De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.12.1
Instabat Vespasianus, urgebat ita, ut in talo feriretur jaculo sagittae. Turbati sunt Romani, cum sanguinem ducis fluere cernerent. Exagitatus filius, cucurrit ad patrem.
PL 15, 2080Bウェスパシアヌスは迫り、激しく攻め立て、ついに踵に投げ矢の矢を受けて傷つけられた。ローマ人たちは、将軍の血が流れるのを見て動揺した。取り乱した息子が、父のもとへ走った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.12.2
Sed ille supra vim vulneris virtutem gerens animi, prohibet trepidare filium, magisque in praelium accendit milites, ut injuriam ducis ulciscerentur. Ipse signifer revocabat exercitum, et ad muros cogebat.
PL 15, 2080Bしかし彼は、傷の痛みを超える心の武勇を示して、息子が慌てるのを制し、いっそう兵士たちを戦いに奮い立たせ、将軍が受けた侮辱を晴らさせようとした。自ら旗手となって軍を呼び戻し、城壁へ追い立てた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.12.3
Ipse in bellum caeteros adhortabatur, alii sagittis, alii telis, alii balistis hostem urgebant.
PL 15, 2080C彼自らほかの者たちを戦いへ励まし、ある者は矢で、ある者は投げ槍で、ある者は投石機で敵を攻め立てた。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.12.4
Tanta autem erat hujus tormenti vis, quo saxa in hostem jaciebantur, ut percussus unus ex sociis Joseph qui prope adstaret, comminuto capite rueret, et occipitium ejus usque ad tertium stadium excuteretur: mulier quoque alvo gravis percussa uterum, supra dimidium stadii de intima sede secreti genitalis, excuteret infantem.
PL 15, 2080Cこの器械が敵へ石を投げる力はあまりに大きく、そばに立っていたヨセフス〔底本は Joseph〕の仲間の一人が打たれ、頭を砕かれて倒れ、その後頭部が三スタディオンの先まで飛ばされた。また身重の女が腹を打たれ、陰部の奥の座から、半スタディオンを超えて胎児を弾き出した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.12.5
Ad postremum cum victor jam muro Romanus miles succederet, et in ipso aditu utrimque valida manu decertaretur: sicut erant conserti, oleo ferventi Josephus perfundi Romanos jubet, quod facile a vertice ad ima defluebat vestigia.
PL 15, 2080Cついに、ローマ兵が勝者としてすでに城壁に取りつき、まさにその入口で両側から強力な手勢で戦われていたとき、ヨセフスは、組み合ったままのローマ人たちに煮えたぎる油を浴びせるよう命じた。それは頭から足先までたやすく流れ下った。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.12.6
Nec minor incendio flammae candentis, olei fervor omnes artus depascebatur. Succedebant tamen alii, plerisque etiam sudor profluus olei vim refrigerabat.
PL 15, 2080D白熱した炎の火事にも劣らず、油の熱は四肢のすべてをむさぼった。それでも他の者たちが次々に続き、多くの者には、流れる汗が油の勢いを冷ましもした。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.12.7
Et quamvis hujusmodi olei natura sit, ut cito calescat, et serius conceptum deponat calorem; tamen victoriae studio abscondebant injuriam.
PL 15, 2080Dまた、この種の油の性質は、すぐに熱くなり、受けた熱を捨てるのは遅いのだが、それでも彼らは勝利への熱意から、その傷を隠した。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 3.12.8
Ardebant animis, ut nullum corporis sentirent incendium, nec tanti aestimabant poenae ferventis dolorem, quanti dispendium gloriae, si tamquam exsortes triumphorum desisterent bello, qui duces fuerant periculorum. Vel sanguine itaque suo restinguere incendium olei certabant.
PL 15, 2080D彼らは心が燃え、体の火傷を少しも感じないほどで、煮えたぎる刑罰の苦痛を、栄光を失う損失ほどには重んじなかった。危険の先頭に立っていた者たちが、凱旋の分け前にあずからぬ者のように戦いをやめるなら、その損失は大きいからである。こうして彼らは、自らの血で油の火を消そうとさえ競った。