偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber III, Caput VIII 第3巻 第VIII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2077B · 8 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.8.1

1

Haec praelusio quaedam belli facta, ante quam Titus veniret: qui simul atque ex Achaia Alexandriam transmisit, perductis militibus secundum mandatum patris, ad urbem occurrit Ptolemaidem, ibique connexis ordinibus quinto et decimo, addito etiam quintodecimo, qui erant praecellentissimi, congregatoque vel Romano, vel sociorum exercitu, atrox et memorabile bellum coeperunt.

PL 15, 2077B

これはいわば戦いの前哨のようなものであり、ティトゥスが来る前に行われた。ティトゥスは、アカイアからアレクサンドリアに渡るとすぐ、父の命令どおり兵を連れて、プトレマイスの町に〔父を〕迎えた。そこで、第5軍団と第10軍団を合わせ、さらに第15軍団も加えた。これらは最も精鋭であった。ローマ軍と同盟軍を集め、彼らは凄惨で記憶に残る戦いを始めた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.8.2

2

Nam ubi primis initiis placido duci prospere gestis, secunda in adversum cessere, profectus infensior Vespasianus cum filio de Ptolemaidis finibus, in Galilaeam sese immersit: Cognitoque quod pacem abnuerent, quibus obtulerat condemnandae dissensionis copiam, si sibi consulendum putarent, Gadaram funditus evertit, vacuam bellatoribus offendens, quod omnes validiores, diffidentes infirmioribus munimentis, ad munitiora sese contulerant.

PL 15, 2077B

というのも、最初の出だしは将軍プラキドゥス〔底本は placido と小文字で刷る。人名と取った〕にとって順調に運んだが、続く戦況は逆に傾いたので、ウェスパシアヌスはいっそう敵意をつのらせ、息子とともにプトレマイスの領域を発って、ガリラヤに分け入った。彼らが平和を拒んだと知ると――彼は彼らに、もし自分のことを考えるべきと思うなら、内紛を断罪する機会を与えていたのである――ガダラを徹底的に滅ぼした。そこは戦士のいない町であった。力ある者は皆、貧弱な防備を信じず、より堅固な所へ身を移していたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.8.3

3

Repertis itaque non pepercit, sed omnes necari jussit, nulla aetatis contemplatione, nulla infirmitatis misericordia, quod non tam jure belli, quam Cestianae pugnae dolore, et effusis in Judaeos odiis exsequebatur.

PL 15, 2077C

それで、見つけた者は容赦せず、皆を殺すよう命じた。年齢への顧慮も、弱さへの慈しみもなかった。これは戦いの法によるというより、ケスティウスの戦いの痛みと、ユダヤ人に向けて注がれた憎しみから行ったのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.8.4

4

Denique non solum urbem, sed etiam vicos et municipia exuri praecepit. Nec injusta erat commotio: quia post tantam insolentiam emendandi erroris facultatem dederat, nec obtemperatum.

PL 15, 2077C

実に、彼は町だけでなく、村や自治市までも焼くよう命じた。その憤激は不当ではなかった。あれほどの傲慢のあとで、過ちを改める機会を与えたのに、聞き入れられなかったからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.8.5

5

Transierat ex ea urbe Josephus in Tiberiadem, prius quam Romanus exercitus appropinquaret: sed plus formidinis ex fuga, quam fiduciae ex praesentia: hoc ipso enim territi sunt, quod bello adversus Romanos gerendo imparem se Josephus arbitrabatur.

PL 15, 2077C

ヨセフスは、ローマ軍が近づく前に、その町からティベリアスへ移っていた。しかし、居合わせることから生まれる信頼よりも、逃亡から生まれる恐れのほうが大きかった。彼らはまさにこのことに恐れをなした。ヨセフスが、自分はローマ人との戦いを進めるに堪えないと考えているように見えたからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.8.6

6

Neque vero aliunde praesumpsit, nisi forte Judaei studia belli deponerent. Ea erat illi prior sententia: si bellum eligerent, malle se subeundo periculo fidem civibus, quam declinando praestare proditorem.

PL 15, 2077D

だが彼は他のことを当てにしたのではなく、ただユダヤ人が戦意を捨てるのを期待したのであった。これが彼の最初の考えであった。もし彼らが戦いを選ぶなら、危険を避けて裏切り者となるより、危険を引き受けて同胞に信義を示すほうを選ぶ、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.8.7

7

Nihil enim magis cavere, quam ne commissum ipsum sibi honorem militiae turparet. Itaque scripsit ad urbem Hierosolymam bellum incubuisse, propereque rescriberent pacem an praelium mallent: consulendum mature.

PL 15, 2077D

というのも、己に託された軍務の名誉を汚すことを何よりも避けたのである。そこで彼はエルサレムの町に書き送った。戦いが迫っているので、急いで返書し、平和と戦闘のどちらを望むかを知らせよ。早急に熟慮せねばならない、と。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.8.8

8

Haec strictim significavit, nihil propense in alteram partem, ne aut bellator meticulosus, aut pertinax rebellio judicaretur.

PL 15, 2078A

これを彼は簡潔に知らせ、どちらの側にも傾く気配は見せなかった。臆病な戦士とも、頑固な反抗者とも判断されないようにするためである。