偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber II, Caput V 第2巻 第V章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2041D · 17 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.1

1

Quod igitur ludibrium imperitante Tiberio acciderit, non putavi praetereundum, ut ex eo deformitas colligatur imperatoris.

PL 15, 2041D

さて、ティベリウスの治世に起こったこの嘲弄の事件は、見過ごすべきでないと思った。そこから皇帝の醜さが見て取れるからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.2

2

Sicut enim boni principis vita, probitatis quaedam praescriptio, et per universos vivendi forma est: ita imperatoris colluvio, lex flagitiorum est.

PL 15, 2041D

というのも、善き元首の生が、廉直さの一種の手本であり、万人にとっての生き方の型であるように、皇帝の汚濁は、悪行の法となるからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.3

3

Ab eo missus Pilatus est in Judaeam vir improbus; atque in exiguo ponens mendacium, circumvenit Samaritanos, ut montem cui nomen Gadir, peterent: erat enim illis sacratus, eo quod vellet eorum mysteria cognoscere.

PL 15, 2042A

彼によってユダヤに遣わされたピラトは邪悪な男であり、嘘をつくことを取るに足らぬこととして、サマリア人を欺き、ガディル〔底本は Gadir。ゲリジム山のことか〕という名の山へ向かわせた。そこは彼らにとって聖別された山であった。ピラトは彼らの秘儀を知りたいからだと称したのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.4

4

Et ascendens, populum praevenit equitatu, pedestrique exercitu stravit, affictoque crimine, quod a Romanis discedere, et conciliabulum sibi quaerere praeparassent.

PL 15, 2042A

そして山に登ると、騎兵で民を先回りし、歩兵の軍で打ち倒し、彼らはローマ人から離れ、自分たちのために集会の場を求めようと企てていたという罪状をでっち上げた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.5

5

Quid enim non auderet, qui etiam Christum Dominum ad salutem humani generis advenientem, multis et divinis operibus profundentem in homines misericordiae suae gratiam, nihilque aliud docentem, nisi quod primum Deo, deinde imperatoribus faceret populos obedientes, cruci suffixerit?

PL 15, 2042A

実際、人類の救いのために到来し、多くの神的な業によって自らの慈しみの恩寵を人々に注ぎ、民をまず神に、次いで皇帝たちに従順にさせること以外には何も教えなかった主キリストをさえ十字架に釘づけにした者が、いったい何をあえてしないだろうか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.6

6

Demensque, qui minister esset sacrilegi furoris, ut interficeret auctorem salutis. Ex illo itaque Judaeorum res proditae, ex illo exitium genti, temploque maturatum excidium.

PL 15, 2042A

しかも彼は正気を失い、冒瀆の狂気の手先となって、救いの創始者を殺した。それゆえ、あの時からユダヤ人の事柄は売り渡され、あの時から民には滅亡が、神殿には破壊が早められた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.7

7

Nam si Herodes qui Joannem neci tradidit, perfidiae et crudelitatis suae pretium luit, dejectus regno atque exsilio datus: quanto magis praecipitibus furiis actum intelligi datur eum, qui Christum occiderit?

PL 15, 2042B

というのも、ヨハネを死に渡したヘロデが、その背信と残酷さの代価を払い、王位を追われて追放に処されたのなら、キリストを殺した者が真っ逆さまの狂乱に駆られていたと理解されるのは、どれほどいっそうのことか。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.8

8

Quae causa autem fuerit mortis Joannis, breviter expediam. Philippum et Herodem qui prius Antipas dictus est germanos fuisse supra ostendimus. Uxorem Philippi Herodiadem, quam Herodes illicito ac nefando sibi sociavit jure matrimonii.

PL 15, 2042B

ヨハネの死の原因が何であったかは、手短に述べよう。フィリポと、以前アンティパスと呼ばれたヘロデが実の兄弟であったことは、先に示した。そのフィリポの妻ヘロディアを、ヘロデは、許されず忌まわしい婚姻の法によって、自分のものとしたのである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.9

9

Non tulit hoc Joannes, et ait illi: Non tibi licet uxorem habere fratris tui (Matth. VI, 18) . Tum ille commotus, in carcerem detrusit Joannem. Nec multo post necavit virum justum, et constantem divinae Legis exsecutorem.

PL 15, 2042B

ヨハネはこれに耐えず、彼に言った。「汝には、汝の兄弟の妻を持つことは許されない」(マタイ6:18)〔ミーニュの刷る引照のまま写した。この言葉はマルコ6:18のもので(マタイでは14:4)、ミーニュの引照は書名を誤っているらしい〕。するとヘロデは怒り、ヨハネを牢獄に押し込んだ。そして間もなく、この義人、神の法の不屈の執行者を殺した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.10

10

Non solum enim quasi praedicator Evangelii, fraterni cubilis incestum reprehendebat, verum etiam quasi Legis exsecutor, praevaricatorem Legis condemnavit, qui fratris uxorem viventis eripuerat, praesertim habentem semen de germano ipsius.

PL 15, 2042C

というのも、ヨハネは、福音の宣教者として兄弟の寝床の不浄を咎めたばかりでなく、律法の執行者としても、律法の背反者を断罪したからである。その者は、兄弟が生きているのにその妻を奪い、しかも、まさにその兄弟との間に子をなしている女を奪ったのであった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.11

11

Hinc excitata Judaeorum fere omnium in Herodem odia et poena accelerata: cujus auctor Herodias videns Agrippam plurimum praevaluisse apud Caesarem, compulit eum Romam pergere, quo sibi imperatoris gratiam conciliaret, objectans desidiae contumeliam, quod fugitans labores, dum moratur domi, indignos sibi pateretur anteferri.

PL 15, 2042C

ここから、ほとんどすべてのユダヤ人のヘロデに対する憎しみが燃え上がり、刑罰が早められた。その張本人はヘロディアであった。彼女は、アグリッパがカエサルのもとで大いに力を得ているのを見て、ヘロデにローマへ行くよう強い、そこで皇帝の好意を自分のために取りつけさせようとした。そして怠惰だという侮辱を投げつけ、苦労を避けて家に留まっている間に、取るに足りない者たちが自分より先に立てられるのを許しているではないか、と言った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.12

12

Nam cum Agrippa ex privato rex factus sit; quanto magis ipsi jamdudum tetrarchae, quo regnum conferat, Caesarem non dubitaturum?

PL 15, 2042C

アグリッパは私人から王となったのだから、すでに久しく四分領主であるヘロデ自身に王国を授けることを、カエサルがためらうはずがない、と〔quo regnum conferat の係りは定かでない。「王国を授けるのを」と取った〕。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.13

13

Itaque mulieris opprobria nequaquam sustinens, Romam profectus, dum Caii amicitiam petit, ab Agrippa accusatus, etiam tetrarchiam amisit, quam a Julio Augusto acceperat; et fugitans in Hispaniam una cum uxore Herodiade moerore animi consumptus est.

PL 15, 2042C

こうしてヘロデは、女の非難にまったく耐えられず、ローマへ出発したが、ガイウスの友誼を求めている間に、アグリッパに訴えられ、ユリウス・アウグストゥスから受けていた四分領をも失い、ヒスパニアへ逃れて、妻ヘロディアとともに、心の憂いに衰え果てた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.14

14

Mortuo quoque Tiberio, Caius successit, qui dominum se et deum videri atque appellari volens, causas dedit Judaeis gravissimae seditionis, ac nisi properato fine imperium clausisset, Judaeorum genti finem fecerat maturiorem.

PL 15, 2042D

ティベリウスが死ぬと、ガイウスが継いだ。彼は、自分が主にして神と見られ、そう呼ばれることを望んで、ユダヤ人にきわめて重大な内乱の原因を与えた。もし早々に生涯を終えて帝位を閉じていなかったならば、ユダヤ人の民に、より早く終わりをもたらしていたであろう。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.15

15

Non solum enim ab illicitis non revocabat suos, verum etiam missis in Judaeam, ultima supplicia minitabatur, nisi omnia adversum jus et fas religionis armis patrarent.

PL 15, 2042D

というのも、彼は、自分の配下の者たちを禁じられた行いから呼び戻さなかったばかりか、ユダヤへ遣わした者たちに、宗教の法と掟に反することをことごとく武力で成し遂げないなら、極刑に処すと脅したからである。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.16

16

Plurimum enim potuit imperio Agrippa: sed dum vellet muro ambire maximo Hierosolymam, ut Romanis fieret inexpugnabilis (praevidebat enim imminentem ruinam), morte praeventus, opus imperfectum reliquit.

PL 15, 2043A

実際、アグリッパは帝権のもとで大いに力があった。しかし、エルサレムを非常に大きな城壁で囲み、ローマ人に対して攻略不能にしようとしているうちに(迫り来る滅びを予見していたからである)、死に先を越され、その工事を未完のまま残した。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.5.17

17

Nec minorem potentiam exercuit imperitante Claudio: quia ipsius quoque primitiis interfuit, cum Caio perempto, ipse a militibus assumptus, in imperium resistente sibi Senatu, regni taedio Agrippam legatum direxit: quo interprete promissa moderatoris imperii fines, diffinita gratia, pax convenit: in locum Agrippae patris Agrippa filius ejus a Claudio Caesare rex subrogatus est.

PL 15, 2043A

彼はクラウディウスの治世にも劣らぬ力をふるった。クラウディウスの即位の初めにも関わったからである。ガイウスが殺されると、クラウディウス自身は兵士たちに擁立されて帝位に就いたが、元老院が彼に抵抗したので、支配をめぐる倦み疲れから〔regni taedio の意味は定かでない。元老院が王の支配を嫌ったことを言うとも取れる〕、アグリッパを使節として遣わした。その仲介によって、支配を司る者の約束と支配の境界とが、好意によって定められ〔この箇所の係りは定かでない。このように取った〕、和が整った。父アグリッパに代わって、その子アグリッパが、カエサル・クラウディウスによって王に任じられた。