De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.1
Hoc successu Aretas etiam a Damascenis ad regnandum expetitus, ut Coeles, Syriaeque imperiritaret, quo Ptolemaeum excluderent, quem maxime infestis odiis persequebantur, nec Judaeam immunem reliquit incursionis, de qua victor, licet superato Alexandro, secundum utriusque tamen partis conventum discessit, ac revertitur in sua.
PL 15, 1971Aこの成功により、アレタスはダマスコの人々からも王として求められ、コイレ・シリアを支配することになった〔底本は Coeles, Syriaeque imperiritaret と刷る。コイレ・シリア一つを言うと取り、imperiritaret は imperitaret と読む〕。プトレマイオスを締め出すためであり、彼らは最も敵意に満ちた憎しみでその者を追っていた。アレタスはユダヤをも侵入から免れさせず、アレクサンドロスを打ち破ったとはいえ、双方の合意に従って、勝者としてそこから去り、自分の領地へ戻った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.2
Alexander autem Pellam evertit, et Gerassem petiit iterum de Theodori possessionibus aliquas sibi adjungere parans, eamque sibi bello vindicavit.
PL 15, 1971Bアレクサンドロスは一方、ペラを覆し、再びテオドロスの所有地のいくらかを自分に併せようと企てて、ゲラサを目指し、これを戦いで自分のものとした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.3
Inde in Syriam progressus, Gaulanem et Seleuciam et Gamalam evertit ultus superioris belli contumeliam, ipsas quoque Antiochi munitiones diruit.
PL 15, 1971Bそこからシリアへ進み、先の戦いで受けた侮辱を晴らして、ガウラナとセレウキアとガマラを覆し、アンティオコスの要塞そのものをも破壊した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.4
Quibus ex locis iter in Judaeam convertit, ac praeter spem cum gaudio totius gentis suscipitur pro mirabili successu rerum gestarum: ubi parta bellandi quies exordium tribuit aegritudinis, atque aliquantulum quartanis febrium vicibus affectus, levato paulisper incommodo, dum negotia repetit militaria, nec modum servat, animo validior quam corpore, comminuit omnem suae vigorem salutis viresque absumpsit, atque ita mortuus est.
PL 15, 1971Bこれらの地から、彼はユダヤへ進路を変え、思いがけず、全民の喜びをもって迎えられた。成し遂げた事績の驚くべき成功のゆえである。そこで、戦いの休息を得ると、病の発端が訪れ、しばらくは四日熱の発作の回帰に冒された。苦痛がしばらく和らぐと、軍務に戻ったが、節度を守らず、体よりも心のほうが強かったために、健康の活力をことごとく砕き、力を使い果たして、そのように死んだ。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.5
Viginti itaque et sex annis vario rerum eventu adversum innumeros bellorum tumultus regnum tenuit, et duobus liberis superstitibus, decessit, quos impares regni existimans gubernaculo, summam rem uxoris propriae delegavit sollicitudini, quoniam eam acceptiorem populo cognovit; atque ob hoc apud universos invenisse gratiam, quod etiam ipsa ab immanitate viri semper alienam se faciendam existimaverit, ut non solum refugeret flagitiorum consortia, sed etiam resistendo ejus iniquitatibus, totius in se plebis benevolentiam converteret.
PL 15, 1971Cこうして彼は26年のあいだ、成り行きは区々でありながら、数えきれぬ戦乱に抗して王位を保ち、二人の子を遺して世を去った。彼は、この二人は王国の舵取りに力が足りないと考え、最高の権限を自分の妻の配慮に委ねた。彼女のほうが民に受けがよいと知っていたからである。彼女がそのためにすべての人々のもとで好意を得たというのは、彼女自身もまた、つねに夫の残酷とは無縁であろうと心がけ、悪行の仲間を避けただけでなく、夫の不法に逆らうことによって、全民衆の好意を自分に向けさせたからである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.6
Nec improvida viri sententia fuit: nam regnandi jus mulier inoffense exercuit, sine ullo feminei sexus impedimento, acquisivit moderandi gratiam sacrae legis observatione.
PL 15, 1971C夫の判断は先見を欠いたものではなかった。女は支配の権を滞りなく行使し、女性という性による妨げもなく、聖なる律法を守ることによって、統治における好評を獲得した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.7
Nam dum attentior circa templum cura exerceretur, et dimissa ministeria fraudis succrevit imperii vigor, nec tamen affectu infracta materno regni cupido.
PL 15, 1971C神殿をめぐる配慮がいっそう注意深く行なわれ、欺きの務めが退けられるうちに、支配の力は増した。それでもなお、王位への欲は、母としての情によって折られることがなかった〔この文の係りは定かでない。母の情も母自身の支配の欲を折らなかったと取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.8
Siquidem ex duobus liberis electus unus ad spem regnandi non potestatem, Hyrcanus vocabulo natu senior, ingenio remissior, Aristobulum vero acriorem animo expertem potestatis, emolliebat privati humilitate.
PL 15, 1971Dというのは、二人の子のうち、権力ではなく王位への望みのために選ばれた一人は、ヒルカノスという名で年長、気質は穏やかであった。一方アリストブロスは、心がより鋭いが権力に与れぬ者であり、〔母が〕私人の身分の低さによってその鋭さを和らげていた〔emolliebat の主語は定かでない。母と取った〕。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.9
Assuerunt se Pharisaei mulieri, genus hominum secundum legis doctrinam exercitatum, secundum qualitatem affectus callidum, avidum negotiorum, pecuniae appetens, qui captantes elatam mulierculam, secundum scientiam juris divini extollendo suam fecere, ut pleraque etiam regni negotia ipsis committeret; adhiberent quos vellent: quos vellent excluderent, atque aulico exuerent ministerio.
PL 15, 1971Dファリサイ派は女に取り入ることに慣れた。この人々は、律法の教えにおいては鍛えられ、気質の性質においては抜け目なく、務めを貪り、金を求める者たちであった。彼らは、思い上がった取るに足らぬ女を捕らえ、神の法の知識を高く掲げて自分たちの側のものとし、王国の務めの大半さえ彼らに委ねさせた。彼らは望む者を用い、望む者を締め出し、宮廷の務めから剥ぎ取った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.10
Quid plura? ita se insinuavere, ut commodorum omnium fructus ad eos pervenirent: sumptus et molestiae mulierem solam afficiebant. Nec mediocris mulieri spiritus, ut maxima quaeque auderet, atque supra feminei sexus conditionem praelia disponeret.
PL 15, 1972Aこれ以上何を言おう。彼らは取り入り、すべての利益の実りが彼らのもとに届くようにした。費用と厄介事は、女ひとりに降りかかった。この女の気概は並々ならず、最も大きな事柄をも敢行し、女性という性の分を超えて戦いを采配した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.11
Siquidem et praestantissimam de suis manum paravit, et peregrini exercitus copias coegit ingentes, ut non solum domi tuta ad omnem regnandi securitatem foret, verum etiam exteris potentibus esset formidabilis.
PL 15, 1972Aというのも彼女は、自国の者のうちからきわめて優れた一隊を整え、外国の軍の大兵力を集め、国内で王位の安泰のすべてのために安全であるだけでなく、外国の有力者たちにとっても恐るべき者となったのである。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.12
Ea tamen reliquis praestabat omnibus, sed Pharisaeis quasi inferior obtemperabat. Erat Diogenes in regno ejus, qui de potentissimis.
PL 15, 1972A彼女は他のすべての者に優っていたが、ファリサイ派には、劣る者のように従っていた。彼女の王国にディオゲネスという者がいたが、最も有力な者の一人であった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.13
Alexandri amicis familiaritati ejus inhaeserat: eum adorsi obtruncavere, memorantes ipsius consilio octingentos illos in medio urbis ab Alexandro cruci suffixos; in caeteros quoque facinoris auctores quosque, ut pergeret ultio, mandatum.
PL 15, 1972A彼はアレクサンドロスの親しい友人たちに連なり、その近しさに結びついていた。〔ファリサイ派は〕彼に襲いかかって殺し、あの800人が町の中央でアレクサンドロスによって十字架に付けられたのは彼自身の進言によると言い立てた。さらに、その悪事の張本人であった他の者たちにも報復を続けるよう、命令が出された。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.14
Necabantur itaque, quos Pharisaei praecipiebant, non quos societas sceleris involverat. Quo metu perterriti plerique quibus hujusmodi pericula intendebantur, et maxime praestantiores opibus aut dignitatibus, ab Aristobulo intercessionem imploravere, ut matrem ab exsecutione praecepti severioris, ad meliora inflecteret.
PL 15, 1972Bこうして殺されたのは、ファリサイ派が指示した者たちで、悪事の仲間に巻き込まれていた者たちではなかった。この恐れに震え上がった者の多く、とくに財産や身分で抜きんでていた者たちは、このような危険が向けられていたので、アリストブロスにとりなしを嘆願し、母を、より厳しい命令の執行から、より良い方へと向けさせようとした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 1.12.15
Ille sibi gratiam parare cupiens, non detrectavit. Mulier, aegre licet, oranti tamen filio concessit, ut contuitu honorum quos gesserant, qui in hujusmodi invidiam arcessebantur, supremae necis sententia mitigaretur, atque eos tantum quos obnoxios suspectaret, et patrandi flagitii incentores fuisse urbe egredi juberet. Qui accepta vitae securitate per agros dilapsi sunt.
PL 15, 1972B彼は好意を得たいと望んで、断らなかった。女は、しぶしぶながらも、願う息子に譲った。このような憎悪へ呼び出された者たちが務めた官職への敬意から、極刑の判決は和らげられ、ただ、咎があると疑われ、悪事の遂行の扇動者であったとされる者たちにのみ、町を出るよう命じた。命の保証を受けた彼らは、田舎へ散っていった。