偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber V, Caput XLIV 第5巻 第XLIV章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2189D · 28 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.1

1

Nam per annum ferme supra templum ipsum cometes, passim ignis et gladii quamdam praeferens similitudinem, denuntiabat quoque ferro et igni gentis et regni urbisque ipsius vastitatem futuram. Quid enim similitudo gladii nisi bellum?

PL 15, 2189D

実に、およそ一年のあいだ、神殿のまさに上に彗星が現れ、あちこちで火と剣のある種の似姿を示して、民と王国と町そのものが剣と火によって荒らされることになると告げた。剣の似姿は戦争でなくて何であろうか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.2

2

Quid ignis, nisi incendium denuntiaret? Visus est autem, prius quam populus a Romanis sese dissociaret: ipsis autem Paschae diebus, Xanthici mensis octavo die, et per singulas noctes hora circiter nona, templum et ara ejus ita lumine refulgebat, quasi dies esset, per dimidium ferme horae quotidie manens: quod vulgus interpretabatur, cumulandae gentis indicium videri, eoque impulsi sunt, tamquam tempus afforet libertatis recipiendae.

PL 15, 2189D

火は、焼き払いを告げるのでなくて何であろうか。これが現れたのは、民がローマ人から離反する前のことである。そして過越祭のまさにその日々、クサンティコス月の八日には、毎夜、夜の第九時ごろ、神殿とその祭壇が、まるで昼であるかのような光で輝き、毎日おおよそ半時間のあいだ続いた。民衆はこれを、民族が栄えを積み増される徴と解し〔cumulandae の意は定かでない。栄えが積み増される意と取った〕、そのため、自由を取り戻す時が来たかのように突き動かされた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.3

3

Prudentiores contra opinabantur, quod id genus stellae bellum soleat denuntiare. Nec quisquam arbitretur aliena nos a cultu nostro, et disciplina locutos.

PL 15, 2190A

より思慮深い者たちはこれに反して、この種の星は戦争を告げるのが常だと考えた。また、我々が自分たちの礼拝と教えにそぐわぬことを語ったと、誰も思ってはならない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.4

4

Primum, quia non quid nobis videatur, astruimus; sed quid acciderit, quaeve opiniones tunc temporis fuerunt, quid prudentes senserint, quid imprudentes.

PL 15, 2190A

第一に、我々は自分にどう見えるかを論じているのではなく、何が起こったか、その当時どのような見解があったか、思慮ある者たちは何を感じ、思慮なき者たちは何を感じたかを述べているのだから。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.5

5

Neque cum de secta Judaeorum aliquid dictum est, ita scriptum videatur a nobis, quasi in veritate cultus eorum, non quasi in umbra et figura praemisso contexeremus, ut sequerentur perfectiora.

PL 15, 2190A

また、ユダヤ人の宗派について何かが述べられるとき、彼らの礼拝を、より完全なものが続くように先立って示された影と象りとしてではなく、真理そのものにおいて語っているかのように、我々が書いたと見えてはならない。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.6

6

Nam de signis stellarum etiam in Evangelio docemur, quia erunt signa in sole, et luna, et stellis (Luc. XXI, 25) .

PL 15, 2190B

星々の徴については福音書でも教えられているからである。「太陽と月と星々に徴があるであろう」(ルカ21:25)。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.7

7

Vitulae quoque partu asseruerunt, cum immolanda astaret altaribus, in medio templi agnum editum, in ipsis sacrorum (quae supra memoravimus) celebritatibus.

PL 15, 2190B

また、若い雌牛が、屠られるべく祭壇のそばに立っていたとき、子羊を産み、それが神殿の中央で起こったと、彼らは断言した。それは、(我々が先に述べた)祭儀の盛大な祭りのさなかのことであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.8

8

Orientalem quoque portam interiorem solido aere gravem, quae soleret ad vesperam viginti virorum multo claudi labore, obseratam vectibus ferreis, per aliquot noctes sponte reseratam, et vix postea a custodibus clausam.

PL 15, 2190B

また、神殿の東の内側の門は、堅い青銅でできて重く、夕方には男二十人が苦労して閉めるのが常で、鉄のかんぬきで固く閉ざされていたが、幾夜かのあいだ自ら開き、その後ようやく番人によって閉じられた、と〔彼らは断言した〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.9

9

Id quoque arbitrabantur plerique futurorum signum bonorum, quibus ingressuris porta aperiretur.

PL 15, 2190B

これを、多くの者は、よき将来の徴と考えた。入ろうとする者たちに門が開かれたのだと。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.10

10

Consultiores autem aiebant, custodiam templi resolutam videri, ut quaecumque intus forent, ab hostibus diriperentur: exiret cultus, introiret vastitas, evacuaretur celebritas, sacrificium destrueretur.

PL 15, 2190B

しかしより思慮深い者たちは、神殿の守りが解かれたと見えるのだ、内にあるものは何であれ敵に奪われるように、と言った。礼拝は出て行き、荒廃が入り、祭りの盛大さは空にされ、犠牲は破壊される、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.11

11

Quod etiam ante quam crucifixissent Christum Jesum liquido significatum lectio docet. Post multos quoque dies, figura quaedam apparuit inaestimabilis magnitudinis, quam plurimi circumspexere, sicut libri Judaeorum manifestarunt: et ante solis occasum subito visi in nubibus currus et acies armatae, quibus totius Judaeae regionisque ejus urbes incursarentur.

PL 15, 2190C

このことは、彼らがキリスト・イエスを十字架につける前にさえ明らかに示されていたと、書かれたものを読めばわかる〔lectio が何を指すかは定かでない。聖書の朗読とも取れる〕。さらに多くの日ののち、評価しがたい大きさのある姿が現れ、きわめて多くの者がこれを見届けた。ユダヤ人の書物が明らかにしたとおりである。そして日没前に、突然、雲の中に戦車と武装した隊列が見え、それらによってユダヤ全土とその地方の町々が襲われることになっていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.12

12

In ipsa autem Pentecostes solemnitate, ingredientes sacerdotes in templi interiora nocturno tempore, ut sacrificia assueta celebrarent, primo motum quemdam sensisse se prodiderunt, et sonum editum; postea etiam audisse repentina voce clamatum: Transeamus hinc.

PL 15, 2190C

また五旬祭の祭りのさなか、祭司たちが夜に、いつもの犠牲を行うために神殿の奥へ入ったところ、まず何かの動きを感じ、音が起こったと告げた。のちには、突然の声が叫ぶのを聞いたとも述べた。「ここから移ろう。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.13

13

Jesus quoque Ananiae filius, ruricola vir, ante annos quatuor quam bellum Judaeorum populus adoriretur, in summa pace urbis et abundantia, cum scenopegia sacrificiis solemnibus celebrarentur, templum ascendens, coepit clamare: Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam et super templum, vox super sponsos et sponsas, vox super omnem populum: hoc noctibus et diebus vociferabatur.

PL 15, 2190D

また、アナニアの子イエスは、田舎の男で、民がユダヤの戦争を始める四年前、町が最大の平和と豊かさのうちにあり、仮庵祭が盛大な犠牲をもって祝われていたとき、神殿に上って叫び始めた。「東からの声、西からの声、四方の風からの声。エルサレムと神殿の上への声、花婿と花嫁の上への声、すべての民の上への声。」彼は夜も昼もこう叫び続けた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.14

14

Quo moti primores loci, corripuerunt eum, terribile vocis ejus indicium perhorrescentes, et plurimis eum suppliciis affecere, quo saltem afflictus dolore, desineret terribilia et plena prodigiis denuntiare.

PL 15, 2190D

これに動かされた土地の有力者たちは、彼の声の恐ろしい兆しにおののいて彼を捕らえ、きわめて多くの責め苦を加えた。せめて苦痛に打ちひしがれて、恐ろしい、凶兆に満ちた告知をやめるように、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.15

15

At ille nec metu ullo, nec verberibus aut gravioribus interminationibus territus, usum aut vocem mutavit, eadem denuntiationis perseverantia et contextione sermonum, nulla obsecrationis interpolatione in iisdem manebat, injuriae negligens, affectu immobilis.

PL 15, 2191A

しかし彼は、いかなる恐れにも、鞭にも、いっそう重い脅しにも怯えず、振る舞いも声も変えなかった。同じ告知の粘り強さと言葉の連なりのまま、懇願の挿入もなく、同じことの中にとどまり、侮辱を気にかけず、心を動かさなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.16

16

Quod nequaquam perfunctorium rati, sed in excessu mentis, ut erat, exprimi, detulerunt ad loci judicem, qui tunc temporis a Romanis per id locorum, publica agitabat negotia.

PL 15, 2191A

彼らは、これを決して軽いものとは思わず、むしろ現にそうであったとおり、我を忘れた状態から絞り出されたものと見て、当時その地方でローマ人のために公務を取り仕切っていた土地の裁判官のもとへ連れて行った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.17

17

Is rimandae veritatis gratia, saevissimis eum poenis exulceravit: quo magis perseveraret, eo vehementius corripi flagellis hominem jubens, ut si qua secretiora futuri tumultus comperisset indicia, manifestaret.

PL 15, 2191A

この者は真実を探り出すために、きわめて残酷な刑罰で彼の体を傷つけた。彼が執拗であればあるほど、いっそう激しく鞭打つよう命じ、未来の騒乱についてより秘められた徴を知り得たなら、それを明らかにさせようとした。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.18

18

At ille neque flevit, neque rogavit, sed ad singula verbera non suum, sed patriae excidium flebiliter plorabat, dicens: Vae Hierosolymis.

PL 15, 2191A

しかし彼は泣きもせず、乞いもせず、一打ごとに、自分のではなく祖国の滅びを嘆いて哀れに泣き、こう言った。「エルサレムに災いあれ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.19

19

Neque, interrogatus quis esset, vel unde, vel cur eadem diceret, responsum reddidit: sed tantummodo lamentationem illam patriae, questu miserabili prosequebatur.

PL 15, 2191B

何者か、どこから来たか、なぜ同じことを言うのかと尋ねられても、答えは返さず、ただ祖国へのあの嘆きを、哀れな訴えで続けるばかりであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.20

20

Defessus itaque Albinus (hoc enim nomen viro) dimisit eum, tamquam dementi furore, quid diceret, non sentientem.

PL 15, 2191B

そこで疲れ果てたアルビヌスは(これがこの男の名だった)、彼を放免した。狂気の発作で、自分の言うことが何かもわからないのだと見たのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.21

21

At ille neque sermonem ullum cum quoquam habebat, nec aliud loqui per reliquum tempus auditus est, sed hoc tamquam lugubre atque funereum canticum canens, diebus ac noctibus jugiter resultabat: Vae Hierosolymis.

PL 15, 2191B

しかし彼は誰ともいかなる言葉も交わさず、残りの期間ほかのことを話すのも聞かれなかった。ただ、この悲痛で葬いの歌のような歌を歌いながら、昼も夜も絶えず声を響かせていた。「エルサレムに災いあれ。」

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.22

22

Neque verberanti conviciabatur, neque cibum impartienti gratias agebat. Una erat ad omnes, eademque plena funebris ululatus responsio, et maxime sacrificiorum celebritatibus. Per septem itaque annos et quinque menses eadem verborum series, idem vocis sonus mansit.

PL 15, 2191B

打つ者を罵ることもなく、食物を分け与える者に礼を言うこともなかった。すべての人への答えはただ一つ、同じ、葬いの嘆きに満ちたもので、とりわけ犠牲の祭りのときにそうだった。こうして七年と五か月のあいだ、同じ言葉の連なり、同じ声の響きが続いた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.23

23

Itaque indefessus tanto tempore, ubi obsidio coepit, eadem illa vociferari destitit, quasi cessare oporteret denuntiari, cum adessent, quae fuerant denuntiata.

PL 15, 2191C

それほど長いあいだ疲れを知らなかった彼は、包囲が始まると、あの同じ叫びをやめた。告げられたことがすでに現に起こったからには、告知はやむべきだというかのように。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.24

24

Sed ubi flamma coepit pariter urbem et templum involvere, circumiens murum, clamare iterum coepit: Vae civitati, populo et templo. Et ad postremum addidit: Vae etiam mihi: et fundibulo ictus, in eadem voce emisit spiritum.

PL 15, 2191C

しかし炎が町と神殿をともに包み始めたとき、城壁を巡りながら、再び叫び始めた。「町に、民に、神殿に災いあれ。」そして最後に付け加えた。「私にも災いあれ。」そして投石器の石に打たれ、その同じ声のうちに息を引き取った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.25

25

Urbem quoque ipsam cum templo, vetustis litteris scriptum erat tunc perituram, cum tetragonum templum factum fuisset. Itaque sive obliti, sive obstupefacti ingruentium malorum necessitate, ubi occupata est Antonia, tetragonum circuitum templi fecerunt.

PL 15, 2191C

また町そのものも神殿とともに、古い文書に書かれていたとおり、神殿が四角になったときに滅びることになっていた。そこで、忘れたのか、迫り来る災いの必然に茫然としたのか、アントニア〔の塔〕が占領されたとき、神殿の周囲を四角にしてしまった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.26

26

Inter quae illud praecellentissimum, quod in litteris aeque vetustis quas sacras vocabant, manebat impressum, quod secundum illud tempus, futurus esset vir, qui de regione eorum imperium assumeret in orbem terrarum.

PL 15, 2191D

その中でもとりわけ顕著なのは、同じく古い、彼らが聖なるものと呼ぶ文書に刻まれて残っていたことである。その時を過ぎて、彼らの地方から出て、世界の支配権を握る人が現れる、というのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.27

27

Quae res eos in tanto furore posuit, ut sibi non solum libertatem, sed etiam regnum pollicerentur.

PL 15, 2191D

この事柄は、彼らをこれほどの狂乱に置き、自由のみならず王国さえ自らに約束させるほどであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 5.44.28

28

Id alii ad Vespasianum referendum putarunt; prudentiores ad Dominum Jesum, qui eorum in terris secundum carnem genitus ex Maria, regnum suum per universa terrarum spatia diffudit. Tantis itaque rebus advenientibus, non potuerunt capere, quod divinitus decernebatur.

PL 15, 2191D

これをある者はウェスパシアヌスに当てるべきだと考えたが、より思慮深い者たちは主イエスに当てた。イエスは彼らの中に、地上で、肉によってマリアから生まれ、自らの王国を地上のあらゆる広がりに及ぼした。かくも大きな出来事が迫っていたのに、彼らは神によって定められていたことを理解できなかった。