偽ヘゲシップス4世紀後半

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 15 › De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque

Liber IV, Caput XIII 第4巻 第XIII章

Pseudo-Hegesippus · De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque · PL 15, 2113B · 8 sectiones

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.13.1

1

Ubi strage maxima populorum, metus in omnes sparsus, subditos factioni fecit universos. Non contentus communem cum principibus factionis exercere Joannes potentiam, tyrannidem affectare coepit et parem indignabatur.

PL 15, 2113B

民の大虐殺によって、恐怖があらゆる者に広がり、全員を党派の下に服させた。ヨハネは、党派の首領たちと権力を分かち合うことに満足せず、僭主の支配を目指し始め、同格の者に憤った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.13.2

2

Destruere itaque aliorum statuta: nihil nisi quod libitum foret, ratum habere: paulatimque sibi adsciscere stipatores: artifex dolo, quos vellet, et fraude circumvenire, obligare pecunia, terrere potentia, quibus artibus plurimos sibi associaverat.

PL 15, 2113B

そこで彼は、他の者たちの定めを壊し、自分の気に入ること以外は認めず、少しずつ取り巻きを自分に引き入れた。策略に長け、望む者を欺きで陥れ、財で縛り、権勢で脅した。これらの手管で多くの者を自分の仲間にしていた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.13.3

3

Rursus non deerant, qui vel periculoso studio servitium detrectarent, cum praesertim dominationi assueti, tolerare servitutem nequirent.

PL 15, 2113B

一方、危険を冒す熱意から隷従を拒む者も少なくなかった。とりわけ、支配に慣れた者は、隷従に耐えることができなかった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.13.4

4

Decernebant itaque in una urbe tria genera exitialium calamitatum: tyrannides, bellum, seditio: quarum unaquaeque non unam, sed plurimas urbes deleret. Ex tribus tamen levius bellum erat; et justus hostis tyranno aut factione tolerabilior videbatur.

PL 15, 2113B

こうして一つの町の中で、滅びをもたらす三種の災厄、すなわち僭主の支配、戦い、内乱が争っていた。そのどれ一つも、一つならず多くの町を滅ぼしかねない。だが三者のうちでは戦いが比較的軽く、正当な敵のほうが、僭主や党派より耐えやすいと思われた。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.13.5

5

Accessit his quartum genus sicariorum, qui occupatam tyrannicis motibus aut seditionis tumultibus urbem videntes, vicina omnia populabantur, et asportabant omnia.

PL 15, 2113C

これらに第四の種として、シカリオイが加わった。彼らは、町が僭主的な動乱や内乱の騒ぎに占められているのを見て、近隣のすべてを荒らし、すべてを運び去った。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.13.6

6

Mulieres et parvulos qui laborem itineris, vel sexus vel aetatis infirmitate perpeti non poterant, neci dabant.

PL 15, 2113C

旅の労苦を、性や年齢の弱さのために耐えられない女や幼子は、殺された。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.13.7

7

Septingenti itaque numero perempti: convectatum in castella frumentum: irruebant agris, urbibus, templis, praedas agebant: necandorum occasio non praetermittebatur: agminis specie latrocinium excitabant, plures quam usus habebat latrocinandi.

PL 15, 2113C

こうして殺された者は700人を数え、穀物は砦に運び集められた。彼らは畑にも町にも神殿にも襲いかかって略奪品を駆り立て、殺す機会を逃さなかった。軍勢の姿で盗賊行為を行い、盗賊の仕事に必要な数よりも多くの者が集まった。

De excidio urbis Hierosolymitanae libri quinque 4.13.8

8

Latrocinii saevitia bellum acerbabant, sine venia deditionis aut susceptionis indulgentia.

PL 15, 2113C

盗賊行為の凶暴さによって戦いを苛烈にし、降伏の容赦も、受け入れの寛大もなかった。