De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.1
[2065] Ea postquam Neroni nuntiata sunt in Achaiae partibus sito, qui tragicorum carminum meditatione contenderat, ut de pluribus scenicam coronam referret: nescias, quo magis turpis, utrum quod in scenam imperator prodiret, an quod scenam suis flagitiis impleret, qui turparet Orestem canendo, et parricidio repraesentaret, gravis eum invasit metus.
PL 15, 2065Dこれらがアカイアの地方にいたネロに告げられたとき、重い恐れが彼を襲った。彼は悲劇の歌の稽古に励み、多くの者のうちから舞台の冠を勝ち取ろうとしていた。皇帝が舞台に登場することと、自らの恥ずべき行いで舞台を満たすこと、オレステスを歌って汚し、近親殺しをもって演じてみせることと、いずれがより恥ずべきか、決めがたい。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.2
Non illa ludorum similia, sed bellorum suprema pertimescentem, ut aliquando a theatralium voluptatum obscenitate, et parricidalis amentiae furore resipisceret, atque ad curas reipublicae conversus, intra se fremeret et desaeviret, quod incuria ducis potius, quam virtute adversariorum tantam cladem respublica Romana acceperit.
PL 15, 2066D彼が恐れたのは、あのような競技に似たものではなく、戦いの最悪の事態であった。やがて劇場の快楽の猥褻と近親殺しの狂気の激情から正気に返り、国事に心を向けて、内心でうなり、憤った。これほどの災禍をローマ国家が受けたのは、敵の武勇によってではなく、むしろ将軍の怠慢によるからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.3
Tentabat quidem simulare audaciam, sed redarguebat timor, et quasi speciem magnanimitatis praetexere, ut supra aerumnam negotiorum mentem haberet. Sed distringebatur animi sollicitudine, quem demendae ignominiae belloque conficiendo legeret ducem.
PL 15, 2067A彼は大胆を装おうとしたが、恐れがそれを暴いた。度量の大きさの外見をまとい、苦難の事態を超える精神を持っているように見せようとしたが、心の不安に引き裂かれていた。誰を、恥の払拭と戦いの終結のために選ぶべき将軍とするか、である。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.4
Urgebant Judaeam ultimae labis futura excidia, ut Nero regalem personam indueret, et providi consultoris voce, salubrem exprimeret sententiam.
PL 15, 2067Aユダヤの最後の破滅としての滅亡が迫り、ネロに王者の風格をまとわせ、先見ある助言者の声で、有益な意見を引き出させた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.5
Vespasianum solum esse cui summa militiae orientis in partibus jure committeretur, virum ab adolescentia militiae triumphalis inveteratum stipendiis, qui impacatas Gallias Germanorum tumultu, et ferocia genuinae temeritatis in bellum relapsas, pace diuturna composuerat.
PL 15, 2067Aそれは、東方の地方における軍の最高指揮を正当に委ねうるのはウェスパシアヌスただ一人だという意見であった。若い時から凱旋に値する戦役を重ねて老練となった人で、ゲルマン人の騒乱で平定を失い、生来の無謀の気性から戦いへ逆戻りしたガリアを、長い平和によって収めた者である。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.6
Britanniam quoque inter undas adhuc latentem Romano imperio armis acquisiverat: cujus triumphatae opibus Roma ditior, Claudius consultior, Nero fortior aestimabatur. Itaque quarum gentium bella non viderant, subjugatarum tropaea celebraverant.
PL 15, 2067Bブリタンニアをも、まだ波間に隠れていたのを、武力でローマの支配に獲得した。その征服の富によってローマはいっそう豊かになり、クラウディウスはいっそう賢明に、ネロはいっそう強く見られた。こうして、戦いを見たこともない諸国民の、征服された者たちの戦勝記念碑を、彼らは祝ったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.7
Sub hoc duce (iterum dico) Nero terribilis erat, Nero metuendus, potens foris, tutus domi: aequatis inter se Vespasiani fide ac fortitudine.
PL 15, 2067Bこの将軍のもとで(もう一度言う)、ネロは恐るべき者、畏れられるべき者、国外では強く、国内では安泰であった。ウェスパシアヌスの信義と勇気が釣り合っていたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.8
Quantus iste vir, cujus armis vitia Neronis apud exteras gentes abscondebantur, ut ludibrium rerum humanarum, et ejuratae impuritatis opprobrium, triumphis quoque illustraretur!
PL 15, 2067Bこの人は何と偉大であることか。その武力によって、ネロの悪徳は異国の諸国民のもとで隠され、人事の嘲笑の的、放棄したと誓った不潔の恥辱が、凱旋式によってさえ輝かしくされたのだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.9
Cum praeliandum itaque in ultimis Romani orbis esset confiniis, Vespasianus ex omnibus eligebatur. Cum bellum depositum foret, Vespasianus prae caeteris sociabatur, ne vel publicus superesset hostis, vel domesticus obreperet insidiator.
PL 15, 2067Cこうしてローマ世界の最果ての境で戦わねばならないとき、ウェスパシアヌスがすべての者のうちから選ばれた。戦争が終わったときには、ほかの誰にもまして味方に引き入れられたのは、公の敵が残らないように、あるいは家の内の策謀者が忍び寄らないようにするためである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.10
Dignus qui stipendiis militis regnum praeveniret. Docebat fidem, praeferebat virtutem. Invitus misit hunc Nero, qui sibi auferebat praesidium: sed arctabatur futuris scelerum suorum poenis, ut se tanto dissociatum comitatu ducis, inermem relinqueret.
PL 15, 2067C兵としての戦役によって、王位に先んじて至るにふさわしい人であった。信義を教え、武勇を示した。ネロは、自分から守りを奪うこの者を、いやいや送り出した。しかし、自らの悪行のやがて来る刑罰に迫られ、これほどの将軍の随行から切り離されて、無防備のまま残された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.11
Numquam profecto Galba aspirandi ad imperium studia usurpasset, nisi Vespasianum absentem comperisset.
PL 15, 2067Cガルバは、ウェスパシアヌスが不在であると知らなければ、決して帝位を望む熱意を起こさなかったであろう。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.12
Sed procuravit hoc Deus, ut in Syriam dirigeretur vir, qui et Judaeorum insolentiam supremo gentis excidio captivitatisque dedecore labefactaret, et Neronem auxilio destitueret: licet nullius virtus statutis afferre possit coelestibus impedimentum.
PL 15, 2067Cしかし神が計らって、シリアへ向けて、ユダヤ人の横暴を、民族の最終的な滅亡と捕囚の恥辱によって挫き、またネロから助けを取り去る人物が送られたのである。もっとも、いかなる者の武勇も、天の定めに障害をもたらしうるものではない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.1.13
Demens tamen Nero cum Judaeorum bello afflictam Romani exercitus validam manum cognovisset, adversus Christianos insurrexit, ut ei debitus finis appropinquaret.
PL 15, 2067Dしかし狂気のネロは、ユダヤ人との戦いで苦しんだローマ軍の強力な一団のことを知ると、キリスト教徒に対して立ち上がった。彼に定められた終わりが近づくようにである。