De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.1
Etsi plerisque improvidus consulendi moderandique impatiens, dolor gravibus aliquos faciat inaestuare querimoniis: tamen ubi consilium sumitur, sequestratur affectus doloris.
PL 15, 2045B「たとえ苦痛が、多くの者にとって先を見ず、助言も抑制も受け付けず、ある者たちを激しい不満の声で煮えたぎらせるとしても、助言が取り入れられるときには、苦痛の感情は脇に置かれる。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.2
Nam si promptos ad ulciscendas injurias et ad inferendum Romano bellum imperio, universos ex hoc populo comperissem, ac non melioris partis et tranquillioris sententiae, quod pacis est praeoptare et quod quietis praeferre, nec ad vos venire ausus forem, nec consilium dare.
PL 15, 2045B「もし私が、この民の全員が、不当な仕打ちへの復讐と、ローマの支配に戦いを仕掛けることに逸っていると知ったなら、平和を選び、静けさを重んじる、より善い、より穏やかな考えの者たちがいないと知ったなら、私は諸君のもとへ来ることも、助言を与えることもあえてしなかったであろう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.3
Superfluum est enim suadere quid fieri oporteat, cum audientium assensus in deteriora sit.
PL 15, 2045C「聞く者たちの同意がより悪いほうへ傾いているときには、何をなすべきかを説くのは余計だからである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.4
Sed quia aliis inexpertus bellicorum usus malorum, aliis perfunctoria spes libertatis praedulcis ad expetendum, sed plerumque gravis ad adipiscendum: multis enim dum libertas petitur, servitus accumulatur, et frequenter totum eripitur, quibus vel nomen libertatis remanserat; alios quibus praesentia utilitate sui displicent, rerum novitas invitat, ac si turbentur negotia, lucrum putatur: ideo vobiscum consilium conferendum putavi, ne aut prudentiorum sobrietas praeripiatur insolentiorum audacia: aut qui recte sapere nesciunt, nostro saltem admoniti sermone cognoscant, acquiescendum esse consultioribus.
PL 15, 2045C「しかし、ある者には戦いの害を経験した覚えがなく、ある者には、求めるにはこのうえなく甘美だが、手に入れるにはたいてい重い、うわべだけの自由への希望がある。多くの者にとっては、自由が求められるうちに隷属が積み重なり、自由という名だけは残っていた者たちから、しばしばすべてが奪われるのである。また別の者たちは、自分の利のために現状を不満とし、変革に誘われ、事態が乱されるなら得になると思っている。それゆえ私は、諸君と助言を交わすべきだと考えた。思慮深い者たちの節度が、より傲慢な者たちの大胆さに先を越されることのないように、また、正しく判断することを知らぬ者たちが、せめて我々の言葉に諭されて、より思慮ある者たちに従うべきことを知るように。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.5
Silentium igitur deferendum censeo, ut et nos quae conducere vobis arbitramur aperiamus, et vestrum nemo perturbetur, si aliqua praeter suam voluntatem audiat.
PL 15, 2045C「それゆえ私は、静粛が守られるべきだと考える。我々が、諸君にとって益になると思うことを明らかにし、諸君の誰もが、自分の望みに反することを聞いても動揺しないようにするためである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.6
Nemo enim poterit aestimare, quale sit quod dicitur, nisi audierit prius, cujus ipse futurus arbiter sit: probet ne an respuat, frustra conturbatur, ne audiat: licet enim et post consolationem unicuique sentire, quod sentit: et si discessio placet etiam post sobrios monitus, servare inconsultae voluntatis sententiam.
PL 15, 2045D「実に、語られることがどのようなものかを、誰も、まず聞いてからでなければ見積もることはできない。自らがその審判者となるはずなのに、是認するにせよ退けるにせよ、聞くまいとして騒ぐのは無益である。勧めを聞いたのちにも〔底本は consolationem(慰め)。consultationem(協議)の意に取った〕、各人は自分の思うところを思うことが許されるのであり、節度ある勧告ののちにも離反が気に入るなら、思慮なき意志の考えを守り通すことが許される。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.7
Sed dicet aliquis. Cur frustra audiri velint, si non acquiescant qui audiunt? Quia si nolint acquiescere cum audierint, portio mihi concionis, non omnis populus periclitabitur: si autem audire nolint, etiam cum pars audiri conturbat universo populo eripiatur audiendi profectus.
PL 15, 2045D「だが、誰かが言うだろう。『聞く者たちが従わないのなら、なぜ無益に聞かれることを望むのか』と。聞いたのちにも従おうとしないなら、私にとって、危険にさらされるのは集会の一部であって、民全体ではないからである。しかし、聞こうとしないなら、一部が聞かれるときにも騒ぎ立てて〔妨げるので〕、民全体から聞くことの益が奪われる〔cum pars audiri conturbat の係りは定かでない。このように取った〕。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.8
Itaque apud eos mihi orietur sermo, qui audire voluerint, si vel ex parte aliqua mihi silentium deferatur: intercipietur enim sermo omnis et quasi totus desidet, si concionalis fragoris, et inquieti strepitus examinetur impedimento.
PL 15, 2046A「それゆえ、私の言葉は、聞こうとする者たちのもとでこそ生まれるであろう。ただし、私に少しでも静けさが与えられるならば。集会の騒音と落ち着かぬ喧噪という妨げにさらされるなら、言葉はすべて途切れ、ほとんど全体が沈み込んでしまうからである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.9
Duo sunt itaque, quibus primo respondendum arbitror: quae in maximo sunt querelarum pondere: quod plerique vociferantur de injuriis praesidum: et quod plerique periisse sibi libertatem gemunt. Quarum propositionum separanda mihi complexio videtur.
PL 15, 2046A「それゆえ、まず答えるべきと私が考える点が二つある。いずれも不満の最も重い点である。多くの者が総督たちの不当な仕打ちを叫び立てていること、また多くの者が、自由が失われたと嘆いていることである。この二つの主張は、私には、その結びつきを切り離すべきだと思われる。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.10
Si enim praesides improbi, quid opus est libertatem attollere? ne videamini non eorum merito, sed servitutis fastidio accusare praesides, quasi dominationis ministros. Aut si intolerabilis servitus, superflua ergo de praesidibus querimonia.
PL 15, 2046A「実に、総督たちが邪悪なのなら、なぜ自由を持ち上げる必要があるのか。諸君が、総督たちの功罪によってではなく、隷属への嫌悪から、総督たちを、支配の手先であるかのように告発していると見られないためである。あるいは、隷属が耐えがたいのなら、総督たちについての不平は余計である。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.11
Nam etsi in illis moderatior sit, nihilominus tamen turpis servitus est. Consideremus ergo, ne in utroque eorum non perfunctoria bellorum materia sit: quid enim ineptius, quam de injuriis queri, et bellum subtexere, ac periculis mutare contumelias?
PL 15, 2046B「たとえ彼らのもとで隷属がより穏やかであっても、それでも隷属は恥ずべきものである。それゆえ、そのどちらにも、戦いの根拠がうわべだけのものにすぎないのではないか、考えてみよう〔ne ... non の意味は定かでない。このように取った〕。実際、不当な仕打ちを嘆きながら戦いを織り込み、危険によって侮辱を取り替えるほど、愚かなことがあろうか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.12
Dum judicem refugias, hostem inducas: cum judex iniquus plerumque juris interpres sit, hostis autem etiam justus semper sit appetitor salutis.
PL 15, 2046B「裁判官を避けようとして、敵を招き入れる。不正な裁判官でもたいていは法の解釈者であるのに対し、敵は、たとえ正しくても、つねに〔人の〕命を狙う者だからである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.13
Temperari ergo, non exasperari judicem decet; hostem caveri, ne alterum acerbes, alterum arcessas: cum et ille delinimento mitior fiat, et iste declinari debeat, ne possit nocere. Cavendum igitur de judicibus, ne major querela quam injuria sit.
PL 15, 2046B「それゆえ、裁判官はなだめられるべきで、怒らせるべきではない。敵は警戒されるべきであり、一方を苛立たせ、他方を呼び寄せてはならない。前者はなだめられて穏やかになりうるが、後者は害をなしえないよう避けねばならないからである。したがって、裁判官については、不平が不当な仕打ちより大きくならぬよう、気をつけねばならない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.14
Gravior quoque objectionum invidia, quam commissorum pretia. Saepe etenim qui primo verecundius deliquerint, accusati insolentiores sunt, et qui occulte ante furati sunt, postea palam latrocinantur.
PL 15, 2046C「さらに、非難の憎悪は、犯した事の代価よりも重い。実際、最初は控えめに罪を犯した者が、告発されるとかえって傲慢になり、以前は隠れて盗んでいた者が、のちには公然と盗賊として振る舞う、ということがしばしばある。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.15
Nihil itaque tam exasperat fervorem vulneris, quam ferendi impatientia. Denique impensius in ipsis agrestibus feris arctissima vincula, si se excitent, imprimuntur: si quiescant, relaxantur: gravis quoque febrium vis tolerando minuitur, inquietudine augetur.
PL 15, 2046C「それゆえ、傷の熱を、耐えることへの無辛抱ほど募らせるものはない。実に、野生の獣にさえ、暴れれば最も固い縛めがいっそう強く課され、静まれば緩められる。熱病の激しい力も、耐えることによって減じ、落ち着きのなさによって増す。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.16
Quod si norint sibi consulere agrestia, ut naturae obliviscantur, quo dolorem allevent: quanto magis in hominibus frequens id docuit usus, quod eorum qui laesi sunt toleranda, laedentibus fuerit verecunda, ut sine accusatore correxerint, quod accusati non emendassent.
PL 15, 2046C「もし野の生き物が、苦痛を軽くするために自分の本性を忘れるほどに、わが身を図ることを知っているのなら、人間においてはなおさら、次のことを、たび重なる経験が教えてきた。傷つけられた者たちの忍耐は、傷つけた者たちにとって恥じ入らせるものとなり、彼らは、告発されても改めなかったことを、告発者なしに改めたのである、と。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.17
Sed esto, fuerit intolerabilis Romanorum judicum insolentia; quid igitur tolerabilius, universos, an unum perpeti? Quae autem justitia, cum unus laeserit, bellum inferre omnibus? Numquid omnes Romani injuriae auctores?
PL 15, 2046D「だが、仮にローマの裁判官たちの傲慢が耐えがたかったとしよう。では、全員に耐えるのと一人に耐えるのと、どちらがより耐えやすいか。また、一人が傷つけたからといって、全員に戦いを仕掛けるのは、どのような正義か。まさかローマ人の全員が、不当な仕打ちの張本人だというのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.18
Numquid ipse Caesar? aut studiose electus est improbus, qui ad vos mitteretur: sed neque speculari possunt transmarina, oculosque ad orientem et occidentem intendere, ut illic videant, quae hic geruntur: neque audire facile quod etsi sollicitudo exigat, longinquitas negat probationum difficultatem.
PL 15, 2046D「まさかカエサル自身がそうだというのか。あるいは、諸君のもとへ遣わされるために、邪悪な者がわざわざ選ばれたというのか。だが、彼らは海の向こうを見張ることはできず、東にも西にも目を向けて、そこで行われていることをここから見ることもできず、〔訴えを〕たやすく聞くこともできない。たとえ配慮がそれを求めても、距離の遠さと、証拠を挙げることの難しさがそれを許さないのである〔この文は構文が崩れており、意味を補って訳した〕。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.19
Unius igitur culpa dissidium pariet orbis Romani, cum etiam sine querelis vestris propera correctio sit, nulla accusationis invidia, itineris nullo labore. Annuis enim vicibus Romani magistratus mutantur.
PL 15, 2046D「それなのに、一人の咎が、ローマ世界との離反を生むのか。諸君が嘆かなくとも速やかな是正があり、告発の憎悪もなく、旅の労苦もないというのに。ローマの官職者は毎年交替するのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.20
Quo fit, ut nec insolens diu maneat, et moderatior cito succedat. Nihil igitur oberit quievisse, cum remedium deferatur etiam quiescentibus. Causas belli autem intexere perniciosum; quia dura belli adversum omnes conditio, adversum Romanos ultima.
PL 15, 2047A「そのため、傲慢な者は長くとどまらず、より穏やかな者がすぐに後を継ぐ。それゆえ、静かにしていたとて害にはならない。救済は、静かにしている者たちにさえ与えられるのだから。一方、戦いの原因を織り込むのは破滅的である。戦いの条件は万人に対して苛酷であり、ローマ人に対しては最悪だからである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.21
Quos si fugere velis, cum superare nequeas, orbis terrarum tibi derelinquendus est. Sed libertatis cupiditatem praetenditis? Sera ista deliberatio; prius certandum fuit, ne amitteretis libertatem quam ut amissam reposceretis.
PL 15, 2047A「彼らから逃れようとしても、打ち勝つことができないのなら、あなたは全世界を捨てねばならない。それとも、諸君は自由への欲求を口実にするのか。その熟慮は遅すぎる。自由を失わぬように先に戦うべきであったのであり、失った自由を取り戻すよう求めるべきではなかった。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.22
Durus servitutis usus, et ideo a principio non fuit subeunda, aut suscepta aequanimiter ferenda. Tunc decuit restitisse, cum ad servitium vocaremini.
PL 15, 2047A「隷属の習いは苛酷である。だから、初めから受け入れるべきではなかったか、受け入れたのなら、穏やかに耐えるべきである。隷属へ呼ばれたとき、抵抗するのがふさわしかった。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.23
Illa justior pugna: qui autem semel se dederit in servitutem, etsi postea subtrahere se velit, non ille tamquam amator libertatis asseritur, sed tamquam servus contumax adjudicatur.
PL 15, 2047B「あの戦いのほうが正しかった。だが、いったん隷属に身を委ねた者は、のちに身を引こうと望んでも、自由を愛する者として自由を宣せられるのではなく、反抗的な奴隷として〔主人に〕引き渡される。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.24
Ubi erat ista libertatis defensio, cum Pompeius vestris ingrueret regionibus: urbem dominus intraret, ubi erant arma pro libertate? Cur deposita sunt a patribus nostris?
PL 15, 2047B「ポンペイウスが諸君の国々に襲いかかり、主人として町に入ったとき、この自由の擁護はどこにあったのか。自由のための武器はどこにあったのか。なぜ我々の父祖たちはそれを置いたのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.25
Et certe illi fortiores nobis fuere, vigebant animis, abundabant subsidiis, cupiebant repugnare: sed exiguam Romani exercitus non sustinuere portionem: victi sunt, sed reservati agnoverunt jugum servitutis, ne tolerarent poenam captivitatis.
PL 15, 2047B「しかも彼らは確かに我々より強く、心は意気盛んで、援軍に富み、抗おうと望んでいた。だが、ローマ軍のほんのわずかな部分にも持ちこたえなかった。敗れたが、生き残って、捕囚の刑罰を受けぬように、隷属の軛を承認したのである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.26
Quid recusatis haeredes, quod debetis jure successionis? Astringunt vos negotia patrum: quomodo obedientiam refugitis, tanto inferiores obedientibus? aut quid vobis reliqui erit, qui in vos Caesarem et omnem virtutem Romanam movetis?
PL 15, 2047B「相続人たちよ、なぜ、相続の法によって負うべきものを拒むのか。父祖たちの取り決めは諸君を縛っている。従う者たちよりはるかに劣る諸君が、なぜ従順を避けるのか。あるいは、カエサルとローマの武勇のすべてを自分たちに向けて動かす諸君に、何が残るというのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.27
Quomodo potestis sustinere eos, qui de omnibus triumpharunt, atque ab omnibus sibi militantibus nunc adjuvantur?
PL 15, 2047C「あらゆる者に対して凱旋式を挙げ、いまはあらゆる従軍する者たちに助けられているローマ人に、どうして諸君は持ちこたえられるのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.28
Et Athenienses quidem pro libertate totius Graeciae incendio patriam tradiderunt, exsilio mutantes domos, ne sibi Xerxes dominaretur, quem in terris navigantem, in fluctibus gradientem, cum eum nec maria caperent, nec terra sustineret, quod Europae totius spatia transitus ejus itineris includeret, angustioribus terrarum finibus, quam exercitus commeatu: ita persecuti sunt fugientem, ut vix una nave fugitans, auxiliique indigens, se subtraheret captivitati: verum ipsi illi viri qui totam fregerunt Asiam, propter exiguam Salaminam et imperitantem fluctibus Xerxem subigentem maria, in eo ipso quod sibi subjectum putabat, elemento, gloriosissime debellatum fugarunt: nunc Romanis serviunt, et principes totius Graeciae Italorum imperiis obtemperant: atque illae Athenae, quae leges aliis dabant, nunc alienis legibus famulantur.
PL 15, 2047C「アテナイ人たちも、全ギリシアの自由のために、火に祖国を渡し、家々を追放と取り替えた。クセルクセスが自分たちを支配しないようにするためである。彼は陸を航行し、波の上を歩むかのようで、海も彼を容れきれず、陸も支えきれなかった。ヨーロッパ全土の広がりがその進軍の通過をかろうじて容れるほどで、土地の境は、軍勢の通過には狭すぎたからである。アテナイ人たちは、逃げる彼を追撃して、彼がかろうじて一隻の舟で逃れ、助けを必要としつつ、捕囚から身を引き離すほどにした。しかも、アジア全土を打ち砕いたまさにその人々が、小さなサラミスのために、波を支配し海を従わせるクセルクセスを、彼が自分に従うと思っていたまさにその元素の中で、この上なく栄光ある仕方で打ち破って敗走させたのである。いま、彼らはローマ人に仕え、全ギリシアの首長たちがイタリア人の支配に従い、ほかの者たちに法を与えていたあのアテナイも、いまは他人の法に仕えている。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.29
Lacedaemonii quoque post Thermopylas et Leonidae defuncti triumphos, post Agesilaum servatorem Asiae, nunc amant dominos suos.
PL 15, 2047D「ラケダイモン人もまた、テルモピュライと、死せるレオニダスの凱旋ののち、アジアの救い主アゲシラオスののち、いまは自分たちの主人たちを愛している。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.30
Macedonia quoque atque Africa, quae per suos validissimos duces totius orbis imperium in sua jura et possessiones transfuderant, translatam a se potentiam non indignantur, tantaque rerum mutatione contentae, optant propitios dominos, quos ad servitutem petebant.
PL 15, 2048A「マケドニアとアフリカも、自らの最も強力な将軍たち〔dux。ローマ以外の最高指揮官も「将軍」と訳す〕によって、全世界の支配を自分たちの法と所有に移しかえたが、自分たちから移された権力に憤らず、これほどの事態の変転にも満足して、かつて隷属させようと求めていた者たちが、好意ある主人であるようにと願っている。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.31
Nec Philippi divitiis Macedones, nec Alexandri excitantur triumphis, quos duces omnium prudentissimos, non immerito invictos arbitrabantur, quia alter se contra Graeciam tenuit, alter fugiens arma Romana, usque ad regna Caspia et extrema subactae Persidis atque Indorum secreta victor pervenit: magni nomen obtinuit, quia maximos omnium non lacessivit.
PL 15, 2048A「マケドニア人は、フィリッポスの富にも、アレクサンドロスの凱旋にも奮い立たない。彼らはこの二人を、あらゆる将軍のうち最も思慮深い者、不敗の者と見なしているが、それも故なしとしない。一方はギリシアに対して自らを保ち、他方はローマの武器を避けて、カスピの諸王国と、征服されたペルシアの果て、インド人の奥地にまで勝者として達し、「大王」の名を得たのは、あらゆる者のうち最も強大な者に挑まなかったからである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.32
Quem licet immatura mors triumpho Romanorum subtraxerit, servit tamen et ipse in posteris suis, quibus orientis spolia, non ad fulcrum dominationis quaesita, sed ad pretium servitutis, ut nobilitas famulantium ad victoris opes perveniret. Magna virtus Alexandro.
PL 15, 2048A「その人〔アレクサンドロス〕を、早すぎる死がローマ人の凱旋から奪ったとはいえ、彼もまた自分の子孫のうちで仕えている。その子孫のために、東方の戦利品は、支配を支える柱としてではなく、隷従の代価として求められ、仕える者たちの高貴さが勝者の富に帰するようにされた〔本文が崩れているらしく、字義どおりに取った〕。アレクサンドロスには大いなる武勇があった。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.33
Quid tamen mirum? Ille usque ad oceanum victoriam extendit, Romani ultra oceanum. Testis est Britannia extra orbem posita, sed Romanorum virtute in orbem redacta. Quos aetas superior ignorat, didicit Romanorum victoria.
PL 15, 2048B「だが、何が不思議か。彼は大洋にまで勝利を広げたが、ローマ人は大洋を越えた。世界の外に置かれながら、ローマ人の武勇によって世界の内に組み入れられたブリタンニアが、その証人である。前の世代が知らなかった者たちを、ローマ人の勝利は知るに至った。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.34
Serviunt et ipsi, qui, quid esset servitus, ignorabant: soli sibi nati, et semper sibi liberi quia a superiorum potentia, interfuso oceano secreti metuere non poterant, quos nesciebant. Plus itaque fuit transisse ad Britannos, quam triumphasse de Britannis.
PL 15, 2048B「彼らもまた仕えている。隷従とは何かを知らなかった者たちである。ただ自分たちのために生まれ、つねに自分たちだけで自由であり、大洋に隔てられて、自分たちの知らぬ上位の者たちの力を恐れることができなかったのだ。それゆえ、ブリトン人のもとへ渡ったことは、ブリトン人に勝って凱旋したことよりも大きな事であった。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.35
Quid enim facerent, elementis jam Romanorum imperio subjectis? Docuit illos oceanus servitutis patientiam, postquam transfretantibus et ipsi Romanorum navigiis, insuetam sibi servitutem agnoverant.
PL 15, 2048B「実際、諸元素がすでにローマ人の支配に服している以上、彼らに何ができたであろう。大洋は彼らに隷従に耐えることを教えた。ローマ人の船が自分たちのもとへも海を渡ってきたとき、彼らは、慣れぬ隷従を悟ったのである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.36
Nam de Annibale quid retexam, qui tot regionum victor Romanis et ipse militavit triumphis, quibus Alpes aperuit, viam stravit, urbes subegit, quae victoribus acquirerentur?
PL 15, 2048C「ハンニバルについて、今さら何を語り直そうか。多くの地方の勝者であった彼も、ローマ人の凱旋のために戦った。彼はそのためにアルプスを開き、道を敷き、勝者に獲得されるはずの町々を屈服させたのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.37
Et qui frequenter superiorem, spem tamen victoriae victis numquam interclusit, semel victus reparare se nequivit.
PL 15, 2048C「しばしば優位に立ち、敗れた者たちに勝利の望みを決して断たなかった彼も、一度敗れると、立ち直ることができなかった。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.38
Cessit sponte victoribus, quos victor non sustinebat; abjectisque armis victricibus, ad Prusiam sese contulit regem: ex duce mercenarius, ex triumphatore fugitivus.
PL 15, 2048C「彼は、勝者であったときには耐えられなかった勝者〔ローマ人〕に、みずから屈し、勝利をもたらした武器を投げ捨てて、プルシアス王のもとへ身を寄せた。将軍から傭兵へ、凱旋者から逃亡者へと。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.39
Veniamus ad Galliarum incolas, populos natura feroces, et naturalibus muris ferociores, quos non caementa parietum, sed juga Alpium ab ortu solis tuentur, ab occasu oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta, immanesque Germani insuperabiles, et inaccessibiles reddidisse se claustrorum beneficiis aestimabantur: Romanis tamen supra nubes viantibus, et ultra columnas Herculis imperium propagantibus, nihil invium fuit: tanta felicitate hostis, et qui latebat repertus, et qui resistebat, victus est: quorum improviso adventu consedisse montes Germania credidit, Rhenum exaruisse, qui magnitudine corporum et contemptu mortis caeteris validiores, qui retinaculum ante suum Rhenum putabant, nunc salutis defensionem.
PL 15, 2048C「ガリアの住民に目を転じよう。生来荒々しい民で、天然の城壁によっていっそう荒々しい。彼らを守るのは壁の石積みではなく、日の出の側ではアルプスの山稜であり、日の入りの側では大洋が囲み、南ではピレネーの断崖、北ではライン川の流れが囲む。強大なゲルマン人も、こうした防壁の恩恵によって、自らを打ち破りがたく近づきがたいものにしたと思われていた。だが、ローマ人は雲の上を行き、ヘラクレスの柱の彼方にまで支配を広げたので、通れぬ所は何一つなかった。それほどの幸運により、敵は、隠れていた者は見つけ出され、抵抗した者は打ち負かされた。彼ら〔ローマ人〕の思いがけぬ到来に、ゲルマニアは山々が崩れ落ち、ライン川が干上がったと思い込んだ。体の大きさと死を恐れぬ心でほかの者たちより強いこの者たちは、かつてはライン川を自分たちの拠り所と考えていたが、今はそれを身の安全の守りと考えている。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.40
Itaque jam non copiis Germanorum replentur, sed Romanorum liburnis, quae pererrantes tot usque ad mare bicornis amnis fluenta quondam liberas gentes servitio premunt, ut quae sibi ante totius orbis imperium praesumpserant, nunc servitutis propriae mercedem exsolvant.
PL 15, 2049A「それゆえ今や〔その流れ〕は、ゲルマン人の軍勢ではなく、ローマ人のリブルニア船で満たされている。その船は、二つの角をもつ川〔ライン川のことか〕が海に至るまでの多くの流れを巡り、かつては自由であった諸国民を隷従で圧する。かつては全世界の支配を自分たちのものと見込んでいた者どもが、今や自らの隷従の代価を支払っているのである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.41
Quid Illyriis erutum venis terrarum suarum aurum profuit, quibus non abundavit ad liberatis praemium? Quanto pretiosius Romanorum ferrum, cui servit aurum Pannoniorum?
PL 15, 2049A「イリュリア人にとって、自分たちの土地の鉱脈から掘り出した金は何の役に立ったか。それは自由の代価〔底本は liberatis。libertatis と読む〕に足るほど豊かではなかったのだ。ローマ人の鉄はいかに貴いことか。その鉄にパンノニア人の金が仕えているのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.42
Dat itaque Pannonias auri tributum, et opes suas ad Romanum aerarium volens transfert, ut sit tutior in servitute.
PL 15, 2049A「こうしてパンノニア〔底本は Pannonias。Pannonia と読む〕は金の貢納を捧げ、自分の富を進んでローマの国庫に移す。隷従のうちにあって、より安全であるために。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.43
Nec incolam suum auro turbida Pactoli unda extulit in superbiam: servit libenter, quibus servire imperia videt: nec miratur Indus gemmam suam, aut Seres lanam suam. Ad usum dominorum exercentur illa, non pretio mercium, sed functionum munia.
PL 15, 2049B「パクトロス川の濁った流れも、その金によって、住民を傲慢へと高めはしなかった。彼らは、諸々の支配が仕えているのを見る相手〔ローマ人〕に、進んで仕えている。インド人は自分の宝石に驚かず、セレス人は自分の羊毛〔絹のことか〕に驚かない。それらは主人たちの用のために産されるのであって、商品の価格のためではなく、務めの義務のためである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.44
Persarum superba audimus imperia: sed eorum quoque obsides vidimus, et eum ipsi imperent pluribus nationibus, tamen offerunt liberos suos, et nobilitatem suam.
PL 15, 2049B「ペルシア人の傲慢な支配のことは耳にする。だが我々は、彼らの人質をも見た。彼ら自身は〔底本は eum。cum と読む〕多くの諸民族を支配しながら、それでも自分の子らと、自分の貴族たちを差し出している。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.45
Servire Romanis gaudent pro fide pacis, simul ut serviendo discant suis imperare: offerunt vestes, monilia, elephantos quoque Romanis, unum tributum reges imponere.
PL 15, 2049B「彼らはローマ人に仕えることを、平和の信義のために喜び、また仕えることによって自分の民を治めることを学ぶためにも喜ぶ。衣や首飾り、さらには象までもローマ人に差し出し、〔その〕諸王が課すのは、ただ一つの貢租である〔本文が崩れているらしく、字義どおりに取った〕。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.46
Attexamus Aegyptum abundantem opibus suis, nec indigentem pluviae coelestis, quae sibi ipsa imbres generat, et pluviarum ubertates creat.
PL 15, 2049B「富に満ちあふれ、天の雨を必要とせず、みずから雨を生み、豊かな雨をつくり出すエジプトをも、これに加えよう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.47
Denique cum sit ferventior omnibus regionibus, sola non queritur de siccitate, et quod nulli alii loco suppetit, alit irriguo suas messes. Navigatur in arenis, navigatur per sata, ubi pluvia nescitur.
PL 15, 2049C「実に、どの地方よりも暑いのに、ただ一国、干ばつを嘆かない。ほかのどの土地にもないことだが、潤された畑で自分の穀物を養う。砂地を舟で行き、種をまかれた畑を舟で行く。雨の知られていない所で。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.48
Cujus tamen nova gratia et naturalis fecunditas Romanis militat, ut quatuor mensibus dominos alat.
PL 15, 2049C「その新たな賜物と生来の豊かさは、ローマ人のために戦い、四か月のあいだ主人たちを養う。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.49
Quid ipsam urbem loquar cognomine regis fortissimi, quae septa fluminis muro, nescit obsidionem? quod universorum amnium maximus, diffuso per spatia terrarum alveo, et obsidionis submoveat impedimenta, et in vehendis quae necessaria sunt ad usum rerum ministret?
PL 15, 2049C「最も勇敢な王の名を負うその町そのもの、川の壁に囲まれて包囲を知らぬ町を、どう語ろうか。あらゆる川の中で最大のその川は、広い地に流れを広げて、包囲の妨げを遠ざけ、用に必要なものを運ぶことにも役立つのである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.50
Quae magis poterat ad rebellandum quam Aegyptus excitari, quae decies septingenta et quinquaginta millia hominum, praeter Alexandriae incolas populos Romanis fascibus numerat ascriptos?
PL 15, 2049C「反乱へ駆り立てられうる国として、エジプト以上のものがあろうか。エジプトは、アレクサンドリアの住民を除いて、ローマの束桿に登録された民を、七百五十万人と数えるのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.51
Et cum habeat tantam multitudinem, mavult tamen Romani imperii tributis se exercere, quam suis militare stipendiis.
PL 15, 2049D「それほどの民を擁しながら、自らの俸給で兵役に就くよりも、ローマ帝国の貢租のために働くことを選ぶ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.52
Non transiliam Cyrenenses Lacedaemoniorum genus, qui quondam cum Carthaginiensibus de finibus atque imperio certarunt, finem certaminis mortem offerentes.
PL 15, 2049D「キュレネ人も見過ごすまい。彼らはラケダイモン人の血筋で、かつてカルタゴ人と国境と支配をめぐって争い、争いの終わりとして死を差し出した。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.53
Qua oblatione victi, sed ulti tamen injuriam fratribus Philineis victoriam concessere: nec Syrtes praeteribo terribiles, etiam solo auditu, quod omnia ad se trahant, et appropinquantia vadoso mari haereant, tertiam partem orbis totius ab Atlantico mari et columnis Herculis usque ad mare Rubrum, atque Aethiopas definiri rerum periti asseruere.
PL 15, 2049D「この申し出によって敗れはしたが、不正への報復を果たして、ピライノス兄弟に勝利を譲った。また、聞くだけでも恐ろしいシュルティスも見過ごすまい。あらゆるものを引き寄せ、近づく者を浅い海で座礁させるからである。さらに、世界全体の三分の一は、大西洋とヘラクレスの柱から紅海とエチオピア人の地までに限られると、事情に通じた者たちは主張した。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.54
Quis tot gentium populos numero recenseat, quibus fulta Carthago Scipionis dextram non tulit, maluitque Romam duabus anni partibus adversum se pascere, quam aliorum opibus nixa adversum Romanos rebellare?
PL 15, 2050A「これほど多くの民の数を、誰が数え上げられようか。カルタゴはそれらに支えられながら、スキピオの右手に耐えられず、他人の富に頼ってローマ人に反旗を翻すよりも、一年の二つの期間にわたって、自分に敵対するローマを養うことを選んだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.55
Creta quoque centum urbibus nobilis, uberrima praeferens regna, circumfusa undique mari et fluctibus tamquam moenibus solita hostem repellere, unum consularem veretur, et plurimi populi sex fascium virgulis metu inclinantur.
PL 15, 2050A「クレタも、百の都市で名高く、最も豊かな国々を擁し、四方を海と波に、あたかも城壁のように囲まれて敵を退けるのを常としたのに、一人の執政官格の者を畏れ、多くの民が、六つの束桿の小枝を恐れて身をかがめる。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.56
Asia, Pontus, Eniochi, Scythae Nomades, Taurici Scythae, Maeotiaque regna, Bosphoranique omnes Romano imperio subjiciuntur, et illud ante innavigabile pelagus, quadraginta naves ad pacem exercent.
PL 15, 2050B「アジア、ポントス、エニオコイ人、遊牧のスキュタイ人、タウリのスキュタイ人、マイオティスの諸王国、ボスポロスのすべての者は、ローマの支配に服している。かつては船で渡れなかったあの海を、四十隻の船が平和のうちに保っている。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.57
Nam de Armenia quid dicam, quae non solum limitis sui servat quietem, verum etiam portarum intenta custodiae diligenter explorat, ne pacem turbaturus aliquis irrepat.
PL 15, 2050B「アルメニアについては何を言おうか。その国は、自国の国境の静けさを保つのみならず、門の守りに専念して、平和を乱そうとする者が忍び込まぬよう、念入りに探っている。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.58
Omnes ergo Romanis servire gestiunt: vos soli dedignamini his esse subjecti, quibus subjiciuntur universi? Quibus freti armis? quo superbi milite? ubi est stolus navium vestrarum, qui obsideat freta, percurrat maria Romanorum?
PL 15, 2050B「こうして、すべての者がローマ人に仕えることを熱望している。諸君だけが、万人が服している相手に服することを恥とするのか。どの武器に頼り、どの兵に誇るのか。海峡を押さえ、ローマ人の海を駆け巡るはずの、諸君の船の艦隊はどこにあるのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.59
In ipsorum enim nomen elementa etiam transierunt, in quos etiam transivit orbis terrarum, qui Romano imperio clauditur et definitur: denique a plerisque orbis Romanus appellatur.
PL 15, 2050B「実に諸元素さえ彼らの名のもとに移り、人の住む世界全体も彼らのもとに移った。世界はローマの支配に囲まれ、限られている。実に、多くの者によって、世界は『ローマの世界』と呼ばれている。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.60
Nam si verum quaeramus, ut supra diximus, terra ipsa infra Romanum imperium est, supra quam progressa Romana virtus ultra oceanum, alterum sibi orbem quaesivit, et in Britannia sibi remota a confinio terrarum novam invenit possessionem.
PL 15, 2050C「さらに、真実を求めるなら、先に述べたとおり、大地そのものがローマの支配の下にあり、ローマの武勇はその大地を越えて進み、大洋の彼方に自らのために第二の世界を求め、地の境から遠く離れたブリタンニアに、新たな領土を見いだした。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.61
Denique quibus jus non solum civitatis Romanae, sed etiam ipsius prope humanae conversationis negatur, illo diriguntur, ut illic habitent, quasi mundi exsules.
PL 15, 2050C「実に、ローマ市民の権利のみならず、人間の交わりそのものさえ、ほとんど拒まれている者たちは、そこへ送られ、世界の追放者のようにそこに住まわされる。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.62
Cessit oceanus finibus suis, novit Romanus interiora ejus petere secreta: cum ipsis vobis erit bellum, adversum quos nec natura suum jus possidet.
PL 15, 2050C「大洋はその境を譲り、ローマ人は、その奥の秘められた所を目指すすべを知った。諸君は、まさにその者たちと戦うことになるのだ。彼らに対しては、自然さえ自らの権利を保てない。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.63
Euphrates ille inaccessibilis ante, nisi suis incolis, ex utraque jam ripa Romanus est, et sub imperio Romano totum significat esse orientem. Ister in septentrionalibus partibus inter saevas et innumeras profluens gentes, obsides suscipit, hostes coercet.
PL 15, 2050C「あのユーフラテスは、かつては住民以外に近づけなかったが、今や両岸ともローマのものとなり、東方全体がローマの支配の下にあることを示している。イステルは、北の地方で、荒々しく数知れぬ諸国民の間を流れ、人質を受け取り、敵を抑える。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.64
Meridiana plaga quousque habitabilis esse potest, arat Romanis, atque ipsis messem suam colligit in occasu quodam ultima terrarum Gaditana ora, novos suscipit hospites, qui Romano imperio tributa sua deferant.
PL 15, 2050D「南の地帯は、人の住める限りのところまで、ローマ人のために耕し、ローマ人のために自らの収穫を集める。西の、いわば地の果てにあたるガデスの岸は、新たな客人を迎え入れ、その客人たちはローマの支配に自分たちの貢租を運ぶ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.65
Habet et ipsa quo dirigat merces suas: ubi ante solum naufragium putabat, ibi nunc mutuatur commercium. Cum igitur Romanorum omnia sint, unde vobis adversum Romanos praesidia quaeretis? Ex qua vobis inhabitabili parte socios postulabitis?
PL 15, 2050D「その地にも、商品を送る先がある。かつては難破しかないと思っていたところで、今は交易を営んでいる。こうしてすべてがローマ人のものである以上、諸君は、ローマ人に対抗する守りを、どこから探すのか。どの住めぬ地方から、同盟者を求めるのか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.66
Quicumque enim in orbe terrarum sunt, Romani omnes sunt. An ultra Euphratem ad Adiabenos dirigetis legationem? sed nec ipsis vacat sua relinquere, nec Parthus sinit petitam sibi pacem interpellari, ne ipse in finitimis reus sit rebellionis.
PL 15, 2051A「実に、世界にいる者は皆、ローマ人である。それともユーフラテスの彼方、アディアベネ人のもとへ使節を送るのか。だが、彼らにも自分の国を捨てる暇はなく、パルティア人も、自ら求めた平和が妨げられることを許さない。隣国のうちで自分が反逆の罪に問われぬためである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.67
Ne illud bellum simile putetis, ac si adversum Arabas et Aegyptios vobis gerenda praelia sint; alia Romana arma, aliae opes ex toto quaesitae orbe: nec Hierosolymitana vobis blandiantur praesidia murorum; validiorem Romani murum oceani ruperunt: sed de religionis auxilio praesumitis, cum orbem jam Romanum Jesu discipuli repleverint?
PL 15, 2051A「この戦いが、アラブ人やエジプト人に対して戦わねばならぬ戦いと同じようなものだと、思ってはならない。ローマの武器は別であり、その富は全世界から集められている。エルサレムの城壁の守りに気を許すな。ローマ人は、それよりはるかに堅固な壁、大洋を破ったのだ。それとも諸君は、宗教の助けを当てにするのか。イエスの弟子たちが、すでにローマの世界を満たしているというのに。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.68
Aut sine nutu Dei putamus illam crescere religionem, urbemque Romam supra omnes religiones proferre imperium suum. Haec nostra nos jam dudum religio deseruit, quia nos deseruimus fidem, et frequenter interdicta mandatis coelestibus repetivimus.
PL 15, 2051B「それとも我々は、神の意志なしに、あの宗教が伸び、ローマの町が、あらゆる宗教の上に自らの支配を押し広げていると考えるのか。我々のこの宗教は、とうの昔に我々を見捨てた。我々が信仰を捨て、天の命令によって禁じられたことを、何度も繰り返したからだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.69
Unde in nos venit Aegyptius? quemadmodum captivi facti sumus Assyriorum? Nonne Scriptura dixit haec eventura?
PL 15, 2051B「なぜエジプト人は我々に攻め寄せたのか。どのようにして我々はアッシリア人の捕虜となったのか。聖書がこれらの起こることを語ったではないか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.70
Nonne scriptum est profananda omnia templi sacramenta? quae jam saepius profanata vim suam atque omnem divinorum mysteriorum gratiam non repraesentant: Contaminatum est templum humano sanguine, repleta sunt pulvinaria cadaveribus, perfusae arae Romano cruore, pugnatum est sabbato: praevaricatio facta est, dum templum non sua observatione et feriarum solemnitate, sed cruento defenditur praelio.
PL 15, 2051B「神殿の秘義はすべて汚されるべきだと記されているではないか。それらはすでに何度も汚されて、その力も、神的な奥義のあらゆる恩寵ももはや示さない。神殿は人の血で汚れ、聖なる座は死体で満ち、祭壇はローマ人の血にまみれ、安息日に戦われた。背反が行われたのだ。神殿が、自らの遵守と祝日の祭儀によってではなく、血なまぐさい戦いによって守られているのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.71
Et hoc utique iterum fiet. Ergo quomodo possumus tamquam adversum hostes et religioni adversarios divinum auxilium mereri, cum ipsi praevaricationem inferamus nostrae religioni?
PL 15, 2051C「そしてこれは必ずやまた起こる。それなら、我々自身が自分の宗教に背反をもたらしているのに、どうして敵や宗教の敵に対するかのように、神の助けを受けるに値しえようか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.72
Quod igitur remedium, cum et humanae opes non suffragentur, nec divina opituletur gratia? Alterum horum aliquos invitare solet ad bellum; vobis utrumque deest.
PL 15, 2051C「それなら、どんな救いがあろうか。人の力も助けにならず、神の恩寵も助けないのに。この二つのうち一方が、人を戦いへ誘うのが常だが、諸君にはその両方が欠けている。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.73
Quid ergo superest, nisi manifestum excidium? quod non declinatis dum cavere licet, nihil aliud nisi vos ipsi vestram patriam concremabitis, templumque exuretis, conjuges quoque et liberos dabitis neci, quibus auctores eritis supremae amissionis: cum malorum omnium incrementum inconsolabile sit, nostrae culpae ascribi quae sustinemus.
PL 15, 2051C「ならば、明らかな滅亡のほかに何が残るか。警戒できるうちにそれを避けないなら、諸君自身が、自分の祖国を焼き、神殿を焼き払い、妻子をも死に渡して、彼らにとって最後の喪失の張本人となるほかないだろう。あらゆる災いの増大は慰めがたいものだが、それは我々が耐えていることが、我々の咎に帰せられるということだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.74
Accedit huc quod aliarum urbium bella, suorum incolarum excidiis determinantur: vestra rebellio totius erit excidium religionis, quae toto diffusa orbe, populos ubique disseminabit, et in omnibus urbibus nostri portio est.
PL 15, 2051D「さらに、ほかの町々の戦争は、その住民が滅びることで終わるが、諸君の反乱は、宗教全体の滅亡となる。宗教は全世界に広がって、至る所に民を散らし、あらゆる町に我々の仲間の一部がいるのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.75
Vestro igitur praelio Judaei omnes implicabuntur, nec erit ulla regio nostri expers cruoris. Aut si tales sunt Romani, ut Judaeos non persequantur, nec bello lacessiti: quam injustum est bellum his inferri, quorum humanitatem speratis.
PL 15, 2051D「それゆえ、諸君の戦いにユダヤ人は皆巻き込まれ、我々の血を知らぬ地方は一つもなくなる。またローマ人が、戦いを挑まれてさえユダヤ人を迫害しないような者たちであるなら、その人道を当てにしている相手に戦いを仕掛けることは、何と不正なことか。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.76
Bonum est, charissimi, bonum est, dum adhuc in portu navis est, praevidere tempestatem futuram, nec imminentibus quemquam sese objectare periculis, ne cum in altum processeris, jam naufragium non possis cavere.
PL 15, 2052A「愛する者たちよ、船がまだ港にあるうちに、来たるべき嵐を前もって見て取るのは善いことだ。差し迫った危険に誰も身をさらさぬのも善いことだ。沖に出てしまってからでは、もはや難破を避けることはできないのだから。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.77
Et plerumque quidem repentina exsurgit procella, et bellum excipitur, etiamsi non inferatur: sed interest lacessere hostem an excipere?
PL 15, 2052A「そして多くの場合、突然に嵐が起こり、戦いは、こちらから仕掛けなくとも、受けて立つことになる。だが、敵に戦いを挑むのと、受けて立つのとでは、違いがある。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.78
Magis parcit non lacessitus, et necessitas excusat insolentiam: ubi vero in praeruptum quisquam sese immergit periculum, oneratur etiam opprobrio. Non is hostis est, quem fuga possitis vitare. Quocumque ibitis, sequetur periculum: immo ubique hostem reperietis.
PL 15, 2052A「挑発されなかった〔敵〕のほうが、より容赦する。必然は不遜をも許す。だが、険しい危険に自ら身を投じる者は、さらに非難を負わされる。諸君が逃げて避けられるような敵ではない。どこへ行こうと、危険はついて来る。いや、至る所で敵に出会うだろう。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.79
Omnes enim amici Romanorum sunt; et quicumque praeter Romanorum amicitiam est, hostis universorum est.
PL 15, 2052A「すべての者はローマ人の友であり、ローマ人の友誼の外にある者は、万人の敵である。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.80
Subeat vos patriae amor: si non pignorum vestrorum, non conjugum vos contemplatio revocat, revocet templi contuitus sacratissimi; parcite saltem religioni: parcite sacratissimis sacerdotibus, quibus jam non parcunt Romani, neque ipsi templo, quos pepercisse poenitet: quoniam jam dudum volunt omnes gentes nostram exstinguere religionem, cui Pompeius tamen cum exstinguere posset, pepercit.
PL 15, 2052A「祖国への愛が諸君の心に湧くように。もし子らへの思いが、妻たちへの思いが諸君を引き戻さないなら、この上なく神聖な神殿を見て思いとどまれ。せめて宗教を容赦せよ。この上なく聖なる祭司たちを容赦せよ。彼らをローマ人はもはや容赦せず、神殿そのものをも容赦しない。ローマ人は容赦したことを悔いているのだ。すべての諸国民が、とうの昔から我々の宗教を消し去りたがっており、ポンペイウスはそれを消し去ることもできたのに、容赦したのである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.81
Ego nihil praetermisi, omnia monui, quae ad vestram spectant salutem: hoc vobis suadeo, quod mihi eligo: vos considerate, quid vobis et mihi utile sit: opto vobis et mihi pacem esse cum populo Romano: si recusatis, ipsi meam vobis eripitis societatem: aut communis erit gratia, aut sine me periculum.
PL 15, 2052B「私は何も言い残さなかった。諸君の救いにかかわることは、すべて諭した。私が自分のために選ぶことを、諸君にも勧める。諸君は、諸君にとっても私にとっても何が益となるかを考えよ。諸君と私に、ローマの民との平和があることを願う。もし拒むなら、諸君自身が私との結びつきを奪い去るのだ。好意を共に受けるか、さもなくば私抜きで危険を負うかである。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.82
Haec dicens, illacrymavit, Berenice quoque soror ejus: nam et ipsa erat in Xysti superioribus, et multum eos Agrippa suis lacrymis inflexerat, ita ut dicerent Judaei: Non Romanis bellamus; sed Floro qui bello digna commisit, bellum inferendum arbitramur.
PL 15, 2052Bこう言って、アグリッパは涙を流し、彼の姉妹ベレニケもまた涙を流した。彼女もクシストスの高い所にいたのである。アグリッパはその涙で彼らを大いに動かし、ユダヤ人たちは言うほどになった。「我々はローマ人と戦っているのではない。戦いに値することをしでかしたフロルスに、戦いを仕掛けるべきだと考えているのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.83
Respondit Agrippa: sed hoc est Romanum bellum inferre: facta vestra Romanorum injuriam petunt.
PL 15, 2052Cアグリッパは答えた。「だが、それこそローマ人に戦いを仕掛けることだ。諸君の行いは、ローマ人への侮辱をめざしている。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.84
Non Floro, sed Romanis: non Floro, sed Caesari tributum negatur: non Flori, sed Romanorum miles in castro est, quod appellatur Antonia, a quo dirutis divisisque porticibus templum separastis, ut custodia sequestraretur.
PL 15, 2052C「貢租を拒まれているのは、フロルスではなくローマ人であり、フロルスではなくカエサルである。アントニアと呼ばれる砦にいる兵士は、フロルスの兵ではなく、ローマ人の兵であり、諸君はその砦から延びる柱廊を打ち壊し、切り離して神殿を隔て、守備隊を遠ざけたのだ。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.85
Restituite statutum superiorum: tributum quod Caesari debetur, Caesari solvatur; ne Florus hoc referat, non se a vobis, sed Caesaris imperium repudiatum.
PL 15, 2052C「先人の定めを回復せよ。カエサルに負う貢租は、カエサルに払え。フロルスが、自分ではなくカエサルの支配が諸君に拒まれたと報告することのないように。」
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.86
Acquieverat populus his dictis, ita ut cum Agrippa in templum ascenderent, porticus ut fuerant inciperent aedificare, tributum cogerent.
PL 15, 2052C民はこの言葉に同意したので、アグリッパとともに神殿に上り、柱廊を元どおりに建て始め、貢租を取り立てるほどであった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.87
Denique brevi missis in hujusmodi muniis industriis exsecutoribus, congregata sunt talenta quadraginta, quae deerant tributariae solutioni.
PL 15, 2052D実に、間もなく、そのような仕事に勤勉な執行者たちが送られると、貢租の支払いに不足していた40タラントが集まった。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.88
Compressus fuerat omnis belli tumultus: sed adjungere his Agrippa volens, ut Floro obtemperarent, donec ei a Caesare successor veniret, ita plebem exasperavit, ut ne ab ejus quidem contumelia temperaretur, sed extrusum urbe nonnullis jactis lapidibus, incertum an percusserint.
PL 15, 2052D戦いの騒ぎはすべて鎮まっていた。ところがアグリッパは、カエサルから後任が来るまでフロルスに従うように、とも付け加えようとして、民をひどく怒らせたので、民は王に対する侮辱さえ控えず、彼を町から追い出し、いくつかの石を投げつけた。当たったかどうかは定かでない。
De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 2.9.89
Qua motus injuria rex, auctores eorum comprehensos ad Florum direxit. Ipse autem in regnum suum concessit.
PL 15, 2053Aこの仕打ちに心を動かされた王は、その首謀者たちを捕らえて、フロルスのもとへ送った。自身は自分の王国へ去った。