctor turbarum, videns nil praesidii superesse, exorsus est sermonem, quem nos quasi epilogum quemdam claudendo operi deplorabilem, more rhetorico non praetermisimus.

PL 15, 2199C

こうして事態が絶望的になると、騒乱の首謀者エレアザルは、もはや守りが何も残っていないのを見て、演説を始めた。我々は、作品を閉じるにあたっての、いわば嘆きの結びとして、修辞の習いに従って、これを省かなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.2

2

Quid agimus, Abrahamitae, virigenus regale, sacerdotalis gratiae virtute insuperabiles? non enim ex eventu victoriae quae frequenter incerta est, sed ex propositi constantia virtus spectatur.

PL 15, 2199C

「どうするのか、アブラハムの子らよ。男たちよ、王の血筋よ〔底本は virigenus regale。viri, genus regale と読む〕、祭司の恩寵の徳によって無敵の者たちよ。徳は、しばしば不確かな勝利の結果からではなく、志の不動から見極められるのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.3

3

Unde conjicere liquet, quia hostem subjicere sortis est, non mutare mentem virtutis esse. Jure igitur insuperabiles vos dixerim, si nullus adhuc vos mortis vicerit metus.

PL 15, 2199C

「ここから明らかに推し量れるのは、敵を屈服させるのは運命の事であり、精神を変えぬことが徳の事だということである。ゆえに、諸君がなお死の恐れに一度も負けていないのであれば、私は諸君を当然無敵と呼ぼう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.4

4

Sed non ita vos pater instituit Abraham: qui in filio unico docuit, non mortem ejus, sed immortalitatem futuram, si pro religione immolaretur. Quid Josiam praedicem, quo nemo fuit melior interpres religionis, contemptor mortis, assertor libertatis?

PL 15, 2199C

「しかし、諸君の父アブラハムは、そのように諸君を教えたのではない。彼は独り子において、宗教のために犠牲として献げられるなら、それは子の死ではなく将来の不死であると教えた。ヨシヤについて何を語ろう。彼ほど宗教のすぐれた解釈者、死の軽蔑者、自由の擁護者であった者はいなかった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.5

5

Namque is in illo suggestu regali locatus cui liceret differre mortem; tamen quia videbat propter peccata gravia captivitatem plebis Israel futuram, bello se alieno miscuit, vitam refugit.

PL 15, 2199D

「彼は王の高座にあって、死を先延ばしにすることもできたのに、イスラエルの民が重い罪のゆえに捕囚となることを見たので、他国の戦争に自ら身を投じ、命を避けた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.6

6

Clamabat Nechao: Non adversus te missus sum, sed adversus regem Israel (II Paralipom. XXXV, 21, 23) : ille tamen non prius recessit, quam lethalem sagittae ictum subiret. Quo fusus vulnere, indicio nobis est, utrum in bello meritum, an casus praeponderet.

PL 15, 2199D

「ネコは叫んでいた。『私が遣わされたのは汝に対してではなく、イスラエルの王に対してである』(歴代誌下35:21, 23)。それでも彼は、致命の矢の一撃を受けるまで退かなかった。その傷に倒れたことは、戦いでは功績が重きをなすのか、偶然が重きをなすのかを、我々に示す証拠である。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.7

7

Victus est Josias priorum instaurator sacrorum; vicit Nechao omnium sceleratissimus: sed ille victus, nunc cum angelis est, hic victor in suppliciis. Quis enim nescit, non in hac vita repositam esse mercedem hominibus, sed post hujus absolutionem certaminis?

PL 15, 2199D

「ヨシヤは敗れた。彼は先の祭祀の再興者であった。ネコは勝った。彼はあらゆる者のうち最も極悪の者である。だが、敗れた彼は今や天使たちとともにあり、勝った者は刑罰のうちにある。誰が知らぬだろうか、人への報いは、この生に蓄えられているのではなく、この戦いが終わったのちに蓄えられていることを。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.8

8

Hic enim currimus, ut illic ad palmam perveniamus: hic certamen, ibi praemium est. Non ergo ulla hic longaevae aetatis gratia est. Denique Abel cito occiditur, Cain supervixit: ita mors innocentiae fuit, et vita aerumnae.

PL 15, 2200A

「我々がここで走るのは、かしこで勝利のナツメヤシにたどり着くためである。ここは戦い、かしこは褒賞である。ゆえに、ここでは長寿に何の取り柄もない。実に、アベルはすぐに殺され、カインは生き延びた。こうして死は無垢のものとなり、生は苦難のものとなった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.9

9

Ex illo in eamdem sortem successimus, ut vivere miserrimum fieret, mori beatum. Quid est enim vita, nisi carcer animae quod intra hoc ergastulum clauditur, et carnali adhaeret consortio?

PL 15, 2200A

「あの時から我々は同じ運命を受け継ぎ、生きることは最も惨めで、死ぬことは幸いとなった。生とは何か。魂の牢獄にほかならない。魂はこの獄舎のうちに閉じ込められ、肉との交わりにすがりついているのだから。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.10

10

Cujus infirmitatibus quatitur, labore affligitur, ira conteritur, accenditur cupiditatibus, vexatur furore, nec se facile attollere potest, humi nexa, concreta pulvere, stricta vinculo, nervis irretita.

PL 15, 2200A

「〔魂は〕その〔肉の〕弱さに揺さぶられ、労苦に苦しめられ、怒りに砕かれ、欲望に燃やされ、狂乱に悩まされ、しかも容易に身を起こすこともできず、地に縛られ、塵に固められ、鎖に締めつけられ、腱にからめとられている。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.11

11

Non mediocris tamen potestas, ut corpus vivificet, atque infundat insensibili materiae sensus vigorem; et hoc invisibiliter singulis anima sua conferat, totumque hominem regat, atque ultra mortalem provehat fragilitatem, ut cognitionem capiat coelestium secretorum, ut mentem intendat futuris.

PL 15, 2200B

「しかしその力は小さくない。体に命を与え、感覚をもたぬ素材に感覚の活力を注ぎ込むのである。見えぬ仕方で、おのおのにその魂がこれを授け、人間全体を治め、死すべき脆さを越えて押し上げ、天の秘密の認識を得させ、精神を未来へ向けさせる。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.12

12

Itaque ad imaginem similitudinemque sui Principis non videtur, cum sit in corpore sita, sed nec corporalibus oculis cernitur: nec ingressus ejus, aut exitus ejus ullo aspectu deprehenditur: instar quoddam divini muneris repraesentans.

PL 15, 2200B

「それゆえ魂は、自らの君主の像と似姿にかたどられているので、体のうちに置かれていながら、見られない。肉の目には見えず、その入りも出も、いかなる視覚にもとらえられない。神の賜物の一種の似姿を示しているのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.13

13

Cum ingreditur, vitam infundit: cum excedit corpore, mortem operatur. Ubi anima, ibi vita: ubi ea defuerit, ibi mors est.

PL 15, 2200B

「入るときには命を注ぎ、体から去るときには死をもたらす。魂のあるところに生があり、それが欠けたところに死がある。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.14

14

Quidquid inviserit, exsuscitat: quidquid reliquerit, statim solvitur et continuo marcescit: infusione animae, mortuus resurgit; discessione, vivus exanimatur. Quis ergo dubitet, quod ei inesse videatur immortalitatis operatio, cui virtus sit mortem avertere?

PL 15, 2200B

「何であれ訪れたものを目覚めさせ、何であれ捨てたものは直ちに解体し、たちまち萎える。魂が注がれることで死者は甦り、去ることで生者は息を絶たれる。されば、死を遠ざける力をもつものに、不死の働きが備わっていると見えることを、誰が疑うだろうか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.15

15

Ea tamen sibi oneri est, quamvis aliis ad usum redundet. Et quod corpori donat, sibi detrahit: gravatur enim et quasi in terram inclinatur cum isto mortali corpore.

PL 15, 2200C

「それでも魂は自らには重荷である。他の者の用には余るほどであっても。そして体に与えるものを、自らからは奪う。この死すべき体とともにあって、重くなり、いわば地へと傾くのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.16

16

Itaque vita corporis, mors est animae: et rursus corporis mors, animae libertas videtur: dum enim sumus in isto corpore, servit anima nostra, ac misera quidem servitute, qua de paradiso exsulat, et a suo Principe peregrinatur.

PL 15, 2200C

「ゆえに体の生は魂の死であり、また逆に、体の死は魂の自由と見える。我々がこの体にあるあいだ、我々の魂は仕えており、しかも惨めな隷属のうちにある。それによって楽園から追放され、自らの君主から離れて異郷にさすらうのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.17

17

Ubi autem fuerit istius carnis absoluta vinculis, in illum purum et splendidum superioremque revolat locum, atque adest Domino Deo suo, sanctorumque habitaculis fruitur et beatorum gaudet consortiis: quod nullam jam habeat cum mortuo societatem, et contubernium cadaveribus dereliquerit, aspiret ei coelestis gratia, nec ulla eam curarum humanarum sollicitet exagitatio.

PL 15, 2200C

「しかし魂は、この肉の鎖から解かれるや、あの清く輝く、より高い場所へ飛び帰り、主なる神のもとにあり、聖徒たちの住まいを享受し、幸いな者たちとの交わりを喜ぶ。死者とはもはや何の交わりもなく、屍との同居を捨てたからである。天の恩寵が魂に息を吹きかけ、人間の気遣いの揺さぶりが魂を煩わすこともない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.18

18

Indicio nobis est quies, quantam anima per obitum corporis resumat gratiam: sopito enim corpore, et quasi mortuis ejus cupiditatibus atque universis motibus, cum sanctis saepius conversamur: recipimus quos amisimus: ut nobis et absentes adsint, et mortui vivant, et omnis quiescat dolor.

PL 15, 2200D

「その証拠は安らぎである。魂が体の死によって、いかなる恩寵を取り戻すか。体が眠りにつけば、その欲望も動きもことごとくいわば死んだようになり、我々はしばしば聖徒たちと語らう。失った者たちを取り戻し、不在の者も我々のもとにあり、死者も生き、あらゆる苦痛が静まるのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.19

19

Appropinquemus et confabulemur Deo, cognoscamus futura. Affectis requies, servis libertas sit. Quod igitur dormientes somniamus, hoc defuncti adipiscimur: et quod in somno imago, hoc in morte veritatis passio est, et libertatis gratia.

PL 15, 2200D

「〔眠りのうちに〕我々は神に近づいて語り合い、未来を知る〔appropinquemus 以下の接続法は勧めとも取れるが、前節の眠りの経験の続きと取った〕。苦しむ者には安息が、奴隷には自由がある。ゆえに、我々が眠りながら夢に見るもの、それを我々は死んで手に入れる。眠りにおいて像であるものは、死においては真理の経験であり、自由の恩寵である。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.20

20

Unde nonnullis gentibus mos est, ut ortus hominum fletibus, occasus gaudiis prosequantur: quod illos ad aerumnam generatos doleant, hos ad beatitudinem rediisse gratulentur: illorum animas ad servitutem venisse ingemiscant, istorum ad libertatem remissas gaudeant.

PL 15, 2201A

「それゆえ、ある諸国民のあいだには、人の誕生を涙で、死を喜びで見送る習わしがある。前者は苦難のために生まれたと悲しみ、後者は幸いへ帰ったと祝う。前者の魂は隷属に至ったと嘆き、後者の魂は自由へ放たれたと喜ぶのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.21

21

Indorum quoque sapientes feruntur, cum moriendi affectum induerint, protestari quod discedere velint, neque ullum obstrepere.

PL 15, 2201A

「インド人の賢者たちも、死を迎える心構えを身につけたときには、自分は去ろうと思うと宣言し、誰もそれに異を唱えないと伝えられている。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.22

22

Deinde ubi apparatus mortis processit, insilire laetos ardentem pyram, et astantibus valedicere: dolere mulieres, quasi subsidio destitutas, vel liberos parvulos quod derelinquantur; benedicere alios, nec invidere, quod ad meliores habitatores, ad splendidiora loca purioraque festinent consortia.

PL 15, 2201A

「そして死の支度が進むと、彼らは喜び勇んで燃える薪の山に飛び込み、居合わせた者に別れを告げるという。女たちは、支えを失ったかのように、あるいは幼い子らが残されることを嘆き、他の者は祝福し、妬まないという。より良き住人のもとへ、より輝かしい場所、より清い交わりへ、彼らが急ぐからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.23

23

Quid igitur de vobis aliud possum, cum etiam barbaris gentibus libertatem sequendi mors sit?

PL 15, 2201B

「ならば、蛮族の諸国民にさえ、死が自由を追い求める手立てであるのに、諸君について私に何を言えようか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.24

24

Jam dudum itaque vos optime mihi cognitos, et institutis patriis respondere paratos, quod neque Romanis neque cuiquam genti, nisi soli Deo serviendum putetis, qui solus justus et verus omnium Dominus sit.

PL 15, 2201B

「諸君が、父祖の定めに応じる備えのできた者であることは、とうの昔から私によく分かっている。ローマ人にも、いかなる民にも仕えず、ただ神のみに仕えるべきだと諸君は考えている。神のみが、正しく、あらゆるものの真の主だからである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.25

25

Dies advenit, qui probare operibus voluntatem exigat; nec dehonestare veteris indolis claritudinem; ut in libertate geniti, dominationi vos hominum subjiciatis: praesertim cum licuerit vobis ante servire vel sine periculo, nunc autem necesse sit dura supplicia suscipere cum servitute: si Romanorum imperio servituros nos offeramus, quos primi omnium bello lacessivimus et ultimi adhuc armis tenemus, imperatori non dedimus manus pacem offerenti, Syllae dabimus acerbitatem minanti?

PL 15, 2201B

「その日が来た。意志を行いによって証明せよと求め、古来の気質の輝きを辱めるなと求める日が〔来た〕。自由のうちに生まれた者として、諸君が人間の支配に身を屈することのないように〔ut 以下の係りは定かでない。かく取った〕。かつては危険なしに仕えることさえできたのに、今は隷属とともに過酷な刑罰をも受けねばならないのであれば、なおさらである。我々は、仕える者としてローマ人の支配に身を差し出すというのか。我々は、誰よりも先に戦でこれに挑み、今なお最後まで武器をもって抗しているのに。平和を差し出した将軍には手を差し出さなかった我々が、苛烈を以て脅すスッラには手を差し出すというのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.26

26

O miseri, ad quam spem istius vitae nos reservavimus? Esto, hostis ignoscat: quid proderit, cum offensa Dei clara sit? ignes ab hoste in nos versi, mutata ventorum flamina, flammae retortae, ut nostra subsidia deurerentur. Quis poterit adversante Deo vivere?

PL 15, 2201C

「ああ惨めな者たちよ、我々はこの生のどんな望みのために身を保ってきたのか。よしんば敵が赦すとしよう。神を怒らせたことが明らかである以上、それが何の益になろう。敵から我々に向けられた火は、風の流れが変わって炎が逆戻りし、我々の防御の〔木壁〕を焼き尽くしたではないか。神が逆らうとき、誰が生きられようか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.27

27

Nullus veniae locus, sed manifestum imperium mortis voluntariae. Quid enim nox intervenit, nisi ut nos hostis non praeveniret, aut deusto murali subsidio, continuo irrumperet: sed ut nobis exercendae mutuae necis tempus reservaretur, liceretque cum liberis nostris, et necessitudinibus mori; ne videremus anhelos senes anusque a Romanis pertrahi, charissimas conjuges ad victoris libidinem rapi?

PL 15, 2201C

「赦しの余地はなく、自ら死ぬことの命令が明白である。夜が来たのは何のためか。敵が我々に先んじぬように、あるいは壁の防御が焼け落ちるとすぐに突入せぬように、というためではなく〔nisi ut … sed ut … の構文は整っていない。「…ためではなく…ためである」と取った〕、我々のために互いに殺し合う時が残され、我々が子や身内とともに死ぬことを許されるためではないか。息を荒げる老人や老女がローマ人に引きずられ、愛する妻たちが勝者の欲情のために連れ去られるのを、見ずにすむように。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.28

28

Commoriamur patriae, ne simus superstites tanti dedecoris opprobrio. Quo igitur fugiemus a facie Dei, aut quo ibimus infenso nobis coeli Domino?

PL 15, 2201D

「祖国とともに死のうではないか。かくも大きな恥辱の汚名のうちに生き残らぬために。では我々は神の面前をどこへ逃れるのか。我々に敵意を抱く天の主のもとを、どこへ行くのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.29

29

Si cadant super nos montes et concavis specubus abscondant, quomodo tamen poterimus declinare indignationem tantae potestatis? Quo enim progrediemur, ubi non sit Deus, cum ubique ipse sit?

PL 15, 2201D

「山々が我々の上に倒れ、うつろな洞窟が我々を隠すとしても、これほどの権能の憤りを、どうして避けられよう。いったい我々はどこへ進めば、神のいない所に至れるのか。神は至る所にいるのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.30

30

An mediocria exempla sunt, quibus doceamur, quod jam dudum genti nostrae pro peccatis nostris infestus sit, qui ante praesidebat? Quis hoc dubitet, cum videat, quod in nos conversae manus nostrae sint: pluresque seditio domestica, quam bellum exstinxerit?

PL 15, 2201D

「我々の民に対し、我々の罪のゆえに、かつて〔民を〕治めていた神が、とうの昔から敵意を向けていることを教える例は、取るに足りぬものだろうか。我々の手が我々自身に向けられ、戦争より内輪の内乱のほうが多くの者を滅ぼしたことを見て、誰がこれを疑うだろうか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.31

31

Non donabo Romanis quod vicerint, nec ipsi sibi hoc vindicant, qui sciunt quod omnes fere nostris potius armis, quam alienis perierimus. Quae enim Romana arma viderunt Caesaream inhabitantes Judaei?

PL 15, 2202A

「私はローマ人に、勝ったという名誉を与えはしない。彼ら自身もそれを主張しない。我々のほとんどすべてが、他人の武器によるよりむしろ我々自身の武器によって滅んだことを、彼らは知っているからである。カイサリアに住んでいたユダヤ人は、いったいどんなローマの武器を見たというのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.32

32

Quorum feriato die sabbati, inter solemnes nostrorum sacrorum cultus, multitudo gentilium Caesariensium repentino quodam impetu, et misso desuper furore succensa, viginti millia delevit, omnes fugavit, ut totam urbem exinaniret.

PL 15, 2202A

「その者たちは、安息日の休みの日に、我々の聖なる祭儀の荘厳な営みのさなかに、カイサリアの異邦人の群衆の突然の襲撃を受け、天から送られた狂気に煽られた彼らに、2万人を滅ぼされ、残る者全員が追い払われて、町全体が空になった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.33

33

Nonne Syriam totam quidem implevit dementia, ut Judaei atque gentiles in iisdem urbibus siti, et incolatus gratia sibi prius nexi, postea inter se armis colliderentur, quo Romanis vadum futurae victoriae constitueretur?

PL 15, 2202A

「全シリアを狂気が満たしたではないか。同じ町に住み、同居のよしみで先に結ばれていたユダヤ人と異邦人が、のちには互いに武器で衝突し、それによってローマ人のために将来の勝利への足がかりが築かれた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.34

34

Nam quid de Scythopoli loquar, quo Judaei primo contenderant, ut gentilem populum praevenirent, ne quid adversus nostros, exemplo caeterarum urbium, machinarentur?

PL 15, 2202B

「スキュトポリスについて、何を語ろうか。ユダヤ人はまず、異邦の民に先んじようとそこへ急いだ。他の町の例にならって、異邦人が我々の同胞に対し何かを企てることのないようにである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.35

35

Itaque quos par fuit, conjunctis adversum alienigenas viribus, bello decernere; haec e contrario adversum se Judaei decreverunt, ut pars eorum adversus cognatos et proximos suos praeliaretur.

PL 15, 2202B

「ところが、同胞は力を合わせて異国人と戦うべきであったのに、ユダヤ人はそれとは逆に、互いに向けて戦うことを決し、その一部が同族や隣人に対して戦うこととなった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.36

36

Deinde ipsi pro pretio laboris et impensi sanguinis, a gentilibus perimerentur, quod prohibuerunt ipsi fieri gentilibus. Damasceni nulla exsistente causa, octo millia Judaeorum straverunt. Ascalonitae duo millia quingentos.

PL 15, 2202B

「そののち、彼ら自身が、労苦と流した血の報いとして、異邦人に殺された。自分たちが異邦人に起こさせまいとしたことをである。ダマスコ人は何の理由もないのに、ユダヤ人8千人を倒した。アシュケロン人は2千5百人を。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.37

37

In urbe quoque cui Ptolemais nomen, caesa duo millia. Alexandriae vero vetus erat odium inter Judaeos et gentium populos, ex quo Alexander Magnus usus est studio Judaeorum ad Aegyptios subjiciendos: unde condita urbe ex aequo Judaeis et Aegyptiis attributa privilegia et habitationes diversae, ne eorum cultus permisceretur: qui purificationes suas sine ulla volebant contagione servare.

PL 15, 2202B

「プトレマイスという名の町でも、2千人が殺された。アレクサンドリアには、ユダヤ人と諸国民の民とのあいだに古い憎しみがあった。大アレクサンドロスがエジプト人を屈服させるのにユダヤ人の熱意を用いて以来である。そこで町が建てられると、ユダヤ人とエジプト人に等しく特権が与えられ、住まいも別々にされた。両者の習俗が混じり合わぬようにである。ユダヤ人は自分たちの清めの儀を、いささかの汚れもなく保とうとしていたのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.38

38

Hinc frequenter inter eos conflictus fuere, exorta jurgia, judicium petitum. Nihil tamen ex tanti regis temeratum liquet fuisse beneficiis, sed postea a gentilibus exorto tumultu, cum Judaeorum necati aliqui, alii ad poenam detinerentur, injuria motum Judaeorum populum, adversum auctores injuriae insurrexisse; et cum pertinacius se de civibus ultum iri vellent, inductum exercitum Romanum, qui sexaginta Judaeorum millia intra urbem fuderit.

PL 15, 2202C

「それゆえ両者のあいだにはしばしば衝突があり、争いが起こり、裁きが求められた。しかし、そのような大王の恩恵のうち何ひとつ損なわれなかったことは明らかである。ただ、のちに異邦人によって騒動が起こされ、ユダヤ人の一部が殺され、他の者が刑罰のために拘束されると、侮辱に動かされたユダヤ人の民が、侮辱を起こした者たちに対して立ち上がったのであり、市民に対しより執拗に報復しようとしたので、ローマ軍が引き入れられ、市内でユダヤ人6万人を斬り伏せたのである。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.39

39

Verum quid in levioribus moror, cum excidium totius orbis, in unius civitatis ruina deplorandum nobis sit?

PL 15, 2202C

「だが、些細なことにいつまでとどまっているのか。我々は、全世界の滅亡を、一つの町の崩壊において嘆かねばならないのに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.40

40

Ubi est maxima civitas Hierusalem? ubi decora Sion, ubi templum mirabile, ubi secundum illud tabernaculum, sanctitatis sacrarium, quo semel in anno solus princeps sacerdotum solebat intrare, non sine sanguine, quem pro se offerret et pro populi delicto?

PL 15, 2202D

「大いなる町エルサレムはどこにあるのか。麗しいシオンはどこに、驚嘆すべき神殿はどこに、あの第二の幕屋、聖性の聖所、大祭司ひとりが年に一度だけ入るのを常とした場所はどこにあるのか。そこへは、自分のため、また民の罪のために献げる血なしには入らなかった。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.41

41

Profanatum est a gentibus, habitant in reliquiis urbis qui eam destruxerunt. Ubi, inquam, es, civitas referta populis, venerabilis regibus, acceptabilis Deo, gratiae sedes?

PL 15, 2202D

「〔神殿は〕諸国民によって汚され、町を破壊した者たちが、町の残骸に住んでいる。どこにいるのか、と私は言う、汝、民で満ちた町、王たちに敬われ、神に受け入れられた、恩寵の座よ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.42

42

Pavimenta tua de marmore, parietes tui fulgentes marmore, culmina tua pretioso splendebant marmore, portae tuae micantes auro, aliae argento renitentes.

PL 15, 2202D

「汝の床は大理石、汝の壁は大理石で輝き、汝の屋根は貴い大理石で光り、汝の門はあるものは金でまたたき、あるものは銀で照り返していた。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.43

43

Omnes interfecti, et qui te jugiter inhabitabant, et qui ad te ex totius orbis terrarum partibus conveniebant: ut non dubium sit, totum in te mundum periisse.

PL 15, 2203A

「皆が殺された。汝に常に住んでいた者も、全世界の各地から汝のもとに集まっていた者も。よって、全世界が汝のうちに滅びたことは疑いない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.44

44

Nudata omnia, a culminibus cremata, a fundamentis diruta: facta est habitatio tua deserta, nec est qui in tabernaculis tuis inhabitet; et adhuc quemquam vivere libet, et non vixisse poenitet?

PL 15, 2203A

「すべてが裸にされ、屋根から焼かれ、基礎から崩された。汝の住まいは荒れ果て、汝の幕屋に住む者はいない。それでもなお、生きていたいと願う者がおり、生きてきたことを悔やまないのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.45

45

Duri oculi qui haec videre possunt; immites animi qui velle possunt, ut quid tantis supersit doloribus: non quod defecerint clades, sed quod jam nulla requies. Quo enim circumferamus oculos, aut quid cernere delectet?

PL 15, 2203A

「これを見ていられる目は冷酷であり、これほどの苦しみのあとに何かが生き残ることを望みうる心は無情である〔ut quid tantis supersit doloribus は「何のために…生き残るのか」とも読める。ut を望みの内容、quid を「何か」と取った〕。災厄が尽きたからではなく、もはや安らぎがないからだ。実に、どこへ目を巡らせ、何を見て心が慰められよう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.46

46

Urbs tota sepulcrum mortuorum est, solae spectantibus occurrunt favillae; viae vacuae viventium, repletae cadaveribus. Miseri seniores cinerulenta canitie, et scisso amictu supra reliquias mortuorum sedent nuda tegentes ossa, quo defendant a volatilibus ac bestiis.

PL 15, 2203A

「町全体が死者の墓である。見る者に出会うのはただ灰燼ばかり、道は生ける者の姿なく、屍で満ちている。惨めな年寄りたちは、灰まみれの白髪で、裂けた衣のまま死者の遺骸の上に座り、裸の骨を覆って、鳥獣から守っている。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.47

47

Mulieres paucae incolumes, quas miles impius ad turpitudinem, non ad vitam servaverit. Quis haec videns, et de comperendinatione vivendi cogitans, audeat ad coelum levare oculos?

PL 15, 2203B

「無事な女は少なく、不敬な兵士は彼女らを生かすためではなく、辱めのために保ったのである。これを見ながら、なお生を引き延ばすことを考える者が、あえて天に目を上げられようか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.48

48

Quis sic immemor patriae, hostis suorum, pietatis alienus, expers dulcedinis, cujus tam semiviri sit mollis spiritus? quis ita meticulosus, quem non pudeat his reservatum?

PL 15, 2203B

「誰がこれほど祖国を忘れ、同胞の敵となり、敬虔と無縁で、情愛を欠き、その気力がこれほど男らしさを欠いて柔弱だというのか。誰がこれほど臆病で、これらのために生き残らされたことを恥じないのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.49

49

Utinam quidem olim defuncti essemus, aut si vita superesset, oculorum lumen periisset, prius quam sanctam urbem dirutam hostium manibus intueremur, templumque hoc a majoribus nostris sacratum Deo, tam impie flammis cremari, aut sacerdotes in templo conspiceremus jacere interfectos!

PL 15, 2203B

「ああ、我々がとうの昔に死んでいたなら。あるいは、命が残るとしても、目の光が失われていたなら。聖なる町が敵の手で崩されるのを見る前に、我々の先祖が神に聖別したこの神殿がこうも不敬に炎で焼かれるのを、あるいは祭司たちが神殿で殺されて横たわるのを目にする前に。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.50

50

Emendemus ergo, quod his superviximus malis, ut videamur non vitae studio distulisse mortem, sed virtutis intentione. Circumvallavit hostis omne munimentum, nil superest nisi aut nos, aut conjuges nostrae.

PL 15, 2203C

「ならば、これらの災いのあとまで生き延びたことを償おう。我々が命を惜しんで死を延ばしたのではなく、徳を志してそうしたと見えるように。敵はすべての砦を取り巻いた。残るのは、我々自身と我々の妻たちのほかに何もない。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.51

51

Jam sibi filios nostros in auctione constituunt; certantque inter se, qui cujus abducat uxorem: utrum pro dignitatum meritis personarumve ordinibus distribuendae sint, an sortibus subire cogendae miserabiles.

PL 15, 2203C

「すでに敵は我々の子らを競売に付し、誰が誰の妻を連れ去るかを互いに争っている。地位の功や人の序列に応じて分配されるのか、あるいは哀れな女たちが籤に従わされるのか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.52

52

Nobis quoque parantur prodigia poenarum, tormenta exquisitissima, non solum ardentes flammae aut diversae neces victricis ictu securis: duro quidem post vincula, post carcerem, post jugum supplicio, sed tolerabiliore viris, si ludibrio vacet; sed etiam avulsi artus viventibus, et praecipue truncatae manus.

PL 15, 2203C

「我々にも恐ろしい刑罰が用意されている。極めて入念な責め苦、燃える炎ばかりではなく、勝者の斧の一撃による種々の死——鎖ののち、牢獄ののち、くびきののちの過酷な刑罰であって、侮辱の的にさえならなければ男には耐えやすいであろうが——、さらに生きたまま引き裂かれる四肢、とりわけ断たれる手である。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.53

53

Nec immerito, quia defuerunt suo muneri, cum possent sibi subvenire. Subeundi quoque morsus ferarum ad victorum spectaculum, quod diversis jam celebratur arenis urbium: vel exemplo nobis debet esse pudendum, vel visu miserabile, ut reservemur aut bestiis, aut fratribus praeliaturi.

PL 15, 2203D

「それも当然である。〔手は〕自らを助けられたのに、その務めを果たさなかったからだ。さらに、勝者の見世物のために獣の牙に身をさらさねばならない。それは今や諸々の町の闘技場で催されており、我々にとって、手本とするには恥ずべく、見るには惨めなものであり、我々は獣と、あるいは兄弟と戦うために取っておかれるのだ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.54

54

Quid ergo moramur? jam non est liberum nobis, quod metuimus, evadere. Si liberos interficere nolumus per misericordiam, aut nosmetipsos per virtutem; necesse erit ut per germanos aut propinquos nostros interficiamur per flagitium: hoc suadet affectus, illud victores exigunt.

PL 15, 2203D

「ではなぜためらうのか。我々の恐れていることを逃れる自由は、もはや我々にはない。もし我々が、慈しみから子らを殺すことも、徳から自分自身を殺すこともしたくないなら、恥ずべきことに、我々の兄弟や親族の手によって殺されることになる。前者は情愛が勧め、後者は勝者が要求する。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.55

55

Si nolumus exsequi ministerium pietatis, cogemur subire pompae parricidalis ludibrium. Adoriamur ergo, quod prosit liberis conjugibusque nostris: si infirmiores sumus, auferamus eos cruciatibus futuris; si fortiores sumus, vincamus compassiones parentum, affectus necessitudinum: et in hoc vincamus hostem, cum praedam tollimus.

PL 15, 2204A

「もし敬虔の務めを果たすことを望まぬなら、近親殺しの行列という嘲弄を受けることを強いられるだろう。ならば、我々の子らと妻たちの益となることに取りかかろう。我々が弱いなら、将来の責め苦から彼らを取り去ろう。強いなら、親としての憐憫、身内の情愛に打ち勝とう。そしてこのことにおいて、我々が獲物を奪い去るとき、敵に打ち勝とう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.56

56

Hoc virtus exigit, hoc suadet pudor. Non timere mortem, virtus est. Etenim ad mortem omnes nascimur, et ad mortem generamus liberos; quorum mors naturae assignatur, captivitas probro datur. Ergo quos non potuimus periculo eripere, eripiamus ludibrio.

PL 15, 2204A

「これを徳が求め、これを恥が勧める。死を恐れぬこと、それが徳である。実に我々は皆、死へと生まれ、死へと子を産む。その死は自然に割り当てられ、捕囚は恥辱に与えられる。ゆえに、危険から救い出せなかった者たちを、嘲りから救い出そう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.57

57

Miseremini igitur, patres, liberorum, mariti, conjugum, omnes parvulorum misereamur; quod est praecipuum nostri, dum est miserandi potestas: ut de nostro misereamur, ne ad dedecus videamur et nati et reservati.

PL 15, 2204A

「ゆえに憐れめ、父たちよ、子らを。夫たちよ、妻たちを。我々は皆、幼い者たちを憐れもう。憐れむ力のあるうちに、それこそが我々の最も大切なことである。我々自身のものについて憐れもう。我々が恥辱のために生まれ、生き残らされたと見えぬように。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.58

58

Quis enim possit perpeti patres ante ora filiorum, filios in conspectu parentum interfici? Trahi canitie fessos senes, vel ad necem, vel quod pejus est, ad servitutem, mulieres sparsis crinibus duci sub conspectu conjugum, et violenter ad opprobrium trahi?

PL 15, 2204B

「いったい、父たちが子らの目の前で、子らが親の見ている前で殺されることに、誰が耐えられようか。白髪の疲れた老人たちが、死へ、あるいはより悪いことに奴隷へと引きずられ、女たちが髪を乱して夫の目の前で連れ去られ、力ずくで辱めへ引かれていくことに。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.59

59

Audire vocem parvuli vagientis vocantis patrem, ut auxilio sit petenti, cum jam frustra audias revinctas manus, et captivae cervicis jugo subditos? Ergo dum adhuc liberae manus sunt, dum ferrum stringimus, aggrediamur opus, quod victor hostis miretur.

PL 15, 2204B

「泣き叫ぶ幼子が父を呼び、助けを求めるその声を聞くことに〔誰が耐えられようか〕。自らは両手を縛られ、捕囚の首のくびきの下に置かれて、もはやむなしく聞くほかないというときに〔底本は revinctas manus … subditos。ミーニュの脚注(バロー)は revinctus … subditus と読み、父を主語に取る。これに拠って訳した〕。ならば、手がまだ自由なあいだに、剣を抜いているあいだに、勝者である敵さえ驚嘆するような業に取りかかろう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.60

60

Mulieres nostrae supremum conjugalis munus dilectionis, quasi dotale recipiant patrimonium. Has illis claves refundimus novo sanguinis testimonio, ut sint nostrae haeredes libertatis.

PL 15, 2204B

「我々の妻たちは、夫婦の愛の最後の務めを、持参金の財産のように受け取るがよい。我々はこれらの鍵〔底本は claves。文脈に合わず、本文の崩れがあるらしい。自由の鍵の意か〕を、新たな血の遺言〔底本は testimonio(証し)。ミーニュの脚注(バロー)は testamento と読む。これに拠って訳した〕によって彼女たちに返す。彼女たちが我々の自由の相続人となるように。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.61

61

Hoc ipsae hortantur, certe merentur, quae volunt: cogendae, quae refugiunt: nec parvuli ferrum pavebunt, quod per aetatem nesciunt, quod suscipere a parentibus piis debent, ut vere fiant liberi. Nobis quoque quid erit praestantius?

PL 15, 2204C

「これを、望む者は自ら勧め、確かにそれにふさわしい。逃れようとする者は、強いられねばならない。幼子たちも剣を恐れはしない。年齢のゆえに知らないからである。真に自由となるために、敬虔な親から剣を受けねばならないのだ。我々自身にとって、これにまさるものが何があろうか。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.62

62

Si exuramus prius castellum, frumenta tamen reservemus, ne putent nos fame potius coactos, quam studio virtutis invitatos, mutuae necis arripuisse ministerium.

PL 15, 2204C

「まず砦を焼くとしても、穀物は残しておこう。我々が飢えに強いられてではなく、徳を求める熱意に促されて、互いに殺し合う務めに取りかかったと、彼らに思わせぬために。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.63

63

Donemus illis escas refertas sanguine; et si eas flammae exusserint, nidor ipse frugum incensarum indicio erit periisse obsidentibus, quod obsessis abundaverit. Posthaec unusquisque offerat se vulneri, et moriturus patriam tegat, supremoque amplexu obeat.

PL 15, 2204C

「血に満ちた食物を彼らに与えよう。もし炎がそれを焼き尽くしても、焼かれた穀物の匂いそのものが、包囲された者に豊富にあったものが、包囲する者には失われたことの証となるであろう。これののち、各人は傷に身を差し出し、死にゆく者として祖国を覆い、最後の抱擁をもって世を去れ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.64

64

Fiat nobis patria libertatis sepulcrum, quae fuit dignitatis domicilium: hic tumulus funera nostra decet, ut septo virtutis tegamur.

PL 15, 2204C

「我々にとって、祖国は尊厳の住まいであったが、自由の墓となれ。この塚こそ我々の葬いにふさわしい。徳の囲いに我々が覆われるように。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.65

65

Tali accensi oratione, caeteri gladios strictos tenebant, oscula dabant conjugibus, amplexu suscipiebant liberos, illacrymantes et simul festinantes, ut hostis praeveniretur.

PL 15, 2204D

このような演説に燃え立った他の者たちは、抜き身の剣を握り、妻に口づけし、子らを抱き上げ、涙を流しながら、同時に、敵に先んじられぬよう急いだ。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.66

66

Haec vobis, inquiunt, amoris pignora, damus supremae praemia necessitatis, et compresso viriliter affectu, passionem excluserunt, eaedem implebant: impavidae mulieres se offerebant vulneri pro conservatione pudicitiae, mentemque suorum ipsae induerant virorum.

PL 15, 2204D

「愛の形見たちよ、これを諸君に、最後の窮迫の報いとして与える」と彼らは言い〔amoris pignora は呼びかけと取った。haec に係けて「愛の質として」とも読める〕、雄々しく情愛を抑えて、情念を締め出した。同じことを女たちが成し遂げた。恐れを知らぬ女たちは、貞潔を守るために傷に身を差し出し、自ら夫たちの精神をまとっていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.67

67

Caesis itaque necessitudinibus, pignoribus quoque, delegere strenuos qui supplementa caedis exsequerentur.

PL 15, 2204D

こうして身内も、愛する子らも殺すと、彼らは殺戮の補いを果たす強健な者たちを選び出した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.53.68

68

Ita fusi omnes nongenti sexaginta cum parvulis ac mulieribus: una mulier sola superfuit, quae filios quinque in aquaeductu abscondit, dum caeteri supremis intendunt necessitatibus: ea Romanis diluculo advenientibus, ad vocem excita, index negotii fuit. Opes autem eorum, appositus ab ipsis prius ignis consumpsit.

PL 15, 2205A

こうして皆が倒れた。幼子と女を合わせて960人である。ただ一人の女だけが生き残り、他の者が最後の窮迫に没頭しているあいだに、五人の子を水路に隠した。彼女は、夜明けにローマ人が到着したとき、声に起こされて、事の次第を告げる者となった。彼らの財貨は、彼ら自身があらかじめ付けた火が焼き尽くした。